Page images
PDF
EPUB

quidni Homerum in partibus quoque aut singulis locis sequendum putaret? et, quum omnino vestigiis ejus insisteret , quandoquidem argumentum affine ac simile tractabat, difficile erat cavere, ne in easdem passim rerum ideas, eadem phantasmata, easdem sententias , eadem rétn incurreret. Sunt autem multa, quæ uno tantum modo recte dici et efferri possunt; multa, quæ, si naturæ consentanea esse debent, variare velle ineptum sit. Præterea non facile assequare, quomodo poeta doctus et Græcorum poetarum lectione subactum habens et ornatum ingenium, quum se ad opus suum converteret, ita omnia, quæ legerat, animo expellere et exturbare potuisset, ut nihil ex pristina lectione obversaretur animo: maxima autem eorum, quæ

imitatione

expressa

dici possunt, pars ejusmodi est, ut non tam data opera et studio Homerica verba aut sententias reddere voluisse videri possit, quam ut potius in ea incidisse videri debeat, ipsa re, ea quæ olim lecta et cognita in simili argumento memoria tenebat, iterum ad animum revocante. Atqui hoc imitandi genus, tantum abest, ut reprehendi possit (etsi nonnulli id faciunt in nostris quoque poetis, etiam in ingeniosissimo, Wielando, ) ut poetam doctum nihil magis arguat et deceat. Sed in Virgilio reprehendendo, vel laudando, id quod primo loco reputandum erat, non meminerant viri docti, poetam, etiamsi ingenium eum ad nova et intacta tulisset, hoc suæ ætati suisque popularibus tribuere debuisse, aut saltem in opinione ejus temporis communi excusationem habere, quum ad artem poetæ, et ad majorem carminis suavitatem pertinere crederetur, si multa ex Græcis essent expressa vel adumbrata.

XII. Hoc ætatis suæ judicio, a nostro forte sensu prorsus alieno, continetur defensio poetæ, et perorata est, si illud demonstratum dedero. Scilicet Romani literarum lumen a Græcis acceperant; sermonem suum ad Græca expolierant et locupletarant; ex Græcis primi poetæ fabulas, mox et epica carmina, converterant (1); ad Græca exempla se composuerant ii, qui primi elegantiæ et venustati orationis studuerant (2). Perlustret mihi aliquis veterum poetarum ante Virgilium fragmenta, inprimis Ennii, pleraque ex Græco aliquo poeta, aut latine expressa, aut imitatione adumbrata videbit. Etiam Plautus ac Terentius toti fere ex Græcis, vel ad Græcos comparati et constituti sunt. Ad Græca prorsus ingenia se composuere Ronani; in Græcis pueritiam et adolescentiam consumebant. Ex multis scriptorum, inprimis Ciceronis, locis notior res est, quam ut plura de ea monenda sint. Itaque, etsi exculto jam sermone Romano, et pluribus Romanorum ingeniorum fetibus in publicam lucem eductis, tamen ne sub Augusto quidem destiterunt summi viri Græca exprimere latine, cum Græcis ornatu certare, eorum inventa sua facere, multo magis si novum carminis genus in Romanas literas inferrent. Horatii quidem Carmina, pleraque ex Græcis Lyricis adumbrata esse nullus dubito; quandoquidem inter tam pauca fragmenta ex istis lyricis servata vix unum et alterum est , cujus non imitationem ab Horatio factam excitare possis; quid itaque futurum putabimus , si Lyricos Græcos integros cum Horatio comparare liceret! Neque aliter se rem in Catullo, Propertio, Ovidio aliisque habituram esse credere fas est, si Græci Elegorum scriptores, inprimis Alexandrini poetæ , adhuc extarent.

caussa

(1) Ita Cn. Matius Iliadem (unde tullus. Hoc idem fecerat C. Helfragm. apud. Scalig. ad Varron. vius Cinna in Smyrna sua; Augusde Lingua Latina, VI, pag. 149, tei autem ævi memorantur multi, Stephan.), Varro Atacinus Argo qui epe ex Græcis fabulis componautica.

suerant. Conf. Ovid. Epp. ex Ponto (2) Græca expressit in epicis Ca- IV, 16.

Quis itaque Virgilium reprehendat, quod popularium suorum sensum, judicium ac morem sequutus, totum se ad Græcos poetas in suis carminibus exprimendos applicuit? Nova accedere videbatur voluptas, quæ delectationem in majus auctam afferret, si præclara et suavis sententia simul græci loci recordationem faceret, unde esset expressa. In Æneide itaque pauci sunt mores (seu characteres), vix ullum factum notabilius, vix locus aliquis præstantior, in quo non poetæ alicujus Græci, inprimis Homeri, vestigia agnoscas. Sed in eadem Eneide multo doctiorem et ingeniosiorem imitatorem agnoscas facile, quam in Bucolicis, in quibus multa passim aliena a rerum veritate et ratione posita notavimus, et alia facile notari possunt, in quæ poeta imitandi studio parum subtili incidit, ut quum pastor indoctus Ararim et Oaxem memorat, aut in illis : nuper me in litore vidi : aut, novimus et qui te, et id genus alia. Neque vero hæc Græcorum imitatio, aut ingenio carere, aut judicio putanda est; est enim illa nequaquam servilis aut affectata, cujusmodi ab ingenio exili et ignavo proficisci solet, neque in alterius poetæ verbis, modis, et figuris variandis turpiter ingenii vires attrivit poeta; sed, ubi occurrerat aliquid ab alio ingeniose cogitatum, vel inventum, illo tanquam phantasmate tactus Maronis animus, vel, uti fieri solet, si scintilla idoneo fomite excepta est, flamma correptus incaluit, et magno incendio exarsit. Hinc novæ rerum formæ, nova genera, novæ interdum naturæ. Nemo facile, si singula recognoscat et excutiat, non intelligit Virgilium, etiam ubi presse sequitur, modo castigatiore, pulchriore, vel augustiore rei specie, Latini sermonis elegantia, aut novo rerum ornatu, modo deducta feliciter ac deflexa ad aliud rerum genus sententia vel oratione, certasse cum Græco poeta. Inprimis autem se Romanis in Homeri imitatione magnopere probare debuit cultus Augustei sæculi ,

quo simplicitas inculta, et horrida interdum Homeri vetustas, aut iners languor, modo ad honestiorem et mitiorem cultum a Marone, modo ad elegantiorem ornatum, aut ad incitatiorem vim temperata est. Hoc nomine ipse Æneas commendabilior videri potuit : omnibus ejus factis, moribus ac dictis major aliquis humanitatis cultus inest; apparatus rerum sunt ornatiores; ornamenta, dignitas, splendor et elegantia, Meyados pética, sed heroum personis digna, illustrat. Quæ quidem res in longam disputationem adduci posset, si animi magis lubitum, quam scriptionis consilium prosequi mallemus (1); monemus saltem, unicuique Virgiliani carminis virtutes rite aestimaturo alte hoc menti insidere debere, ut reputet, qua ætate, quo in populo, qua in urbe, quos inter homines poeta vixerit, quem inde colorem carmen ejus duxerit, ut, etsi salvo et integro heroicorum temporum more, purior tamen, mundior, et castigatior esset carminis habitus, affectus et ndon, alia mitiorem, alia graviorem naturam omninoque cultioris ævi dignitatem haberent, heroumque mores, sententiæ ac dicta, etsi heroicæ ætati consentanea, spirarent tamen nescio quid

(1) Scripta hæc erant, quum in nit, carmen epicum jam antea ab manus sumsimus Hurdii , elegan- Ennio tentatum fuisse, Annalium tissimi Britanni ( nunc Episcopi libb. XL, quod sane historicum Worcestriensis gravissimi), dispu- potius fuit, quam epicum, multis tationem de imitatione poetica , tamen luminibus et virtutibus proqui præclare rem expedit , quate- batum et laudatum; nisi quod sernus et rerum a poetis tractandarum mo horridus , ingenium nulla arte et ingeniorum tantam inter se esse expolitum, et versuum inertia veaffinitatem docet, ut plures eadem nustioribus displicebat : Virgilio aut eodem modo eloqui necesse itaque allaborandum fuit, ut carsit; bene etiam notas veræ imita- men ad majorem orationis cultionis apponit.

tum, quem ex sæculi genio paraAdjiciamus nunc illud , quod tum habuit, eveheret , si exempla non minus in considerationem ve- Græca exprimeret.

[ocr errors]

ex elegantia sæculi, urbis et domus Augusteæ, in qua

poeta vixit.

XIII. Ad cultum Virgiliani carminis gratum et amabilem non minus spectat orationis indoles , quippe quæ in simplicitate mirabili dignitatem servat et gravitatem. Ornatu enim vario et exquisito, et sermonis poetici nitore, orationis dignitate et gravitate, sententiarum pondere, Homerum longissime antecellit, cujus laus hac in parte præcipua, in proprietate et simplicitate, tum in suavitate numerorumque facilitate, posita est, ( nam sermonis Ionici epicæ narrationi tam præclare accommodati felicitatem ætati suæ debuit), etsi nec vis et robur, nec pulchritudo, et interdum nec ornatus ei desit. Sed nec Virgilius in ornatissima oratione simplicitatem et proprietatem deseruisse videri debet; etsi sequiores scriptores, nec modo poetæ, multa orationis suæ pigmenta et lenocinia ex eo adoptarent; male in pedestrem illatis iis , quæ carmini erant propria. Certe poetici ornatus elegantis, nec affectati, præstantissimum et unicum exemplar esse arbitror carmen Virgilianum; in hoc sermonis poetici genium primo constitutum, et ad certa rerum principia ac leges exactum deprehendere, et troporum ac figurarum naturas, inversionumque rationes descriptas, et, tanquam a magistro norma proposita, constitutas discere licet (1). Quæ ipsa res animadversa me adduxit, ut in sermone Virgilii poetico enarrando et explicando operam collocarem accuratiorem, quam in ullo alio scriptore recte

(1) Discere adeo licebit et illud, in quo magnos poetas falli videmus, non omnem orationem, omnesque formulas ac modos loquendi, per inversiones esse mutandos et detorquendos; ne naturalis cultus omnis defluat, et ne succedat oratio contorta,

salebrosa, obscu

ra. Hic est ille scopulus, ad quem jam olim offenderunt Virgilii initatores Lucanus, Statius, Valerius Flaccus, Silius Italicus, Claudianus;

quos propter hoc ipsum inversionum intempestivum studium a paucis cum voluptate logi videmus.

« PreviousContinue »