Page images
PDF
EPUB

ex qua

memorantur : quibus, sive molem voluminis, sive argumenti naturam cogites, vix probabile fit inde a Jovis et Junonis nuptiis universas historias , quæ mediis omnibus sæculis usque ad ætatem ipsius Pisandri contigerant, in unam seriem coaclas fuisse. Contra spaixão Deogames libri usque ad XXVI laudantur; et plures numero olim fuisse probabile fit; Ιστορίαν ποικίλην δι' επών bene appellat Suidas ένα βιβλίοις έξ, quod falsum esse, ut nec minus Valesii ad Evagr. I, 20 emendationem, qui sedecim libros fuisse statuebat, ex iis patet, quæ modo dicta sunt. Sunt duo MSS., in quibus est év bißrios quod non improbabile est, si, quam late argumentum operis patuerit, reputes. Zosimo nec minus dicitur Pisander πάσαν ως ειπείν ιστορίας περιλαβών. Laudantur porro

sub Pisandri Rhodii nomine ea, quæ cum Herculis factis conjuncta sunt; cum nota vero librorum VII. X. XIII. XIV. XXVI memorantur plura, quæ quomodo inter Herculis facta locum habuerint, vix assequare; sunt porro illa levia, et grammaticum acumen, quale seriorum scriptorum est, habent, aut in etymologiis versantur. De quo ut tanto melius constet: agedum comparemus loca ex utroque Pisandro passim laudata.

Ad Camirensem respicere arbitror loca sequentia; Appollodor. Biblioth. I, 8, 5, ubi, quam alii Hipponoi filiam narrant, OEneo Tydeus natus sit, Georges filiam Pisander tradit: Ileioardpos - néger · Fuit autem inter Herculis æquales et socios Tydeus. Eratosthenes in Catasterismis c. 12 Pisandri auctoritate firmat, Herculem leonis Nemei a se occisi exuυίας gestasse : λέγει δε περί αυτού Πείσανδρος ο Ρόδιος, ότι και την δοραν αυτού έσχεν, ως ένδοξον έργον πεποιηκώς • Schol. Germanici Arateor. Phænom. p. 114 Periandrus (emendarunt jam VV. DD, Pisandrus) Rhodius refert, eum (leonem) ob primos labores Herculis memorice caussa honorifice astris illatum : sic Eratosth. paullo ante : TUVĖS δέ φασίν, ότι Ηρακλέους πρώτος άθλος ήν το μυημονευθήναι. Hyginus Astron. II,

De hoc et Pisandrus et complures alii scripserunt (cf. Munck. ad eund. f. 30). Pausan. II, 37 inter eos, qui Hydræ Lerneæ plura capita affinxere; Tisíocydpos ó Kapuspels, et VIII, 22 Stymphalidas crotalorum ope fugatas ab Hercule idem Pisander Camireus prodidisse narratur. Athenæus XI, pag. 469 D, ubi de cratere Herculis , Ilioardpos įv deurépa Hpanasias, Schol. Pindari Pyth. 4, 185, p. 294. Antæi , ab Hercule is est cesus, filiarm 'Αλκηΐδα dictam , ώς φησι Πείσανδρος ο Καμηρεύς (lege Kapsipeus). Apud Schol. Apollonii sunt loca, quæ aperte ad Herculem spectant , Pisandri testimonio firmata : 1, 1196 de clava Herculis (ad quem loc. cf. Suid. in ITshouvopos), IV, 1396 de Ladone, dracone; at res non æque manifesta est in IV, 58 de Endymione; lib. I, 151 de Idæ et Lyncei Argonautorum matre, Polydora; I, 471 de Arene, Pelo. ponnesi urbe , nunc Hierana; II, 98 de Amyco ; II, 1090 de Harpyis. Potuerunt enim illa forte in carmine de Hercule occurrere; sed nec eum satis refellas, qui ad alterum Pisandrum omnia hæc traxerit. Nam Argonautica apud hunc satis copiose fuisse tractata , ex Zosimo V, 29 apparet, qui ex eo Argonautarum iter ex Istro in mare Adriaticum, condita urbe Emona in Pannonia ( nunc Laubach Carniolæ esse credi

24 de Leone

tur), narrat (1); et, quod dolendum est, Grammaticorum manibus recentiora illa opera cyclica multo diligentius versari solebant; yt etiam tum, cum vetustiores auctores laudant, eorum fere , quos exscribunt, fide id faciant. Unus est modus, quo cum Ruhnkenio V. C. ei rei occurras, ut reponas , in Indice eorum scriptorum, quorum testimonia in Scholiis Apollonii afferuntur , nullum esse, qui non Augusti et Tiberii ætate superior sit; si ad lib. II, 329 Lucianus laudatur, eum ab interpolatore intrusum videri. Atqui hoc idem illud est, quod incertum parumque tutum facit omne hoc de scholiorum auctoritate et ætate judicium. Ita nec ausim pronuntiare de Schol. Eurip. Phøniss. v. 1748 super Sphinge ex Æthiopia arcessita, et de loco Etymologici M. in xspervus (2). E toto Pisandro versum unum integrum servavit Jo. Stobæus Serm. XII de Mendacio p. 140 Où véksois, nad trūdos úèp fexñs ázopeter; duo alii leguntur in Schol. Aristoph. Nub. 1047. An carminis pars adhuc in Idyllio inter Theocritea XXV servata sit, uti improbabilis est suspicio , ita adversus repugnantem probari nequit.

Ad Pisandrum vero Larendansem primum Zosimi locum paullo ante laudatum , tum loca Stephani Byzantini refero omnia , in quibus Pisandri testimonio utitur; nihil enim ea habent, quod ad Heracleam ullo modo trahi possit, aut si habent, uti locus in voc. ’Agáturoi, Boaúrslae et in ’AbruxOS, nam Herculis sane res gestæ etiam ad Scythiam et Bithyniam spectant, tamen librorum numerus adjectus evincit, ad Larandensem ea loca esse referenda non minus ac reliqua in Oivatpice, 'Απέννον, Λυκόζεια , Νιφάτης (quo loco etiam versus integer e lib. VΙI laudatur, qui idem apud Suidam in Νιφάτης legitur : Ταύρου πρυμνώρειαν εύσηόπελόν τε Νιφώτης), Κυβέλεια. Νam Heraclea duobus libris constabat; at Stephanus Pisandrum laudat libro VII. X. XIII. XIV. XXVI. Porro ex hoc altero petitum esse debet, quod Evagrius H. E. I, 20 Antiochiam Syriæ jam olim Græcorum coloniam fuisse affirmat, quæ narratio qualis fuerit, ex Joanne Malela disci potest Chronogr. p. 32 sq. et Cedreni Compend. Hist. p. 134 sq. Etiam is, qui inter Epigramm

non

amatum auctores

(1) Repetit eadem Sozomenus H. E. p. 69. conf. Gataker. Miscell. postum. 1,6, uterque, ut equidem suspicor, ex c. 5, p. 453). Contrario errore peccatum Olympiodoro, cui Zosimus multa debet. est in Zenobio VI, 49 ώς φησι και ΠίνFabula ipsa jam antiquioribus erat fre- δαρος ο ποιητής εν τοις περί Ηρακλέους. quentata : cf. Notæ ad Apollod. p. 207: Repone Teisavdoos. Versus, quos resPlinius III, 18 s. 22.

picit Zenobius, servavit Schol. Aris(2) Super hoc loco non invidebo po- toph. ad Nub. 1047. Idem error apud pularibus meis animadversionem præ- Etymol. MS. Bibl. Regi. Paris., qui , claram Ruhnkenii, viri doctissimi : cum formam ess pro ési Doribus tri

Agit, inquit, Etymologus hoc, ut do- buisset, statim addit : &meldin xech to ús ceat veteres κέρατι αντί προχόου usos παρά Πεισάνδρω, ubi scribendum παρά esse. Pro Teigardpos autem legendum Iuvdápo, quem Dorice scripsisse sciΠίνδαρος. Ecce tibi Pindari locum, quo mus. Ad Pindarum igitur referenda Etymologi glossa pertinet: apud Athen. Hesychii glossa : vk iz: Tạt a xì XI, p. 476 Α. εξ αργυρέων κεράτων aş, » givortes étázovtó (v. Fragm. Pindari

recensetur, junior hic Pisander cum Fabricio videtur esse habendus : nec enim epigramma, quod sub Pisandri Rhodii nomine laudatur (v. Brunck. Anal. T. II, p. 294); antiquitatem aut simplicitatem redolet. Latere etiam ille videtur sub Thessandri nomine ap. Serv. ad II, 211. cf. inf. Excurs. ad II, 199.

Quæ adhuc commemoravi , ea me, qui nullo seu rei seu opinionis studio teneor, movent, ut id, quod olim sequutus sum, retinendum arbitrer : diversa fuisse opera Ηρακλείας et ηρωικών θεογαμιών: nam ut contrarium tuearis, plura aut sine ratione aut adversus omnem rationem amplectenda sunt. Superest, ut de ipso Macrobio dispiciamus, qui eversionem Trojæ Virgilianam a Pisandro pæne ad verbum transcriptam testatur. Qua in re necesse est, aut Macrobium graviter errasse, aut åpwärc's teozapíces non Larandensis, quod Suidas asseruerat, sed alterius poetæ, qui ante Virgilium vixerat, opus fuisse. Videamus, utrum sit probabilius.

Si hoc ponas, fuisse carmen illud Virgilio antiquius, ut nec tamen ad Pisandrum Rhodium referri illud possit; id quod vidimus fieri non posse; sumere aliquid necesse est, quod et omni auctoritate caret, et vero etiam probabilitate, nam nemo alius aut talem Pisandrum, aut tale carmen memoravit, quod tamen iis ætatibus scriptum esse deberet, de quibus satis multa nobis tradita sunt. Macrobii autem Grammatici auctoritas tanti non est, ut tam parum probabilia amplecti malim. At alterum cum ipsa rerum fide et ratione conjunctum est; nam fuit aliquis Pisander Larandensis ; fuit Nestoris poetæ, qui sub Severo Imp. floruit filius; pater Iliadem denuo exaraverat; filius omnem mythologiam uno opere complexus erat. Consentaneum hoc est illarum ætatum ingenio; est et illud solenne, ut, neglectis antiquioribus, carmina ex iis ætatibus magnam apud grammaticos sequentium sæculorum auctoritatem habeant: Zosimi ætate vix quicquam Pisandri Rhodii et æqualium supererat. Hoc altero igitur admisso, conveniunt inter se omnia, nec quicquam turbat, præterquam Macrobii aut grammatici, quem ille loquentem inciucit, assertum ; quod temere, nec inspecto Pisandro, et falsa de eo concepta opinione ; aut confuso Pisandri nomine, cum antiquum illum Rhodium poetam auctorem esse putaret, prolatum fuisse manifestum fit (1). Potuere tamen in eo inter cetera res Trojanæ exponi, et, tanquam a Romano auctore, sive ad Virgilii exemplum, sive ad communem narrandi morem , qualis ab eo inde tempore inter Romanos fuit, constitui. De Sinone et equo Trojano, quæ exempli loco a Macrobio memorantur, suo loco videbimus.

(1) Nunc video de Macrobii errore disputatum jam esse a Jo. Merrick ad Tryo phiod Diss. p. LXIV sqq.

EXCURSUS II:

Noctis

per

coelum transvectio.

ut

II, 8. 9. et jam nox humida celo Præcipitat. A Solis

curru, omnino de poetica hac ratione semel moneamus, similis imago traducta ad Noctem ; ut ei tribuantur cqui, currus , axis, orbita

per cælum , v. c. inf. III, 512 necdum orbem medium Nox oris acta subibat. v. ad Tibull. II, 1, 87. Itaque Nox præcipitat, sub finem decursus per coelum in mare descendit; quemadmodum procedit ad Oceanum, medium iter exegit et similia , omninoque ad hanc formam dictum accipiendum, si Nox oritur, surgil, venit, ab Oceano : inf. v. 250 ruit Oceano Nox, adde Iliad. 9, 486; et quidem modo sic, ut ab Oriente Nox quasi Solis vestigia premat, modo, ut Sole in Oceanuin descendente Nox ab hac ipsa parte Occidentis surgat, ut apud Ovid. lux tarde decedere visa Præcipitatur aquis et aquis Nox surgit ab isdem. Similiter Sidera sequi Noctis currum , et singulis noctibus cursu per cælum exacto mane occidere et in mare immergi, omninoque labi ; procedere, ruere, sermone poetarum receptum est, et hinc mediam noctem ita declarant, ut sidera , præcipue septentrionalia, culmen cæli ac verticem seu polum tenere , mox inde vergere , cursu decliyi ferri , nocte jam exacta occidere dicantur, v. c. in illis Ovidii Met. X, 446 Tempus erat, quo cuncta silent, interque Triones Flexerat obliquo plaustrum temone Bootes. cf. Seneca Troad. 439. Herc. Fur. 129 et al. v. c. Οrph. Arg. 534 "Αλλ' ότε πρός μέσατον νυκτός προϋβαινεν αταρπός, "Αστρα σε τηλεφανή δόνεν (in eo jam erant ut subirent) ρόον Suecevoio. Ductum hoc ab antiquissimis poetis. Par modus est, quando ad oculorum sensum judicio facto modo sidera circumagere se in cælo ac circumvolvere per nocturnum spatium (v. c. quod ad manum est, Quint. Cal. Χ, 101 “Ημος δ' αίγλήεντα περιστρέφετ' ουρανόν άστρα) modo coeli inversionem et versationem singulis noctibus , ut diebus singulis , fieri dicunt. Sic inf. 250 Vertitur interea cælum , et ruit Oceano Nox, h. e. surgit, prodit cum cælo verso; quasi novum hemisphærium oculis sese offerat per noctem. Hæc non animadversa miras interdum iuterpretum argutias pepererunt. Lucan. II, 15 Nox ubi sidera condit, h. e. mergit mari occidentia sub Solem orientem. Omnium harum loquendi formarum , ad sensum oculorum a rudibus inde ætatibus frequentataruin, primæ lineæ occurrunt in Homero , sicuti etiam cadentia sidera h. l. et inf. IV, 81. VIII, 59 : et procedentia sidera : Iliad. και, 251. 252 'Αλλ' ίομεν· μάλα γαρ νυξ άνεται, εγγύθι discs, "Aorpee dit dan apolélnxe. Adde Odyss. Mi, 312. Š, 483 Hesiod. E. 620.

EXCURSUS III.
De

equo Trojano. . II, 15. 16. De Equo Trojano episodium ex Pisandro petitum esse, falso a Macrobio traditum ; supra declaravimus Exc. I ad hunc librum. Videamus igitur, an probabili aliqua ratione expediri possit, quem alium auctorem sequutus sit poeta.

Homerus jam Iliad. 0,71 mentionem rei obscuram injecerat, sisix' 'Αχαιοί "Ιλιον αιπυ έλoιεν, 'Αθηναίης δια βουλας. (quos a rapsodo insertos esse videbis in Obss. ad e. 1.) Sed disertius idem de Equo egit Odyss. I, 492. d, 271 sqq., de quibus locis infra videbimus Exc. VII. Huic tanquam fundamento superstructa fuit communior aliqua narratio, quam partim a Lescheo partim ab Arctino in ’Iníou mépoids, nisi utriusque idem fuit auctor, expositam esse, ex Procli fragmento discimus : utrumque Virgilius sequutus esse videtur : ut ex comparatione intelligitur. Quintus Cal. XII, 134 sqq. copiosus est hac in re; et occurrit Equus Trojanus simili fere forma ac statu in Tabula Iliaca, quæ in hac parte Iliadem parvam sequi profitetur. Diverse tamen nonnulla cum a nostro tum a ceteris poetis et grammaticis narrari videas, cf. Hygin. f. 108. et Not., quæ ipsa res argumento est; multos ex antiquioribus poetis in ea narratione ornanda operam collocasse. Heleni consilio Equum esxtructum esse , traditum ab aliis : v. Conon. 34. At Minervæ monitu , Proclus e Lescheo : xvà 'Encios nat' 'A Invas ar poeiperi cv acúperov OTTOV XATdoneválth. Panopei ille filius, Phocensis, genus ab Æaco ducebat : v. Pausan. II, 29. p. 178. unde intelligo, quomodo ille Aiazidns appellatus sit apud Tzetzam in Posthom. 632. ad quem locum alia de eu notavit Jacobs. (nunc v. Obss. ad Iliad. t, 654. ubi ille prodit pugilatu certaturus : ut ap. Quintum IV, 324 sq. Apud Lanzium To. II p. 223 patera est Etrusca , in qua Epeo adstat Vulcanus, tab. XII, 3.) In Tryphiodoro v. 61 et in Petronii halosi Trojæ rhetoricam ambitionem facile agnoscas. Ineptior tamen Tryphiodorus. Operum nonnullorum veteris artis argumentum fuit hic idem Equus Δούρειος vel Δουράτεος ut in arce Athenarum ex ere, ap. Pausan. 1, 23 (add. Schol. Aristoph.*Av. 1128. ubi et titulus memoratur inscriptus : Χαιρέδημος Ευαγγέλου εκ Κοίλης ανέθηκε , qua fuit haud longe a Ceramico: v. ad Herodot. VI, 103 p. 486.) et in Polygnoti tabula apud Delphos ibid. X, 26 (quem simile argumentum Athenis in Pæcile pinxisse es Plutarcho in Cimonis Vita p. 481 A apparet , ubi tas Tpwédes, et inter eas Laodicen ad amatæ sibi Elpinices speciem, expressisse memoratur) in qua Epeus exhibitus erat nudus, Trojæ murum solo equans, καταβάλλων εις έδαφος των Τρώων το τείχος, prominente inter ruinas capite Equi Duratei. A quibus multum discessit Comes Caylus

« PreviousContinue »