Page images
PDF
EPUB

complexa Penates. Per medias ædes , si ad nostrarum ædium morem referas, videri potest , intimas ædium partes sub dio patentes declarare, quas sub voce Hof intelligimus, et per impluvium reddimus; verum in Romanorum ædibus impluvium cum cavo ædium, quod Varro de LL IV, disertius, quam Vitruvius, docet, erat in ipso atrio; in interioribus ædium peristylium, mediaque ejus area interdum arboribus consita. Potuit poeta hoc peristylium ante oculos habere, quoniam laurum memorat; in eoque, tanquam domus penetrali, penatibus aram collocare. Forte dicas illum aut ( quo Servius ducit) Jovem per Penates esse interpretatum (etsi plura simulacra, non unum Jovis signum , videtur agnoscere v. 517. cf. Ovid. Met. XIII, 412. 413), aut Penates pro ipsa domo dixisse, quam inumbrabat laurus; ut Cerda acceperat. Sed hæc dura sunt; et manendum est in hoc : Virgilium Romanum morem esse sequutum, posthabito more Græcorum : quem Tragici servant; ut Sophocles Elect. 139. (Br. 1374.) xopelv low, rempoo. a pooxúcar I'd nec, ÖSOITEP póruna valovos réds. Ceterum si alii, ut Quintus Cal. VI, 147. XIII,436, aram Jovis Hercei in arce ponunt, recte utique hoc faciunt; nam regia Priami erat in arce.

EXCURSUS XII.

De Helena recepta.

II , 567 sqq. Helenæ recuperationem varie a veteribus poetis fuisse expositam, vel ex lib. VI, 525, ubi illa et urbem et maritum Deiphobum Achivis prodit, et ex imitatoribus, quos habemus, apparet : v. Quint. Cal. XIII, 354 sqq. 385 sqq. ( ubi , quæ hic de Ænea memorantur, Menelao tributa videbis : impetum occidendi Helenam et Veneris interventum. Etiam in arca Cypseli Menelaus Helenæ ensem intentans ap. Pausan. p. 422. et in Vase picto Menelaus Helenam fugientem persequitur, ense tamen manu jam excidente, ut victum amore animum declarari putes, ) XIV, 39 sqq. Tryphiod. 602 — 621. Multo magis variarunt narrationem Tragici pro consilio suo, et modo crimen et culpam perfidiæ in eam cumularunt, modo extenuarunt. In Arctini Excidio li ita traditum erat : Μενέλαος δε ανευρων Ελένην, επί τας ναύς κατάγει, Aniqokov poveúoas. Euripidem plane hic deserit Virgilius, si nobilissimum Troadum locum compares 860 — 1058. Mox limina Vestve servantem dixit Helenam. Ad templum Vestæ referunt, ad quod illa ( quippe domo incensa v. 310. (confugerat; quod sane esse debuit in Pergamo, acropoli, ut templa alia : de quibus sub f. Excurs. IX dictum est. Vestam autem Æneas abduxit, cum Ilio excederet : II, 296. 297. v. Excurs. eund. Erat Helena in thalamo Deiphobi, unius ex Priami filiis; adeoque , ut reliqui stirpis regiæ, in ipsa regia, cf. sup. 503. Iliad. 3, 242 sqq. Pugna gravis facta est ad eam domum, Menelao et Ulysse irrumpentibus: Odyss. I, 517. Æn. VI, 525 sqq. Paride autem a Philoctete occiso, Deiphobus Helenam abduxerat : v. Eurip. Troad. 952 sq. cf. Conon. Narr. 34 et sup. not. ad v. 310. nunc etiam Jacobs ad Tzetz. Posthom. 601. 729. Nec minus luxuriarunt Tragicorum ingenia in reducenda Helena : cum Homerus simpliciter eam cum Menelao domum rediisse varrasset. Alia esse debuere commenta lyricorum, ut Pindari, Stesichori ( cujus fuit xatnyopíce 'Erévus et many qodínde qua v. Pausan. III, 19) Ibyci, Simonidis. cf. Eustath. ad Iliad. v, 417. Singulare est, quod cum Antenoridis Helena Cyrenen pervenisse narratur : Pindar. Pyth. 5, 110. Verum Antenoridæ erant in comitatu Menelai, cum quo illa inter ceteros errores, per quos maritus jactatus fuit, etiam Lybiam adiit. Exposuerat hæc Lysimachus šv NÚStors. cf. Schol. ad Lycophr. 874.

EXCURSUS XIII.

Anchises humeris Æneæ asportatus.

II, 721—723 Hæc fatus Succedoque oneri. Plurium veterum monumentorum notum argumentum, inprimis gemmarum et numorum, v. Fabrett. ad Tab. Iliac. p. 373. 374, in qua n. 109 hæc etiam Æneæ fuga occurrit, et quidem Mercurio duce; ( de quo v. Disquis. II, s. VII.) et Saxius ad Virgilium Justic. T. IV, pag. 41. Præiverat haud dubie inter Cyclicos Lesches in extremis libris, qui sub Arctini nomine memorati sunt Proclo : ubi tamen maturius urbem relinquit Æneas; serius apud nostrum, et in Quint. Smyrn. XIII, 300 sqq. add. Tzetza Posthomer. 737. Disertissime exponit Æneæ discessum ex urbe Dionys. Hal. I, 46. 47. et quidem ex Hellanico , ut ipse testatur c. 48. Subjicit deinde diversa a Sophocle in Laocoonte , et a Menecrate. Ut autem humeris asportandus esset Anchises, non tam decrepita senectus, quam debilitatio ex fulminis afflatu effecerat. v. Exc. XVII. Observare licet etiam in gemmis nonnullis tó fúrovov qepos in Anchisæ tergo fluctuans, quod Sophocles in Laocoonte notaverat ap. Dionys. Halic, I, 48. de quo v. Disquis. II, s. V. et inf. Exc. XVII.

EXCURSUS XIV.

De Creusa.

JI, 735 Creusa in Polygnoti tabula apud Delphos inter captivas erat relata. v. Paus. X, 26, ubi addit , secundum alios eam tanquam Æneæ uxorem per deorum Matrem ac Venerem a servitute fuisse liberatam. Atque hoc sequitur Virgilius : hactenus ut Cybelen memoret; v. 788. At Lescheus eodem Pausania teste et Cypria carmina Eurydicen Æneæ uxorem ediderant. Videntur tamen iidem eam Æneæ fugæ comitem addidisse; namque in Tabula Iliaca n. 109, quæ ex Lescheo magnam partem expressa est, uxor Æneam sequitur. Creusa Sophoclis fuit fabula, sed, an ad hanc nostram trahenda, ignoratur. Creusæ nostræ et Apollinis filium Anium, nepotem Andrum, tradebant scriptores, qui de Andriorum originibus scripserant. v. Conon. Narrat. XLI. cf. Excurs. I ad lib. II. Mox, ubi Æneas portis se appropinquasse narrat, Porta intelligenda est ab hoste aversa , versus Idam et partes australes, unde tamen non minus litus peti poterat. Quintus Cal. X, 338 sqq. ex antiquioribus poetis cyclicis, ut arbitror, quatuor portas Trojæ memorat: Scæas, Idæas, tertiam , quæ versus campi planitiem, et quartam, quæ ad Simoentem ducebat. Scææ versus dccidentem spectabant, eædem etiam Dardaniæ dictæ; etsi has alii versus orientem sitas esse volebant, vide Eustath. p. 608. 6o9. 1274, 1, et Hesychium in seperéviar. Adde Daret. Excid. Tr. c. 4. Hæc per se levia ac vana in Trojæ topographia ad poetarum loca nonnulla declaranda utilitatem habent. v. de ea Commentat. in Tom. VI Commentatt. Soc. R. Gott. et quæ posthæc in libello de Troade sunt disputata.

EXCURSUS XV.

Prædictio aditus Hesperiæ obscura.

II, 781.782 Ad terram Hesperiam venies , ubi Lydius arva inter opima virum leni fluit agmine Thybris : Illic res lætæ regnumque et regia conjux Parta tibi. In his versibus gravis censura poetæ occurrit. Audierat scilicet Æneas jam tum ex Creusa, quam in terram fata eum essent ductura : norat Hesperiam et Tiberim; ipse Tiberim in discessu ab Andromache facto memorat lib. III, 500 sq. Latium sociis ostendit laborum finem I, 205 Tendimus in Latium etc. et Apollinis Grynei oraculum, quod lib. IV, 345. 346 de sedibus in Italia fato destinatis haud dubie jam ante discessum e Troja acceperat. Atqui in sequente libro Æneam in Thracia , mox in Creta considere videbimus, Hesperiæ et Tiberis plane immemorem, neque oraculum Apollinis in Delo acceptum, nec Penatium monitum in hunc sensum interpretantem, quod tamen facere necesse erat ei, qui hæc ex conjuge sua audierat. Quomodo porro classem parare poterant III, 7 Incerti quo fata trahant, ubi sistere detur? et 87. Quem sequimur? quove ire jubes ? ubi ponere sedes ? In Servianis jam olim fuisse videtur, qui hæc deprehenderet, Cur ergo , inquit, Æncus horum non meminit et considit in Thracin et aliis locis ? Et ad III, 181 etiam alios hic hæsisse intellexi e Burm. nota. Potest tamen aliquid , nec sine colore, responderi : quod Hesperia sive

Italia terra tum erat ignota, obscuri nominis et ignoti situs, multo magis Tiberis; unde de eo non male inf. lib. V, 83 Ausonium, quicunque est, quærere Thybrim; quodque Creusæ monitum, ut solent res obscuræ aut minus probabiles, parum alte in Æneæ animum descenderat; non magis ac Cassandræ vaticinium lib. III, 183 sqq. Unde et Anchises ibi adjungit v. 186. 187 Sed quis ad Hesperiæ venturos litora Teucros crederet! Bona est in hanc fere sententiam nota Holdsworthi p. 236. cf. p.

232.

Noto po

Ida argu

EXCURSUS XVI.

Luciferi ortus ab Ida. II, 801 Jamque jugis summæ surgebat Lucifer Idæ Ducebatque diem.

arum more sidera montibus oriuntur vel occidunt; v. c. Apollon. I, 1273, quem autem alium quam Idam montem memorare h. 1. poterat poeta ? Ita Eurip. Troad. 1068. Idam Tépuove peorokónov aniço eadem ratione memorat. Grammatici tamen alteram illam formam, tibi deserit Hesperus OEtam VIII Ecl. 30.

comparantes

super tantur. Pompon. Sab. ad h. 1. Describit diem, cum sol in ariete est, tum videtur oriri e cacumine montis Idæ. Ergo et mense Martio direpta fuerit Troja. De hoc quidem , quod ultimo loco positum , aliter tradiderant veteres, v. Excursum ad lib. III princ. Quod ad prius illud attinet, an verum sit id, quod satis subtiliter enarrat Grammaticus , nescio. At illud satis constat, poetam non de Sole, sed de Veneris stella loqui. Aliud circa solis ortum phænomenon memoratur ex monte Ida , sed non nisi circa Caniculæ ortum, apud Diodor. XVII, 7. et Lucret. V, 662 sqq. vide Voss. ad Melam lib. I, c. 18. Luciferum autem, seu Veneris stellam, etiam cum respectu fabulæ memorasse videtur a Servio et Varrone laudatæ. Stellam enim illam ab Ænea, donec ad Laurentem agrum venisset, semper fuisse visam, narratum est. cf. Disquis. II s. VII. Est aliqua poetarum ars etiam in his, cui tamen indulgere admodum nolim.

EXCURSUS XVII.
De Æneæe discessu ex urbe; ejusque patre et stirpe.

II sub fin. Copiose et ornate poetam fata et facta Æneæ in ipso Trojæ excidio exponere vidimus. Ut tamen appareat, partim hæc minime poetam temere et ad libidinem finxisse, partim quo ille judicio inter plures narrationes eam, quæ sibi utilissima erat, amplexus sit , ea breviter, quæ ab aliis his de rebus narrata sunt, subjicere non pigebit.

Quod igitur urbe ab hostibus ex insidiis capta Æneas ad arcem accurrit, multaque strenue facit , noli poetæ commentum existimare. Fuit utique ea de Æneæ virtute fama, et, quam multa ad arcem Pergamum defendendam fortiter ac sapienter egerit Æneas, quomodo, salute desperata, partem civium fortunarumque salvam per portam aversam in Idæ tuta eduxerit, pactioneque cum Achivis facta discesserit, ex Hellanico, antiquissimo scriptore, diserte narrat Dionys. I, 46. 47 (pag. 36), quod jam dictum est Exc. XIII. In Arctini Excidio Ilii Æneas jam post Laocoontis necem in montem Idam secesserat. In Quinto lib. XIII, 333 sq. abit ille illæsus Calchantis vatis monitu, postquam fortiter pugnaverat a v. 300.

Virgilius quidem Æneam quasi in urbe Troja domicilium habentem inducit , Anchisæque domum in parte urbis ab arce remota memorat II, 299 sqq. At Homerus Æneam ab urbe Dardano adduxit v. Iliad. B, 819 sqq., quam cum regione Dardania ille regebat v. Strabo XIII, p. 596 D. Sita illa ad ipsas Idæ radices, unde Anchisæ habitatio in ipso Ida ab auctore Hymni in Venerem ponitur, v. 68. 75. cf. Quint. Cal. VIII, 97. 98. Trojanos ex Dardano et Ophrynio Æneæ paruisse, ex Hellanico tradit Dionys. Hal. I, 46, 47. Ex iisdem locis aliisque urbibus Trojanis, etiam ex Bebrycia ( cf. ibid. c. 54), confluxisse ad eum, cum in Idam se recepisset, magnam multitudinem hominum, idem Hellanicus ibid. memoriæ prodiderat; unde Virgil. II, 796 Atque hic ingentem comitum adfluxisse novorum etc., et illustris ex Sophoclis Laocoonte locus ibid. c. 48 Adest Æneas

Κυκλεϊ δε πάσαν οικετών παμπληθίαν, Συνοπάζεται σε πλήθος, ουχ όσον δοκείς, Οι τήσδ' έρώσι της Φρυγών αποικίας. .

Æneam cum Achivis pactione facta salvum discessisse, miro consensu inter veteres traditur, etsi id , diversissimis modis, modo ad prudentiæ laudem modo ad perfidiam ducis trahitur. Ad utramque rationem sive firmandam sive ornandam caussasque consilii reddendas, scilicet ut in loco, qui a multis erat tractatus, multa ac varia a veteribus erant commemorata, locis etiam Homeri in eas partes tractis, de quibus copiose disputare nihil attinet. Occurrunt illa apud Dionys. Halic. Strab. Dictyem, Auct. de Orig. Gr. Rom. et Servium aliosque passim ; sed prima iniquæ hujus famæ semina sparsisse videtur Homerus Iliad. v, 180

sq: , unde suspicari licet, Æneam de regno Trojano occupando clandestina consilia iniisse : quos versus quod olim Grammatici tollere voluerunt , ad hanc ipsam controversiam pertinet : et Iliad. v, 459 sqq. de occultis odiis inter Æneam et Priamum. cf. dicta in Disquis. II s. III. Poetæ necessario fuit melior de Æneæ fide fama sequenda , in qua et alios habuit consentientes , inque iis Hellanicum Lesbium ap. Dionys. I. c. I. 47. Fuere enim adeo, qui caussam Æneæ operose defenderent , aut eum excidii tempore ab urbe abfuisse comminiscerentur ut scilicet tanto facilius a crimine liberarent:

« PreviousContinue »