Page images
PDF
EPUB

tione expressum eum dicturi sint? Non ego is sum, qui cæco aliquo poetæ mei amore nihil ab eo peccatum esse contendere velim. Iliadis argumentum feliciorem materiam et epicæ gravitatis haud paullo plus habere si quis dixerit, me habet assentientem; et delector ipse multo magis Homeri lectione quam Virgilii; regnat in Homericis heroibus naturalis habitus et affectus, animi impetus, injuriæ acceptæ sensus, qualem et ipse habeo, desiderium reditus ad Lares, quale ipse sentiam; in Æneide sunt consilia de novis sedibus in terra ignota parandis; nihil quod magnopere animum impellat et percutiat. Enimvero non omnia carmina epica ex uno et eodem genere procedere possunt; post Achillis autem iras et Ulyssis in se ex casibus et periculis objectis expediendo sapientiam seu vafritiem, quæ et priscæ ætati et epico carmini accommodatior erat, quam sapientia, cum variandum et novandum esset aliquid poetæ, quidni Æneæ virtutem, quam cum ceteris heroibus communem habet, fortitudine animi in perferendis calamitatibus et obsequio erga deos temperaret? Ad hoc eum ipse Homerus Iliad. Y, 298. (ubi Neptunus Æneam servatum esse vult : κεχαρισμένα δ ̓ αἰεὶ δῶρα θεοῖσι δίδωσι, τοὶ οὐρανὸν εὐρὺν ἔχουσιν) tum ipsa rerum ac temporum mutata ratio ducebat, et ea, quæ de Æneæ erroribus et adventu in Latium tradita a superioribus poetis erant, revocabant. Monitis deorum et oraculis omnia ab Ænea suscepta et confecta, Penates et sacra patria ab eo in novas sedes illata, narraverat antiquitas ( v. Disquis. II); quid itaque magis rei consentaneum, quam ut heros insignis pietate et religione exhiberetur? Neque vero non videre debuit tantus poeta, ad rerum magnitudinem et augustam aliquam dignitatem religiosas res, caussas et consilia eximiam vim habere. Itaque hoc quidem tanquam rerum cardine præclare est usus, ut prædictionibus variis animos spe et ex

2.

3

pectatione teneret suspensos, religiosamque aliquam et augustam speciem rerum eventibus prætenderet (1). Achilleum quidem robur et iracundia aliena erant a toto argumento; sedata et placida et humanitatis sensu temperata est Æneæ virtus; et, licet concedendum sit, epicam vim majorem Achilli inesse, non tamen omnes epicas personas Achillem referre posse manifestum est. Meras pugnas Homericis similes et belluinam fortitudinem vix probasset Augustei sæculi elegantius et mollius judicium. Cum itaque omnino Æneidis alius ac diversus prorsus sit character quam Iliadis, quis non videt importunum esse, in Eneide requirere ea, quæ Iliadi sint propria; easdem animorum inflammationes, æstus, tempestates? insunt Æneidi alia, quæ probes; quidni in his acquiescas? Sed infinitum esset omnia persequi, quæ ab iis, qui subtiles poetarum judices videri volunt, dum rerum argumenta, exempla, caussas et rationes miscent, temere laudantur ac reprehenduntur, inprimis quoties Virgilium et Homerum inter se comparant. Sed nobis retundendus est omnis, quo abripi possemus, impetus. Itaque nec Warburtoni sententiam attingemus (2), qui perfectum reip. condendæ et legum ferendarum auctoris exemplar in Ænea exhibitum esse a poeta voluit; inprimis cum alio loco (ad Lib. VI, Exc. X) eam opinionem attigerimus.

Æneidis argumentum in septimum annum produci, alii cum reprehensione monuere. Perperam utique. Æneæ errores septem annos explere verissimum est (v. Excurs. II ad lib. III). Sed ipsa carminis narratio non nisi cum septimi anni æstate exordium habet (v. ibid.)

(1) Multus est Servius passim in hoc, ut Eneam ex Flaminis alicujus vel Pontificis persona plurima egisse doceat v. c. IV, 29, pravo utique acumine, cujus tamen fun

dus aliquis esse debuit. cf. Macrob. III, 1 sq.

(2) Divine Legation of Moses T. I, B. II, Sect. IV.

eodemque anno absolvitur. Pari errore Odysseæ argumentum octo, novem vel decem, annis comprehendi creditum est, quum tamen illud, intra triginta sex vel septem dies, ad exitum perduci manifestum sit ei qui animum adverterit.

XVII. Multo minorem esse characterum, hoc est, virorum factis ac virtutibus insignium, numerum ac varietatem, in Eneide quam in Iliade, conqueruntur passim multi; nec sine poetæ reprehensione versus memorant, ex Æn. I, 222 sqq. fortemque Gyan, fortemque Cloanthum; inique admodum, et ut sibi ipsi, quid velint, parum constare videantur. Nam locus quidem laudatus nullos heroes recitat, quorum personæ vim aliquam habere debeant epicam; non magis quam, Asius Imbrásides, Hicetaoniusque Thymotes, Assaracique duo etc. X, 123 et sic alii; sed veniunt illi viri in censum et turbam eorum, qui tantum nomine laudandi, et epitheto suavitatis caussa ornandi sunt; quales apud Homerum innumeri illi pugnantes vel cæsi idi, ἀμύμονες, κρατεροί, αἰχμηταί, et sic porro. Excusant Voltarius et Addisonus poetam, sed tam argute, ut summorum virorum subtilitatem mireris: alter, quum Homerus, inquit, cessantem a pugna Achillem exhiberet, alios interea fortia facta edentes exhibere debuit, quod in Æneide secus sit; alter ad Virgilii elegantiam hoc refert, quod, quum Augastum vellet adumbratum, neminem ei virtute parem adjunxerit. Enimvero quum argumenti indoles et natura totius tractationis mensura et regula sit, plures utique factorum et rerum gestarum socii et participes esse nequeunt, quam quos res ipsa postulat. Quod si adeo paucos alios, qui virtute emineant, in carmen suum induxit poeta, argumenti necessitati id condonemus, concedamusque, hactenus Homericam copiam et varietatem morumque diversitatem plus delectationis afferre; at sapientiam viri miremur saltem in hoc, quod tanto magis inter omnes unus Æneas

insignis virtute eminet, nec ejus splendori quisquam alius, nisi Turnus forte, officit (1). Quæ res tanto difficilior erat, quum is nec Achillea aliqua corporis animique virtute omnes mortales antecellat, nec, quorsum immanis efferati animi iracundia, aut acceptus Patrocli funere dolor erupturus sit, sollicitos nos teneat.

XVIII. De versu Virgilii epico, ejusque ad aurem suavitate ac gravitate, nonnulla disputare juvaret, nisi majorem subtilitatem ea res haberet, quam ut legentium animos et oculos tenere possit. Illud unum monebimus, in errorem inducere juvenilem animum videri eos, qui nimii in eo sunt, ut ad rerum sonos et naturas accommodatos et formatos velint esse versus. Equidem non diffiteor sensum me animi refragantem habere, quotiescumque persuadere mihi volo, magnum aliquem poetam, æstu tantarum rerum abreptum, et magnorum phantasmatum vi inflammatum, in sono cursus equestris, vel tubæ, vel aliarum rerum reddendo laborare; attenuat ea res et deprimit ingenium poetæ, et artis poeticæ dignitatem. Sunt tamen, ais, tales versus in optimo quoque poeta. Recte; sunt utique multi; etsi plures alios ad hoc lusus genus accommodare solet eorum ingenium, qui talibus rebus indulgent: quis enim, nisi jam animum ad leves hos lusus deflexerit, studium aliquod poetæ agnoscat in illis ac similibus, cujusmodi sunt; Patris magni parere parabat Imperio. Aut : Avia tum resonant avibus virgulta canoris. Mihi utique ad poetices indolem propius esse videtur statuere, ipsam orationis naturam ita esse comparatam, ut multarum rerum sonos exprimat; inflammatum autem phantasmatum specie objecta animum, quum, rerum species sibi obversantes ut oratione vivide exprimat, laborat, necessario in ista vocabula incidere, vel orationis proprietate ducente.

(1) Vid. ad lib. VII prooemium, pag. 256, vol. III, hujus editionis.

Ita graves et celeres, lenes ac duros sonos, vel non id agens et curans ad rerum naturam accommodabit, et orator quisque bonus, et multo magis poeta. Aliud est, in quo viri docti argutantur, quod versus imperfectos non ei caussæ, quam ipsi Maronis familiares prodiderant, quod opus ab eo non absolutum fuit, verum judicii alicujus subtilitati tribuere voluere. Casu fieri potest, ut versus imperfectus et abruptus in sermone abrupto occurrat, adeoque laudem nescio quam poetæ facere possit, v. c. En. IV, 361, Italiam non sponte sequor, abrupto Æneæ sermone; ubi Servius : « et oratorie ibi finivit, ubi vis argumenti consistit. » Atqui hoc acumen est declamatore dignum, non poeta; multo magis ab epica gravitate abhorret, nec potest placere, in oratione metro illigata, versus metro imperfecto relictus, μérpov äμerpov. Aliter res se habet in oratione pedestri, quæ, quum in ea propositionum ad aurium judicium mensura sit liberior, variari potest. At in Æneide, ubique manifestum fit studium poetæ properantis ad novam sententiam et locum novum; quum ingenium consumere nollet in explenda et expolienda sententia antecedenté, cujus summa capita apposuerat. Sed nolo in his tædium facere; attigi quoque rem Tom. ultimo ad Donati Vitam Virgilii §. 59.

« PreviousContinue »