Page images
PDF
EPUB

Sed excidium Trojœ, de quo nobis nunc, inter ceteras Trojanas res, potissimum quæritur, quam diversis modis tractatum olim esse debuerit, vel inde colligas, quod carmina tam multa ab antiquis memorantur 'Iríou mépris h.e. Ilii vastatio vel excidium, inscripta. In libris fere iv'Ixiou poid inflectitur; quod præter rationem fieri Scaliger ad Euseb. Chron. p. 72 a, Maussacus ad Harpocrat. in voc. xadeλav, et Salmas. ad Solin. p. 800 monuerant; nam iv 'Ixíou wépor esse dicendum. ( Nec 'Ixióπepois recte a nonnullis scribi videtur; nam flecti deberet 'Imepoía. ) Fallit tamen in hoc ratio grammatica; nam cum tot locorum, etiam Pausaniæ, tum Procli, auctoritas firmat vulgatam illam scripturam, modo refingas πέρσιδι, non περσίδι. Nobilissima inter ceteras Stesichori Ιλίου πέρσις sapius veteribus laudatur, v. c. Pausan. X, 26 pr. (ubi inter captivas Trojanas Clymene. Κλυμένην μὲν οὖν Στησίχορος ἐν Ιλίου πέρσιδι κατηρίθμηκεν ἐν τοῖς αἰχμαλώτοις. ὡσαύτως δὲ καὶ ̓Αριστομάχην ἐποίησεν Ἔννος θυγατέρα μὲν Пpauou. Leg. iroínsav év Nécrois.) item c. 27, p. 865 Hecubam in Lyciam ab Apolline fuisse abductam. Alia collegit Suchfort noster in docta diss. de Stesichori fragm. p. 32 sqq. Ab eodem Pausania p. 864 de Medusa, una e Priami filiabus, Apollodoro quoque memorata III, 12, 5 f., in verbis: nara Tv Iμepaíou v hoc idem carmen designatur, quod lyricum fuisse videtur, sub Himerai nomine; erat autem Stesichori patria Himera Siciliæ; adeoque male inde novum auctorem nonnulli effinxerunt. Etiam in Iliaca Tabula inter auctores, e quibus artifex Iliadem supplevit, Ιλίου πέρσις κατὰ Στησίχορον legitur. Fuit hoc carmen lyricum: quale fuit aliud Bacchylidis: vaticinium de excidio Troja quod expressisse videtur Horat. I Carm. 15. Quod in eadem Tabula iis verbis subjicitur: Twixos, non ejus carminis nomen habendum erat; sed subintelligitur xuxλos Twixòs, complectens ea, quæ sequuntur : ad

Nævius enim inducit uxores Æneæ et Anchisa cum lacrimis Ilium relinquentes his verbis: Amborum uxores noctu Troiade exibant, capitibus opertis, flentes ambæ, abeuntes multis cum lacrimis. Hoc iste (Virgilius) Æneam eodem in tempore ejusdem rei caussa inducit fecisse, cum dixit: Litora tum patriæ lacrimans portusque relinquo. (Æn. III, 10) » Hæc sunt Servii verba. Nævii Cypriam Iliadem fuisse, expressa est auctoritas Charisii Instit. Grammat. lib. I, p. 118. « Nævius Cypriæ Iliados lib. I. Collum marmo eum torquis gemmata coronat. » Et Piscianus lib. X, p. 881. Putsch Nævius in Iliade II. Fecundo penetrat pentus thalamoque potitur. » Non itaque caussam idoneam video, cur accedam Vossio et Scriverio, quorum ille de Analog. III, 35.

"

cur

:

putat Lævii, hic autem in Baudii Amo-
ribus p. 416 putat Ninnii fuisse Ilia-
dem; at illi putant sine auctoritate, nil
probant Lavii fuisse ἐρωτοπαίγνιον, ε
quo lambi dimetri, et poema lo, e quo
Scazontes laudantur, probabile forte fit
ex dictis a Scriverio; Lævium hexame-
tros scripsisse, nemo docet. Nævii con-
tra fuit carmen de bello Punico
non idem Iliadem Cypriam scribere
potuerit, quam expressis verbis memo-
rant duo grammatici, equidem non as-
sequor. Si Ennius eam sibi laudem vin-
dicat, se primum versus heroicos scrip-
sisse, alium sensum nec habet, nec
habere potest, quam eum primum se-
verius ad certas leges hexametros com-
posuisse. Simili modo de se prædicant
Lucretius, Horatius, Virgilius, Ovidius,
Manilius?

scribitur enim paullo post : Ιλιάς κατὰ Ὅμηρον. Αιθιοπὶς κατὰ ̓Αρκτῖνον τὸν Μιλήσιον. Ἰλιὰς ἡ μικρὰ λεγομένη κατὰ Λέσχην Πυῤῥαῖον. Alia Ιλίου πέρσις, a Stesichori carmine diversa, a Pausania X, 25. 26 memoratur, et quidem Leschei nomine; jam cum apud Aristot. Poet. c. 23 (ut paullo ante vidimus) 'Ixiou Tépois inter partes Iliadis parvæ memoretur, dubitari vix potest, hanc a Pausania laudatam 'Ixíou wépow Leschei nullam aliam fuisse quam partem Iliadis parvæ eo nomine inscriptam. Memorat ex ea Pausanias Megetem vulneratum ab Admeto Argivo in pugna nocturna (sc. c. quæ capta Troja facta est ), et Lycomedem Creontis f. ab Agenore; Æthram a filiis agnitam; Astyanactem de turri dejectum; Æneæ uxorem Eurydicen; Astynoum a Neoptolemo interfectum ; Helicaonem in eadem vUxToμaxia vulneratum; Eioneum cæsum a Neoptolemo, Admetum a Philoctete; Corobum a Diomede; Priamum ab ara abstractum et ante fores cæsum a Neoptolemo; Axionem, Priami f., ab Eurypylo, Agenorem a Neoptolemo. Quod si idem Pausanias Leschei Iliadem parvam seorsum memorat, ut c. 26 pr. p. 862, sejunctam hanc partem carminis a reliquo corpore eum habuisse apparet.

Apud Euseb. Hieronymi MCCLIV Arctino Milesio, præter Æthiopidem, de qua v. Excurs. XIX ad I, 489, tribuitur Ilii vastatio ('Iniou Tepois). Cum nemo alius hujus carminis meminerit, interpolati Hieronymi levis auctoritas esse possit: nam sive ex margine, quo quis similis carminis erat recordatus, sive ex interpretatione Ethiopidis, irrepsisse videri potest. Enimvero omnem dubitationem tollit Procli fragmentum e bibliotheca Scorialensi, in quo argumentum Ιλίου πέρσιδος β ́ ̓Αρκτίνου breviter exponitur. Complexum illud erat libris II novissima Trojæ, inde ab equo Trojano ab Achivis relicto, et substitit sub reditum Achivorum. Conveniunt pleraque cum Virgiliana narratione; ita ut statuere liceat, eam ad Arctini 'Ixíou wépoida maxime esse adumbratam. Ex ea etiam illa, quæ ex Arctino Dionys. Halic. lib. I, c. 68. 69, de Palladio narrantur, in hoc carmine locum suum bene habere potuere. Suboritur inter hæc suspicio, non aliam forte fuisse 'Ixíou wépoi Pausaniæ sub Leschi nomine laudatam, quam hanc ipsam Arctini nomine apud Proclum inscriptam : nam continuatur in ea narratio Iliadis parvæ usque ad Equi in urbem deductionem perducta; et in Tabula Iliaca solius Leschei nomen est appositum, cum tamen 'Ixiou épois expressa esse videatur.

Sacadœ, non, ut vulgo legitur, Acati, Argivi, 'Ixíou wépow ex Athenæo XIII, p. 610 C. ( cf. Maussac. ad Harpocrat. in nadeλav) laudarunt jam alii, etiam Ursinus ad Virgil. Carmen illud lyricum fuisse credo: nam fuit ille musicus. Primus τὸ πυθικὸν αὔλημα ηὔλησε Delphis : Paus. II, 22, quod factum primis statim Pythiis Ol. XLVIII, 3 et alteris Ol. L, Paus. X, 7, p. 814. Statua ejus ingentibus cum tibiis in Helicone stabat; Paus. IX, 30, p. 768. Excidium lii non minus persequuti videntur, qui ra Tpwind condidisse narrantur, inter quos Syagrus, vix dixeris, qua fide, omnium primus jam ante Homerum argumentum hoc

3 v.

tractasse ferebatur, sec. Ælian. V. H. XIV, 21; de reliquis Tpoïxav auctoribus supra dictum est.

Fuere et Tragœdiæ Trojæ excidium titulo præferentes : uti Iophontis 'Ixiou Tipos apud Suid. h. v. ex certa virorum doctorum emendatione. Neque Nicomachi Πέρσις ἢ Πολυξένη alio trahenda esse videtur, ut nec Phormios Ιλίου πόρθησις; at Timothei πέρσαι ἢ Ναύπλιος leg. πυρσοί vel πυρσά. Sophoclis autem Ιλίου άλωσις prorsus commentitia est; prava erat verborum interpretatio apud Strab. XIII, p. 608 Zoponλñs goûv év tỷ ἁλώσει τοῦ Ἰλίου παρδαλέαν φησὶ πρὸ τῆς θύρας τοῦ ̓Αντήνορος προτεθῆναι σύμ βολον τοῦ ἀπόρθητον ἐαθῆναι τὴν οἰκίαν. Nam memorat ille rem, quæ inter expugnationem Ilii evenisse narratur. Meliora jam allata sunt in Excursu de Antenore sup. Exc. VII.* ad lib. I. non jungenda esse Σopoxañs év T ἁλώσει τοῦ Ἰλιου, sed Σοφοκλής φησι, tum cum llium caperetur, Antenoris foribus pellem affixam fuisse. Res ipsa etiam apud Pausan. X, 27 in Polygnoti tabula occurrit; Exposita ea esse potuit in fabula Sophoclea 'Avτnvopída, passim a veteribus laudata, quæ ad eam narrationem instituta fuisse videtur, quam Dictys exposuit lib. V extr., cum Antenori regnum Trojanum ex pacto cum Græcis relictum ab Enea frustra

tentatur.

"

[ocr errors]

"

Sed jam dudum possum videri si non inani, aliena tamen a poeta, opera defunctus esse, siquidem luculentissimo Macrobii Sat. V, 2 loco satis jam expositum est, quem Virgilius in hoc libro sibi propositum habuerit: «< vel quod eversionem Troja cum Sinone suo et equo ligneo ceterisque omnibus, quæ librum secundum faciunt, a Pisandro pæne «< ad verbum transscripserit? qui inter Græcos poetas eminet opere, « quod, a nuptiis Jovis et Junonis incipiens, universas historias, quæ mediis omnibus sæculis usque ad ætatem ipsius Pisandri contigerunt, <«< in unam seriem coactas redegerit et unum ex diversis hiatibus ( h. e. «< intervallis; noli tentare, tractibus) temporum corpus effecerit. In quo « opere inter historias ceteras interitus quoque Troja in hunc modum « relatus est. Quæ fideliter Maro interpretando fabricatus est sibi Iliacæ urbis ruinam. Sed et hæc et talia ( nempe omnino quod Virgilius Græ«< cos poetas imitatus sit) ut pueris decantata prætereo. » Præclara narratio, et in qua vellem acquiescere posse. Sed dispiciamus eam accûratius, et primum quidem videamus, quisnam ille Pisander, et quale hoc ejus opus fuerit.

K

Nomen illud per duo maxime inclaruit poetas. Alter fuit serior, Tav Hpwïxwv Drogaμiv auctor, de quo postea dicam; alter antiquus poeta Pisander, qui circa XXXIII Olymp. vixit, quamquam alii Hesiodo antiquiorem et Eumolpo æqualem tradiderunt, Camiro Rhodi oriundus, Heracleæ libb. II auctor, h. e. carminis de rebus ab Hercule gestis, cujus non infrequens inter Grammaticos mentio. Diserte de eo agit Suidas. cf. Kuster. ad e. 1. Meurs. in Rhodo II, 11. Staver. et Muncker. ad Hygin. Astron. 24. Burmann. Sec. ad Vales. Emend. IV, 14, qui Pisandri nomen præclare adversus substitutum Terpandri tuetur, et

Koppiers Obss. p. 110. Tertium quidem aliquem Pisandrum poetam facit Vales. ad Hesych. in Nous ou mapa Kevraúpois, et cum eo alii. Sed in Schol. Aristoph. Avib. 1555 næμœdouevos aliquis Pisander memoratur, cujus sæpe apud Schol. mentio fit, qui etiam Platonis comœdiam eo nomine insignitam laudat. Adde Suidam in EПavdou. Etiam Pisandrum Physicum Fulgentius excitat Mytholog. I, 14; verum Grammaticus ille in scriptorum nominibus omnino est contaminatissimus. Sed antiquior ille Pisander inter principes poetas epicos post Homerum, Hesiodum, Panyasin et Antimachum fuit habitus, et a Grammaticis Alexandrinis in canonem et cyclum epicum relatus : v. sup. p. 354; adde fragm. Censorini c. 9 et idem διασημότατος ποιητὴς apud Stephan. in Kappes; Quinctilianus vero X, i, 56 Quid? Herculis acta non bene Pisander? Habemus quoque in ejus laudem Epigramma inter Theocritea XX. Etiam Strabo XIV, pag. 655 D. inter celebres Rhodios, zaì Πείσανδρος δὲ ὁ τὴν Ἡράκλειαν γράψας, Ρόδιος. Idem lib. XV, p. 688 C., ubi de Bacchi et Herculis in Indiam expeditionibus agit, dum refellit fabulam, hæc subjicit : quod Hercules leonis spoliis amictus, et clavam gestans exhibetur, Trojanarum rerum memoria posterius est, λdqua τῶν τὴν Ἡράκλειαν ποιησάντων, εἴτε Πείσανδρος ἦν, εἴτ ̓ ἄλλος τις. » Quod non ita accipiendum, quasi fuerint, qui pro re incerta haberent, an Pisander Heracleæ auctor esset; etsi Pisino Lindio Pisandrum sublegisse Heracleam fama olim fuit, ut ex Clemente Alex. intelligitur Strom. VI, p. 266 f. loco, quo de scriptorem plagiis agit; verum, quia plura carmina hoc nomine insignita fuere, e quibus unum aliquod exuvias leoninas et clavam primum inter reliqua Herculi tribuerat. Fuit enim et alia 'Hpánea, quæ panyasin Halicarnass. auctorem habuit, quam Eratosth. in Catasterism. c. 11 laudat: cf. Schol. Pind. P. 3, 177 et adi Munker. ad Antonin. Met. c. 20 pr. Creophyli Oixanías änwow in ea fuisse exscriptam, Clemens Alex. Strom. VI, p. 266 f. prodere videtur. Sed ad hanc alteram Strabonis dubitatio spectare vix potuit, ut nec ad alteram Nymphios Heracleotæ, aliquoties in Schol. Apollonii laudatam.

: «

Hactenus de antiquiore. Videamus de altero; qui Alexandro Mammææ imperante floruit, Nestoris Larandensis f. Laranda Lycaoniæ et ipse oriundus. Habuit adeo patrem rei poeticæ studio non minus clarum Severi Imp. tempore; cf. de eo Niclasius ad Geopon. Prolegom. pag. LXII. Fuit hujus Nestoris 'Ixias ypáμμaros, egregii scilicet acuminis opus! facit quoque ejus mentionem Menander rhetor apud Ald. in Rhet. ant. Filii autem, Pisandri, opus fuit, quod 'Haïnav drogaμiv titulo Suidas, 'Hpwinav dev Zosimus Hist. V, 29 laudant. Prætuleram aliquando cum Fabricio B. G. To. VI, p. 606 prius nomen, tanquam ab "Hp ductum, quod apud Macrobium Pisander « a nuptiis Jovis et Junonis incipiens» universas historias persequutus esse narratur ; Verum, deserui eas partes, meliora edoctus cum a Ruhnkenio privatis literis, tum ipso literarum profectu. Recte quidem sequutus eram hoc, quod Junonis nuptiæ argumentum fuere in priscis fabulis decantatis

simum: v. viros doctos ad Hesych. in Iepo's yaμos, et loca laudata in Hemsterhuisiana nota apud Valkenarium ad Adoniaz. p. 366. 367, et nuper Wernsdorf. To. IV Poet. min. p. 462. Fuit quoque inter Epicharmi tragoedias Ἥρας γάμος, alia Alcæi Athen. ἱερὸς γάμος. Origines fabula e Creta duxisse videtur; ubi quoque alia vestigia extabant : cf. Diod. V, 72 l. 96; et manavit forte ex illis fabulis locus Iliad. §, 295 sq. Profectum est ex iisdem, quod in Schol. Ven. Iliad. A, 609 occurrit : Jovis et Junonis amores clam per CCC annos exercitos fuisse. Fabulam quoque respici puta in Theocriteo XV, 64. omnia norunt mulieres, nai w's Zeus nyáze' "Hpav Verum inaudita forma esset 'Hpaïnès, et ab "Hpa formari deberet Hpalos; tum, si de Junonis nuptiis carmen egisset, ineptum fuisset in altero voć. Orgaμv latens nomen dɛós; nam ex Junonis nomine satis intelligitur, dea nuptias celebrari. Corruptos quoque esse in hac voce Suidæ codices, inde colligas, quod Eudocia, quæ Suidam exscripsit, p. 351 npwinay yapay legerat. Quid igitur, inquis, poeta in hoc carmine tractavit? nempe npwïxàs Deogapías, id est, deorum dearumque nuptias cum heroibus aut heroinis, seu cum mortalibus viris seu feminis, adeoque etiam de heroibus ex istis congressibus prognatis: Hesiodi, seu quisquis poeta ille fuit, exemplo, qui in extrema parte theogoniæ et in heroogonia, cujus partem superstitem habemus, idem argumentum versaverat. Fuere quoque a drogama, festum et ludi: Pollux I, 1, 3η Κόρης τὰ παρὰ Σικελιώταις Θεογάμια καὶ ̓Ανθεστήρια. Eadem in numis Nysæensium in Caria ( v. Spanhem. Epist. ad Morell. II et ap. Eckhel Doctr. num. Vol. II pag. 586. 589. ) in honorem Plutonis et Proserpinæ; et in Bacchi et Ariadnes, ut suspicor, honorem in numis Coryci Ciliciae occurrunt : v. Eckhel Vol. III p. 53. Eadem Eugamia, in numo Egyptio Vespasiani, prodito a Pellerino (in Recueil de Medailles de Peuples To. III. p. 133 ubi v. Explication p. XXXI. ) memorato inde a Zoga Num. Ægypt. p. 45. No. 54. et ab Eckhel Doctr. Num. Vol. IV p. 442 Proserpinæ et Plutonis nuptias declarari docet Serapis sedens cum Cerbero.

Restat nunc, ut illud quæratur: ad utrum Pisandrum Macrobius respexerit. Valkenarius quidem gratum literis græcis nomen, utrumque carmen et Ηρακλείας et ηρωϊκῶν θεογαμιῶν unum idemque fuisse censebat; memorabatque ille in Diatribe ad Eurip. p. 24 Macrobii locum ita, ut Pisandrum diceret Herculis acta ita cecinisse, ut a nuptiis Jovis et Junonis incipiens universas historias in unam seriem coactas redegerit. Ut adeo Suidas turpiter lapsus videri deberet, dum in duo diversos Grammaticos incideret, alterum doctum, alterum indoctum, qui nominis similitudine deceptus recentiori Pisandro assignasset, quæ veteri tribuere debuisset. Jam Suidam eo modo sæpius pecasse, nemo dubitet ; magna exemplorum copia prostante; hoc loco tamen simile crimen nullo modo ei impingi potest, quoniam ipsa res omnem suspicionem diluit; fieri enim nullo pacto potest, ut illa duo carmina pro uno eodemque habeantur.

satis

Pisandri quidem Rhodii seu Camirensis Heracleæ non nisi duo libri

« PreviousContinue »