Page images
PDF
EPUB

nobilissmo illo Laocoontis cum filiis duobus signo, quod olim Viridarium Pontificis Max. Romæ, nunc Museum Pio-Clementinum habet, sive Rhodiorum artificum opus, sive ejus exemplum , exhibentur. In reliquis, meo quidem judicio, aut nihil in signo illo occurrit, quod magnopere cum Virgilio conveniat; aut unum et alterum, quod adeo , nec artificii vel carminis ratione ita postulante, diversum sit, occurrit; contra vero, id, quod in opere Vaticano inprimis attendendum erat, momentum rei gestæ quod artifex cum judicio delegit, in carmine ne quidem attingitur: serpentum autem nodi prorsus sunt diversi ; nam uterque serpens implicita Laocoontis cervice supra caput ejus eminet. Quæ cum ita sese habeant, parum materiæ ei disputationi inde suppetere videri possit, utrum poetam artifex, an is poetam sequutus sit. Neuter enim alterum , neque uterque commune aliquod exemplum, vel eundem auctorem, ante oculos habuisse, sed uterque suos auctores, (quos plures in hac fabula extitisse ut constaret, supra a nobis allaboratum est), suæque artis rationes sequutus esse dicendus. In hanc tamen de discrimine inter poetæ et artificis opera , eorumque caussas ac rationes, disputationem incidisse Lessingium, est quod gratulemur, cum ei librum præclarum eo nomine inscriptum debeamus. In Holdsworthii et Spencii Annotat. ct Obss. ad h. I. etiam nonnulla nuper

legimus, sed vulgaria fere, partim et falsa.

EXCURSUS VI.

Laocoontis clamores.

nihil eum

II, 222. Clamores simul horrendos ad sidera tollit Laocoon. Quæ docti viri nostrates nuper super h. I. disputarint, recenti tenetur memoria. Mihi quidem, quid in poeta excusandum vel defendendum videri debeat, nondum satis liquet. Certe ne clamores memoraret, deterrere potuit. Nam in Laocoonte nec herois aut magni viri fortitudo et constantia, nec Romani pectoris gladiatoriis spectaculis efferati immanitas omnino ullum habere potest locum. Agendum erat poetæ inprimis hoc, ut portentum terroris et horroris plenum offeretur, quo Trojani obstupefacti suspicionem fraudis animo dimitterent et Equum in urbem reciperent. In tali consilio clamoris ratio haberi a poeta po.. terat hactenus, quod ad terrorem augendum clamores ingentes, quos tolli audias , facere possunt et ipsi , in tam atroci casu , in

quo naturæ impulsus ita fert, ut clamorem tollas. Neque ea res fastidium aut reprehensionem habere potest. Enimvero doloris victi, questusque re. pressi vel temperati, laus omnino fuisset nulla. Non enim de pugna vulnereque'accepto agitur. Nihil hic de virtute militari, nihil de fortitudine sapientis. Constantiam ac tolerantiam in prodigio ejusque horrore declarando nemo desiderat. Aliter res se haberet in Laocoonte in scenam producto, quando mores ejus simul sunt exprimendi. Virgilius vero omnia ad terrorem efferre et debuit et voluit. Scilicet, quod jam alio loco (Antiquar. Abbandlnugen II St. pr.), a me monitum est, cum multa subtiliter et acute super Laocoonte disputata sint, inprimis super comparatione carminis et symplegmalis, sunt tamen pleraque a re et a poeta aliena. Inanis erat disputatio omnis, utrum artifex poetam, an hic artificem, ante oculos habuerit; restat enim tertium , quod verum est, habuisse utrumque diversos auctores quos sequeretur; fuisse quoque utriusque consilium plane diversum : alter enim hoc efficere voluit, ut miserationem moveret , alter autem , Maro noster, ut terrorem. Hæc și animadverteris, ut sæpe fit, omne acumen concidit : redit res ad summam simplicitatem.

EXCURSUS VII.

Equus Trojanus in urbem inductus. II, 237 sqq. Scandit fatalis machina muros etc. Non male hæc, sine dubio e vetere poeta, ornantur apud Tryphiod. v. 318 sqq. Pallas ibi ipsa Equum impellit, Juno autem et Neptunus portæ compagem laxant. Priamum ipsum inducendi auctorem fuisse , etsi Cassandra reclamante, alii tradiderant; ut ex Hygino f. 108 intelligitur. Omnino plures hanc narrationem ornandi modi, variis novis casibus ac miraculis rerum intextis , apud veteres fuisse videntur; cum illa a tenuissimis initiis profecta esset ; v. sup. Excurs. III. Jam Odyss. 9, 492 Ulysses Demodocum hortatur : 'Αλλ' άγε δή, μετάβηθι και ίππου κόσμον αεισος Δουρατέου, τον Επειός εποίησεν συν Αθήνα, "Όν ποτ' εκ ακρόπολιν δόλον ήγαγε διoς Οδυσσεύς, Ανδρών εμπλήσας, ο “Ιλιον εξαλάπαξαν. Ιnde Dermodoci ipsum carmen subjicitur v. 500-520, in quo nihil est quod admodum improbes. At omnem TvJavórnta egressus est poeta in notabili episodio de Helena Equum obambulante Odyss. d, 274 sqq., quod in alio forte vetere poemate probabilius fuit tractatum, uti etiam ex Tryphiodor. 452 sq. apparet, ubi propius ad veri aliquam speciem res exposita. Nam, ut Helena voces Achivorum ita simulaverit, ut, qui in Equo latebant, crederent, suas uxores advenisse Trojam, etsi per se vocum talis imitatio arte parari potest ( Twining ad Aristot. de Poet. p. 42 miratur

Helenam jam tantum in ea arte profecisse ) tamen pro carminis et rerum narrandarum gravitate nimis ludicrum et absonum est. Mihi de illo loco ita statuendum videtur, ut, suspicione de conditis in Equo Achivis semel orta, Helena accesserit, et varia tentaverit, quo efficeret, ut, qui inclusi essent, feminæ sibi amicæ se proderent. Itaque non modo se suumque nomen profata suamque erga Achivos, populares suos, benevolentiam et in pristinum maritum fidem intemeratam testata est, verum etiam reditus sui ad Achiyos et in Græciam desiderium commemoravit, quod sibi conmune esset cum uxoribus Achivorum apud Trojam desidentium; quippe quæ votis precibusque assiduis reditum maritorum expeterent. Quæ ut tanto magis ad affectum movendum essent dicta, mulierum istarum , quippe quas olim familiares sibi habuerat, ipsa verba, blandasque maritorum suorum compellationes vocesque adeo ad desiderii amorisque significationem compositas imitatur. Nec multum aberat, quin ea res successum haberet. Omnium enim animis recordatione et miseratione conjugum relictarum motis, multi se vix continebant, quin Helenæ responderent.

quoque

EXCURSUS VIII.
De nocte Trojanis funesta.

II, 250 sqq. Vertitur interea cælum et ruit Oceano nox etc. Præivisse Ennium Annal. VI Vertit interea coelum cum ingentibus signis, Macrobius VI, i observavit; id quod tantum ad verba pertinet, de quibus v. sup. Exc. II. Rem jam Lesches docuerat, qui suam de Troja capta narrationem sic erat orsus : Νυξ μεν έην μέσση , λαμπρή δ' ÉTÉTENNE osnuon, quando Sinon facem sustulit, apud Schol. Lycophr. 344. Omnino tamen Virgilius Euripidem ante oculos habuit Troad. 542 sqq. Adde chorum Flecubæ 914 sqq. Alia de hac nocte, deque mense et anno tradentur inf. ad lib. III Exc. II. pr. Facem diximus a Sinone sublatam , quæ vulgaris est narratio; legebatur illa quoque in Arctini Excidio llii, ut e Proclo discitur. at inf. Æn. VI, 517 ab Helena factum narratur. Conjunxit utrumque Tryphiod. 498 sqq. et potuit sane alterum post alterum fieri. Ab Antenore facem sublatam et alvum equi apertam alii tradiderant : Schol. Lycophr. 340. At in hoc ipso loco II, 256. 257 facem navis imperatoria Agamemnonis extulisse dicitur : flammas cum regia puppis extulerat; quod Seneca sequitur et imitatur Agam. 427. 428. Sed hoc est signum non proditionis, sed profectionis, classi ab imperatore datum. Post hæc videamus , qualem æconomiam rerum per hanc noctem poeta dispescuerit. Nox non erat illunis, aut sublustris : sed plenilunium : v. not. v. 255. Classis a Tenedo redux face e navi prætoria sublata ad litus Trojanum appellit; aperit iis portas globus heroum, qui ex Equo prodierant : 250 - 267. Per somnum Æneas Hectoris viso monetur, ut fugiat : 268— 297. Expergefactus cæde et incendio omnia misceri videt; exit domo , et cum manu alia Trojanorum per median urbem incedit : 359. Occurrit Androgeos, quo cum comitibus cæso Trojani Coræbo auctore cæsorum arma induunt; at ejusdem Corcebi temeritate proditi cladem accipiunt. Æneas cum paucis ad acropolin pervenit : 437. Pugnatur et hic, sed cum Trojanorum strage. Æneas motus adspectu cædis Priami, tum a Venere monitus , domum suam repetit : 559. 588-632. Anchisen patrem, primo reluctantem, mox prodigio monitum , cum conjuge et nato abducit : 720. Jam urbem egressus desiderata uxore redit in urbem , ab ejus umbra meliora edoctus ad suos redit, et sub diei ortum (801) Idam fuga petit.

EXCURSUS VIII*.

Hector classi Achivorum ignem inferens; et victor Patrocli

rediens.

Æn. II, 274. 5. Hei mihi! qualis erat, quantum mutatus ab illo Hectore, qui redit exuvias indutus Achilli, vel Danaum Phrygios jaculatus puppibus ignes. Hectorem , qualis paullo ante vss. 272. 3 describebatur, Raptatus bigis ut quondam , aterque cruento Pulvere, perque pedes trajectus lora tumentes, videramus jam libro I, 483. ubi Ter circum Iliacos raptaverat Hectora muros Achilles : de quo v. Excurs. XVIII ad e. 1. Hector omnino frequens gemmarum Homericarum argumentum, non uno habitu ac statu; quod tamen ipsa res intra Iliados fines continet; cum multas alias gemmas e cyclicis poetis adumbratas esse putare possis ; nisi potius dicendum est , artifices vulgares libellos , qui fabulas exposuerant, sequutos esse; nisi forte etiam iis Tragici argumenta operum præcipuo loco suppeditasse dicendi sunt : atque hoc exemplis declaratum dari possit; commemorabo tantum Amphionem et Zethum cum Dirce tauro illigata : argumentum ex Euripide adumbratum (Antiquar. Auffatze : P. II.). Homericas tamen fabulas ex ipsa Iliade et Odyssea petitas et adumbratas esse probabilius fit. Ex iis Hector frequens argumentum, ut dixi, quandoquidem species ejus oris et habitus ab arte ita est constitutus ut ubique sui similis sit, et sibi constet; est ubique barbatus et capite galeato : is, inquam, modo cum Andromache et Astyanacte, occurrit , modo facem injiciens navi , cujus puppis apposita est : cujus argumenti gemmam militem incendiarium exhibere dixerat Gorius (Mus. Flor. To. II, tab. 60, 2). At extat alia verum Hectorem expressum habens puppi navis apposita : apud Franc. Pallazzi (Borioni Collectan. t. 56. etiam in Lipperti Dactylioth. Mill. II, 2, 6). Ei respondet Ajax de puppi pugnans in alia gemma. Verum prior illa plane convenit versui Virgiliano : Vel. Danaum Phrygios jaculatus puppibus ignes. Minus certa fide sunt aliæ gemmæ, Hectoremne an alium heroem referant; ut, vulneratus sub clipeo deficiens, (ap. Natler. tab. VIII. et alibi.) Est Hector in Sarda saxum portæ castrorum Achivorum impingens (v. Iliad. , extr. ap. Lippert. Mill. II, 2 , 5.

alium esse arbitror Mill. II, 2, 6. expressum). Incertum quoque esse potest, an inter heroes bigis instantes Hector quærendus sit; certior fides est

neque

mumorum : inter quos numi notissimi Iliensium sunt, ad Commodum, M. Aurelium , et Caracallam spectantes , Hectorem quadrigis citis insistentem exhibentes, v. c. Mus. Farnes. Vol. V, t. 17, 3. Merito dixeris hunc Hectorem esse, qui redit exuvias indutus Achilli. Ceterum Hectoris

caput

in aliis Iliensium numis visitur; et est unus numus in Numismat. Albani T. I, t. 59, 2 in quo Hectori corpus Patrocli abstracturo objiciunt se Menelaus et Ajax, affabre efficti.

EXCURSUS IX.

De Penatibus , Palladio et Vesta.
11, 293.. 296. 297. Sacra suosque tibi commendat Troja Penates
Sic ait et manibus vittas, Vestamque potentem , Æternumque adytis
effert penetralibus ignem. Quid tandem illud sit; quod Æneas capta
Troja secum in Italiam abduxerit, nam modo Penates, modo Palladium,
modo Vesta memoratur, fuerintne privati Æneæ an publici Penates,
et qua specie vel fuerint vel sint crediti, paucis juvat inquirere, quan-
tum quidem ad loca nonnulla poetæ declaranda facere id potest;
quandoquidem poeta Penatium religione tam præclare usus est ad
majorem Æneæ fatis, errori et ad Italiam accessui, dignitatem mira-
tionemque conciliandam. Multo enim augustiora omnia videri facile
intelligas, si inferre Æneam Latio Penates (inferretque deos Latio)
quam, si Latium accessisse audias , et sic

porro.
Primum

poeta Palladium rem facit a Penatibus diversam , surreptum illud ab Ulysse et Diomede lib. II, 163 sqq. impius ex quo etc. At, quos

Æneas

asportavit, Penates fuere. Primus de ris locus est Æn. II, 293 sq., ubi Hector per somnum ad Æneam : Sacra suosque tibi commendat Troja Penates ; Hos cape fatorum comites. Paullo post v. 296 Sic ait, manibus vittas Vestamque potentem Æternumque adytis effert penetralibus ignem. Hæc diversa sunt et visa tantum Æneæ per quietem ab Hectoris umbra acta esse. At mox, postquam Anchisen in humeros receperat, v. 717 T'u genilor, cape sacra manu! patriosque Penates. Dubitari potest , quo sensu sacra dixerit (v. ad II, 293) sintne sacra et Penates diversæ res, an unum idemque ; quod statuere licet, ut sacra sint genus, et in iis Penates , Vesta et ignis : quæ ideo etiam singula per sacra possunt declarari. Sic paullo post vs. 320 Panthus Apollinis sacerdos sacra manu victosque deos trahit. Eo sensu puto primo (293) et tertio loco (717) memoravit : Sacra suosque Penates ; scilicet sacra nomine generico, proprio autem Penates. Etiam Seneca de Benef. III, 37 Anchises complexus sacra ac Penates deos. Et Dionys. I, 46 od ispeć Tarponce in arce «servata memorat. Similiter Æneas declarative Penates

magnos deos dixisse videri debet lib. III, 12 feror exul in altum Cum sociis natoque , Penatibus et magnis dis. Ex naturali verborum

et

1

4

et

« PreviousContinue »