Page images
PDF
EPUB

etiam Vulcanum in iis quæsitum, item Cybelen : nec improbabile fit, adscita fuisse hæc ipsa sacra seriore ætate; quæ fortuna fuit cum aliarum religionum, tum inprimis arcanarum : in quas , ut nostra quoque ætate factum videmus, intulerunt quæ quisque vigilans stertensve somniabat, inprimis super rerum natura ejusque vi genetrice. Quia autem duorum simulacrorum, prisco more, tanquam fratrum junctorum, species oculis occurrebant : confusi tandem Cabiri seu Dii magni sunt cum Dioscuris; dictique adeo et hi magni Dii et Penates. Turbạs alias fecit hoc, quod et ipsi sacerdotes dicti sunt Cabiri.

Ceterum Penates , ignem sacrum , et Palladium etiam jungit Lucan. IX, 990 — 994 docto in loco; et quæ de Palladio tradita erant, traducta aliquando sunt ad deam Pessinuntiam : v. Herodian. I, 35. Egit quoque, quod nunc didici , de diis Penatibus Meziriac. ad. Epp. Ovid. T. II, p. 158. Interea, hac opportunitate data, obiter adhuc monebo, ut animadvertas, quanta religionum Trojanarum , quippe quæ inter antiquissimas fuere , simplicitas fuerit. Suis sane nominibus, hoc est Græcis, numina Trojanorum effert Homerus : facile tamen ad elementorum naturæ genera et formas deos illos revoces. Colebatur in arce Minerva et Apollo : Iliad. 3 , 88. •, 446, Quint. Smyrn. XIII, 433 sqq., Jupiter in Ida sacrarium habebat, alterum in acropoli : Iliad. X, 171, 2,

alia religio Neptuni erat. Cum his Penates e religione antiqua Samothracica. Commode his numinibus et sacris memorandis usus est Maro : E templo Palladis Palladium raptum II, 165 sq. ex Iliad. Ś, 297, et in idem pompa cum peplo ducta I, 479 sq. Aliud Palladis templum in urbe fuit : e quo Cassandram abstrahi vident Trojani II, 404. 425, nam ab hoc ad arcem pergunt Æneas et socii 437. Apollo Thymbræ, et Sminthei nomine Chrysæ, tum in ipsa arce, Pergamo, templa habuit : unde ejus sacerdos Panthus II, 318 arcis Phæbique sacerdos. add. 429. 430. Apollini cum Neptuno sacra facit Æneas III, 119 tanquam diis Patriis. Scilicet ille Trojæ tutela et præses deus : VI, 56. Neptuni sacerdos Laocoon sacra ex antiquo more ad litus faciens II, 201. Cybele e Creta repetita III, mu proprie ad Phryges spectabat : in Ida coli solita : IX, 80 sq. X, 252 sq. Vestant addit Virgilius, (II, 567 ubi Helenam limina Vestæ servantem memorat; et II, 296. 7. ubi Hectoris Umbra visa est efferre adytis penetralibus Vestam et Ignem sacrum ; quæ vix aliter quam de Vestæ æde accipi possunt. nescio an de suo; si auctoritatem habuit, ad Phrygum religionem , Matrem deum, spectare illa potuit; nisi probabilius fit, hanc in Venere latere, quam Homerus inter numina Trojanis studentia retulit , etsi alia ejus deæ religio Trojæ non occurrit. Veneris tamen templum in arce effictum video in Tabula Iliaca n. 107. At Veneris iv Tpecéoi signum in Museo Capitol. To. IV. p. 353 non bene ad veterem Trojam refertur; est enim Alexandriæ Troadis. Junonis quoque Maro fecit templum in arce II, 761, et Cereris sacellum ante urbem II, 214; hæc forte de suo; nam in Homero memorata non memini.

Cum autem Romani et ipsi Jovem, Junonem et Palladem, in arce colerent tanquam deos imperii præsides , voluere interdum poetæ et hos e Troja Romam traductos haberi. In conditionibus quoque pacis inter Latinos et Trojanos habetur hoc, quod sacra Trojana recipiuntur a Latinis : XII, 192 sacra deosque dabo , et 836 morem ritusque sacrorum adjiciam.

Ceterum haud vereor quemquam fore, qui me calumnietur tam fatuum et ineptum esse , ut hæc antiqua fide historiarum niti existimem; satis enim, vel me non profitente, ex narratione mea apparet, me poe. tarum commenta, ab antiqua aliqua fama ducta, multis modis deflesa et ornata, una tela contexere voluisse : quippe qui diligenter discernere soleam ea, quæ famæ antiquæ fundum qualemcunque, aut opinionem antiquam pro fonte, habere, et quæ diversis inde seu ingeniorum seu opinionum, tanquam aquarum divortiis, fuisse derivata, novisque aquarum venis corrivatis aucta novam naturam induisse videantur.

EXCURSUS X.

De Coroebo.

II, 341 sq. 386 sq. 424. 425. De Corcebo Mygdonis f. argumentum, pro episodio inductum a Virgilio, variis modis a veteribus fuisse tractatum videtur, donec tandem stulti et vecordis hominis personam ei induerent , ut adeo in proverbium abiret : de quo v. Ælian. V. H. XIII, 15. alia loca

ар.

Cerdam. Ad v. 341 Servius : Hunc autem Coroebum stultum inducit Euphorion , quem et Virgilius sequitur, dans și inf. 390 Dolus an virtus quis in hoste requirat? cum sit turpissima dolo quæsita victoria. Prius illud notatu dignum ; Euphorion enim Corabo temerario forte in Achivos facto impetu, personam vecordis hominis primum addidisse videtur; dum scilicet argumento ab aliis tractato novitatis gratiam conciliare volebat. Etiam Pompon, Sab. Euphorion , inquit, inducit eum stultum. Sed alterum , quod in Servio Euphorionem Virgilius sequi traditur, grammatici commentum est; non enim vecordem et stolidum exhibuit Coroebum; nec, nisi alia fuere in Euphorione, quæ expressa forte sunt a poeta, aliunde liquet an Euphorionem ante oculos habuerit Virgilius ; quod adeo sine fundo idoneo ex h. I. ponit Jac. Nic. Loensis Epiphyll. II, 3, ut non magis vera sunt, quæ de carmine Minxade deprompta a Virgilio esse vult. In Polygnoti tabula ap. Pausan. X, 27 Coræbus etiam erat expressus, ubi ille addit: ejus monumentum nobile in Phrygum finibus , et Mygdonas ab eo nomen habuisse; quod falsum : nam Mygdonęs antiqua Thracum stirps fuere. Venisse eum ad Cassandræ nuptias, et occisum, ws pèr ó naci nógos, a Neoptolemo : Lescheus autem a Diomede interemptum carminibus prodidit In hoc. Virgilius tertium aliquem auctorem sequutus est, nam is v. 425 a Peneleo interfectum tradit. Cum Lescheo facit Quintus Calab. XIII, 168 sq. Ad aram interfectum exhibet etiam Tabula Iliaca n. 104. Corcebum Mygdonis filium inter vigilum duces nominat Auctor Rhesi 539. Patrem saltem Mygdonem Homerus suppeditaverat; nam Mygdonem et Otreum Priamus olim copias Phrygum adversus Amazones ducere viderat: Iliad. 3,184 sqq. In Epitome Iliados v. 248 est clara 'satus tellure Corcebus : quod non satis assequor. Venerat ille e Phrygia. Alius Mygdon est Amyci frater in Heracliis et Argonauticis: v. Not. ad Apollod. p. 379. Ceterum quæ subjiciuntur, Coræbum Cassandræ amore incensum operam Priamo iu hoc bello obtulisse, eleganter ab Homerico Othryoneo Iliad. v, 363 sqq. traducta sunt, sed multo suavius et ornatius, inprimis hoc : Infelix qui non sponsæ responsa futuræ Audierat.

EXCURSUS X *.

Cassandra raptata.

II, 403—406. Ecce trahebatur passis Primameia virgo Crinibus a templo Cassandra adytisque Minervæ , Ad coelum tendens ardentia lumina frustra : Lumina; nam teneras arcebant vincula palmas. Cum mihi propositum sit, ex Notis ea, quæ pro digressione haberi possint, etşi cum Maronis doctrina conjuncta, sublata in Excursus rejicere: revocabo ad h. 1. ea, quæ antea in Nota ad h. v. disputaveram, rejectis aliis, post ista a me notatis, quæ nunc in Commentatione elegantissima doctissimi Boettigeri copiosius sunt disputata. Redibant autem illa partim ad ipsum mythum diversis modis narratum et tractatum; partim ad Virgilianam rationem. Et in priore quidem parte otiuin fecit nunc laudata modo Boettigeri docta de hoc argumento in Vase picto commentatio. Monebo tantum hæc pauca : Homerus facinus Ajacis in Cassandram commissum ignorat: quod jam Strabo observaverat XIII p. 896 C. Cassandram vatem, Priami filiam, cum ceteris captivam abductam esse, jam antiquiores narrasse videntur. Servata illa in reliqua præda , tandemque sorte ducta Agamemnoni cesserat. Apud Proclum in agumento Arctini Ιλίου πέρσιος hoc unum narratur : Κασσάνδρας δε Αίας “Oϊλ ως προς μίαν αποσπων συνεφέλκεται το της Αθηνάς ξόανον· (quod Cassandra dee supplex, εκετεύουσα, amplexa erat) έφ παροξυνθέντες οι Έλληνες καταλεύσαι βουλεύονται τον Αίαντα· ο δε επί τον της Αθηνάς βωμόν καταφεύγει και διασώζεται εκ του επικειμένου κινδύνου. Apparet ex his , fabulam disertius fuisse tractatam in eo carmine. Fuit enim Ajax in judicium vocatus propter sacrilegium; hoc est judicium illud, quod in Poecile pictum erat Athenis : Pausan. Ι, 15 p. 37. οι βασιλεύς ήθροισμένοι, δια το' Αίαντος ές Kasoundpar tónunua et Delphis in Lesche a Polygnoto pictus Ajax erat ομνύμενος υπέρ του ές Κασσάνδραν τολμήματος Pausan. Χ, 26. Videtur adeo Ajax professus esse, falsi se criminis accusari, nec vim puellæ a se esse factam. Ulyssem accusatoris partes egisse ex c. 31. pr. colligas , uti et alibi memorari memini, Agamemnonem fraudem Ajaci esse machinatum, ut Cassandra, cujus amore captus, erat, potiretur; Duxit inde commenta sua Philostratus in Heroic. 8. Stupri quoque ab Ajace illati memoratio vix apud eos potuit esse, qui Agamemnonem amore Cassandræ incensum in scena produxerant: ut Euripides Troad. et al. Unde et Horatii versus II, 4. 7, 8. Arsit Atrides medio in triumpho Virgine rapta. qui Agamemnonis amorem narrabant, vix vitiatam ab Ajace Cassandram narrare potuere. Verum redeamus ad Cassandram.

Hanc Minervæ supplicem factam , cum ab Ajace abductam primi auctores memorassent; adjecere alii et cyclici et tragici vim ab eo Cassandræ pudori factam, tandem stuprum in ipso templo in conspectu deæ factum. Utuntur veteres vocabulo, quod rem fere ambiguam facit, Ánxeofas, enxeño far, enxueofai, quod etyde abstractis in captivitatem, et de vi corpori illata, dici solitum , ad ipsam narrationis amplificationem ducere potuit ; nam ägeota vocabulum commune, ambiguitatem eam haud admittit; v. c. Iliad. #, 332. At Odyss. a 579. Tityus Latonæ vim inferre voluit. Λητώ γαρ ήλκησε – Πυθώ δ' Αρχομένην. que apud ΑpolIod. Ι, 4, 1.reddita sunt: Ούτος Λητώ θεωρήσας, πoθω κατασχεθείς, επισπάται Aliis locis simpliciter captivæ, abductæ, et, quia invitæ discedunt, abstractæ et raptatæ feminæ sunt. Ita Iliad. z 62 in Priami lamentis, cum Hectorem in monia revocare studet υίας τ' ολλυμένους έλκηθείσας τε θύγατρας, - ελκομένας τε νυους ολοής υπό χερσίν Αχαιών. Αdde έλκηθμόν Andromaches Iliad. 3, 465 et de voc. cf. Valken. ad Iliad. Xo p. 51. Multo magis autem supplices vi abstractæ ab ara et asylo : ita Andromache Eurip. 566 και νυν με βωμού Θέτιδος "Αγουσ' αποσπάσαντες. Etiam capillis prehensas ita abductas esse nihil est, quod mireris : ut tractata comis ap. Ovid. Met. XIII, 410.

Secundum hæc in ipsa Cassandra ambiguum plerumque fit, utrum poeta declarare voluerit, vim illatam an abstractionem captivæ; alterum hoc simplicius esse censeo. Apud Eurip. Troad. 69. 70. Minerva : Oix οίσθ' υβριοθεϊσάν με και ναούς έμούς; οίδ' ήνίκ Αίας είλκε Κασσάνδρας βία. Ει apud Lycophr. 358 ipsa ait: Técos Claims -- Enxuat hoger. His narratis usi sunt poetæ et artifices diversis modis pro consilio quisque suo , omnino tamen sic, ut Cassandra capillis prehensa abstrahatur ab Ajace, signo deæ apposito aut ab ea apprehenso. Captiva ea sic abducitur. Factum est tamen nescio quomodo, ut de stupro illato vel inferendo cogitent homines, etiam ubi nihil est, quod eo ducat: ut in ipsis gemmis et vasis pictis, in quibus nihil oculis objicitur quam Cassandra supplex deæ vi ab Ajace abstracta. Neque in veteribus operibus aliud quid significatum fuit; uti primo loco in Cypseli arca apud Pausan. V, 19. Πεποίηται δε και Κασσάνδρας απο του αγάλματος Αίας της Αθηνάς έλκων: επ' αυτώ δε και επίγραμμά έστιν Αίας Κασσάνδρας απ' Αθηναίας Λοχρός λκε. .

Jam poetæ nostri verba per se spectata non magis aliquid de vi pudori illata innuunt; Cassandra vi e templo Minervæ abstrahitur, manibus vinctis, tanquam captiva. Si quis hæc ad poetæ pudorem

trahere , et lumina ardentia ira et crines passos eo referre velit , ut stuprum jam passa esse arguatur, videndum est, ne argute magis hoc fiat, quam vere.

EXCURSUS XI.

De Priami nece.

II, 506 Forsitan et Priami fuerint quæ fata requiras. Etiam super Priami cæde narrationis fuit diversitas. Adeat, qui singula cognoscere cupit, Servium, Pompon. Sab., Quintum XIII, 220 — :

– 241 sqq. Abstractum ab ara ad fores regias a Neoptolemo cæsum Lesches narraverat : ut est apud Pausan. V, 27, p. 865. Virgilius vulgarem rationem, quæ tamen cum altera conciliari potest, sequitur, cujus fundum fuisse ’Inbou zrépow Arctini nunc ex Proclo comperio, eximie tamen omnia ornavit. Sed ab Euripide Troad. 479. 481 seqq. mutuatus est ea, quæ

de Hecuba 515 — 525 egregie ad miserationem ficta sunt, simul tamen Homeri ductu Iliad.c, 200 sqq. (non ex Iliad. #, 108 sqq.'), ubi Priamus ad Achæorum castra iter suscepturus, stat év uéow épreu libans et preces faciens ad Jovem. Politæ cædem memoraverant et alii, ut e Quinto Cal. XIII, 214 intelligitur, et forte primo loco Stesichorus in 'Iníou wépoei, ut ex Tabula Iliaca conjicias, quæ totum hoc factum eodem modo , ut Virgilius , exhibet n. 105. 106. Nam Lesches de Priamo aliter tradiderat , ut jam ex Paus. X, 27 notavimus. Quæ vero ad miserationem poeta comparata interposuit, non alibi invenio; etsi orationem Priami ad Pyrrhum habitam recitat Quint. Cal. XIII, 225 sqg. Tryphiodorus affectum infert non male v. 624 sqq. Porro Priamus ad aram Jovis Hercei ('Epreio) cæditur, communi poetarum et grammaticorum narratione. Sed in hac difficultas occurrit. Veteres enim Græci eam in aula sub dio positam memorant. Athen. IV, p. 189 E "Openpos de tre αυλήν αεί τάττει επί των υπαίθρων τόπων. Ενθα ήν και του Ερκείου Ζηνός βωμός. (scilicet apud Homerum qui ædes intrat , primum épxos, in hoc avan subit, tum apódouov, tandem ad Jónapov procedit). Vide Eurip. Troad. 482. 483. Pausan. IV, 17, p. 321. X, 25. p. 865, adde II, 24 (ubi narrat, Jovis hujus Hercei signum trinis oculis fuisse, transportatum Argos a Sthenelo; is enim illud in prædæ parte acceperat : lib. VIII, 46, p. 694). Quintum Cal. XIII, 222, ubi not. Tryphiod. 622, Tzetz. Posthom. 733 ubi cf. Not. Nec aliter Aros Records 'Epxciou in Ulyssis domo : erat in aula : Odyss. X, 335. 376. 379. Sed primo loco nominare licet Arctinum 1. 1., e quo Proclus : και Νεοπτόλεμος μεν αποκτείνει Πρίαμον επί τον του Διός του Ερκείου βωμόν καταφυγόντα. Virgilius ex parte hos auctores ante oculos habuit, ex atrio tamen in impluvium rem traduxit, et pro Jovis ara Penates memorat : Ædibus in mediis, nudoque sub ætheris axe Ingens ara fuit, juxtaque veterrima laurus Incumbens aræ, atque umbra

« PreviousContinue »