Page images
PDF
EPUB

nomine fuit; et Accii Ilionen ex Nonio laudari videas, male ab aliis , etiam a Columna, inter Ennianas fabulas commemoratam. Ex ea dictum illud : Mater te appello e Cic. Acad. Qu. IV, 27 et Horat. II Serm. 3, 61 notum. adde Serv. ad h. I. et III, 15. Laodicen frustra huc vocat Cerda , de qua v. Quint. Cal. XIII; 544 sqq. Tryphiod. v. 648 et Pausan. X, 26.

EXCURSUS XXV.

Implere amorem genitoris.

ut ,

1, 716. Et magnum falsi inplevit genitoris amorem. Videamus paullo accuratius de h. 1., in quo mihi dissentiendum est a doctiss. Interprete. Nam, quæ prima legentis cogitationi occurrat, sententia esse videtur hæc, ut Ascanius falsus desiderium patris, a quo absentiam filii impatienter ferente arcessitus erat , primis amplexibus et osculis expleret. Ita magnum amorem bene dixit, et falsus genitor, est elusus, deceptus , vel simpl. cujus verus filius Amor non esset. Implere amorem, dolorem , luctum, bene dicitur; communius explere. Burmannus tamen Corradum, qui ita exposuerat, reprehendit, alteramque rationem proponit, ut sit : "partes filii, patrem vehementer amantis, bene egit; erga patrem amorem ostendit omnibus numeris ita perfectum, ut is crederet esse verum filii affectum. Sane amor genitoris est etiam amor in genitorem ; ct ut impleri officium dicitur, cui satisfacimus , ita amor recte videtur dictus impleri , cum debitus amor præstatur. Sed primum toti rationi subesse aliquid coacti ac duri videtur; nec, quorsum magnus amor pertineat, dicere in promtu est ; et Æneæ desiderium potius erat explendum , cujus omnis in Ascanio cura stabat et animus hærebat. Ceterum Servius locum obscure in terpretatur, nec Donatus vel Pompon. Sab. quidquam juvant.

EXCURSUS XXVI.

Qui. qualis. quantus. 1, 750—753. Multa super Priamo rogitans , super Hectore multa ; Nunc , quibus Auroræ venisset filius armis ; Nunc , quales Diomedis equi; Nunc, quantus Achilles. Memnonis (de quo vid. Excurs. XIX sup. ad 489) arma nec apud Pindarum, nec apud Dictyn et Quintum quidquam habent præcipui. Apud Hesiodum Theog. 984 Memnon xoxoxopuotas , sed hoc simpliciter armatus , ut passim alii heroes. Nisi itaque poeta fabulam parum nunc notam sequutus est, nec commentitum est, quod in Servianis legitur, a Vulcano facta fuisse ei arma; ad barbaricum exercitus Memnonii apparatum, a Trojano more diversum , referendum est. cf. Dictyn IV, 4 et 5. Quod nisi probare malis, accipienda verba sunt simpliciter, ut sit variata oratio pro vulgari : multa rogi

tans

porro super Memnone , et Diomede et Achille. Similis forma orationis Ecl. VI, 80. 81 Quo cursu deserta petiverit , aut quibus ante Infelix suu tecta supervolitaverit alis , pro , quomodo ille narraverit, quemadmodum Philomela primum in solitaria loca fugerit, mox vero, in birundinem mutata, pristina sua tecta iterum petierit, et circum ea volaverit. Sed, ut in nostro Æneidis loco rationi propositæ non satis confidam, facit primum, quod etiam supra v. 489 nigri Memnonis arma memorata singulare quid de armis ejus innuere videntur; tum in hoc ipso loco v. 552 Diomedis equi subjecti similiter certa aliqua ratione sunt dicti, etsi nec, illi quidnam præcipui habuerint , dicere in promtu est. Si equi sunt currus, quos Sthenelus regebat : Iliad. d, 366. 367, non memini ulla insigniore laude eos a poeta commendari. Sin equi sunt Rheso cæso abducti : sup. v. 469 sq., ii Rhesi erant dicendi, non Diomedis; qui etiam aliis equis, Eneæ abductis, superbiebat in ludis funebribus Patrocli, Iliad. t, 290 sq. Quod Servius Diomedis equos a Diomedis Thracis equis carnivoris originem ducere dicit, inter Grammaticorum acumina referendum esse videtur. Tandem quanius Achilles , quam magnus corporis viribus et animi virtute.

ÆNEIDOS

LIBER SECUNDUS.

ARGUMENTUM.

DIDONIS voluntati morem gerens Æneas, excidii Trojani seriem narrat; ea est hujusmodi: Græci decimo belli Trojani anno attritis jam viribus, virtutique diffidentes, ad dolum confugiunt: nocteque ea , quæ urbis incendium antecessit, fugam simulantes, circa Tenedum latitant, relicto in agro Trojano equo ligneo tantæ magnitudinis, ut portis urbis recipi non posset, ejus utero lectissimum quemque procerum includunt. Trojani partim fraude Sinonis impulsi, partim Laocoontis supplicio territi, diruta muri parte, equum in arce statuunt 1–249. Nocte intempesta Græci a Tenedo profecti, per eam muri ruinam, qua equus erat introductus, urbem invadunt. Sinon reserato equi utero armatos emittit: omnia ferro flammisque fædantur — 267. Æneas interim ab Hectore in somnis admonetur, ut sibi fuga consulat, deosque patrios incendio eripiat 297- Ille tamen, honestam mortem turpi fugæ præferens, frustra in arma ruit: satis feliciter primus impetus succedit Trojanis, donec Coræbi consilium secuti, sumtis Græcorum armis, suorum telis obruuntur -- 437. Interea Priami regia oppugnatur, Priamusque ipse a Pyrrho Achillis filio interficitur -558. Æneas itaque frustra tentatis omnibus, cum jam nihil spei reliquum esset, sacra Anchise patri committit, eoque in humeros suos sublato, assumtisque Ascanio filio Creusaque uxore, fugam arripit --728. Græci a tergo insequuntur. In eo tumultu Creusam uxorem amittit: cujus quærendæ caussa per totam urbem oberranti obvia fit uxoris Umbra, virumque mortis suæ certiorem facit 794: ipse ad socios revertitur; quo jam magnus virorum mulierumque numerus confluxerat, ejus auspicium, quocunque terrarum abducere vellet, sequi paratus.

Conticuere omnes, intentique ora tenebant;
Inde toro pater Æneas sic orsus ab alto:

Infandum, Regina, jubes renovare dolorem;
Trojanas ut opes et lamentabile regnum
Eruerint Danai; quæque ipse miserrima vidi,
Et

quorum pars magna fui. Quis talia fando

5

- 3. renovare jubes regina lamb. pr. - 4. opis

2. Ab alto est Medic. Pierii. Hugen.

-5. ipsa Franc.

Hic et tertius liber Episodium de Trojæ excidio Æneæque erroribus complectuntur, quod præclare poeta intexuit, quippe cum Æneæ fatis inprimis conjunctum, et ad admirationem excitandam natura sua et magna rerum inter homines fama eximie aptum. Quod autem Æneæ narrantis partes tradidit, in eo illud commodi assequutus est poeta, ut tota narratio habeat majorem auctoritatem, magisque miserationem faciat, cum ab eo exponantur res, qui earum pars magna

fuit ipse; Delectus porro rerum ita relictus erat poetæ, ut proferre tantum ea liceret, quæ vel movent inprimis vel ornatum admittunt; Tandem ipse audientium confessus post sollennes epulas, et Didonis in Ænea hærentis vultus, habet, quod legentis animum quodammodo afficiat. Noctem ipsam, jam provectam, habere quoque, quod mentem teneat, putabat Trappius. Est hic liber inter perfectissimas operis partes ipsius poetæ judicio habitus; quippe quem cum quarto et sexto Augusto speciminis loco prælegerit.

v. sup. T. I Vita V. c. 12. 8. 46 sq. Quem autem ex antiquioribus poetis ante oculos habuerit Virgilius in excidio Trojæ exponendo, disputatum est in Excursu ad hujus libri princ. scilicet Iliadem parvam cum Euripidis tragoediis.

1. Intenti ora tenebant, ornate, erant intenti; habebant vultus et oculos intentos et conversos in Æneam. Mox v. 2 altus tantum ornat. Et erant tricliniares lecti magnificentiæ caussa alti; accedebant pulvini.

3. Cf. Odyss. 1, 12 sqq. et ng 241. 242, sed in Virgilio omnia ornatiora; ut v. 4 ornate pro: narrando, ut regnum Trojanum everterint Achivi , dixit, eruerint, et Trojanas opes, et regno adjecit epitheton, lamentabile, quod lamentabile exitium habuit. Eadem expressit Statius suo more Theb. V, 28 sqq

6 sq. Reluctatur Æneas narrationemque principio deprecatur: nimium enim sibi animum iri commotum harum calamitatum recordatione, quas ne Achivi quidem , cladis auctores, sine lacrimis nar.

Myrmidonum, Dolopumve, aut duri miles Ulixi,
Temperet a lacrimis! et jam nox humida coelo
Præcipitat, suadentque cadentia sidera somnos.
Sed, si tantus amor casus cognoscere nostros,
Et breviter Troja supremum audire laborem;
Quamquam animus meminisse horret, luctuque refugit;
Incipiam. Fracti bello, fatisque repulsi,
Ductores Danaum, tot jam labentibus annis,

10

7. diri Goth. tert. Ulixi. vulgo Ulyssei Franc. Ulixis. Goth. pr. et tert. et edd. nonnullæ Ulyxei. At Ulixi scriptura est Medic. Romani aliorumque codd. etiam Prisciani apud Heins. scilicet pro Ulixei ; sic Oronti l. 220. inf. 30. Achilli cf. ad Ecl. VIII, 70. Habet scriptura Ulixes vel Ulixeus auctoritatem codd. (v. ad Ovid. Epp. I, 1) non rationem : nam ex 'Odvocevs saltem fieri debuit Ulysseus. 8. Temperat Gud. et Goth. sec. – 10. Sed cum Hamb. pr. Et si Franc. agnoscere Gud. cum aliis vett. ap. Pierium. cognoscere tantos Græv. in marg. vel. c. tantos. - 12. luctumque sec. Moret. Parrhas. et ed. Ven. præter aliquot codd. Pier. et Donatum, quod mireris Burmannum probasse, inprimis post Catræum ; nam est vulgare et tenue præ altero, ubi de horrore (h. 1. ex recordatione rerum tristium; itaque luctus ) et aversatione rei ingratæ et molestæ agitur. Quod proprie de membris vel de sanguine dicitur, ad animum transfertur. luctus Carisius habet, notante Pierio.

raturi sint; noctem præterea extremam ( cf. Od. a, 329 sqq.) vix longam narrationem ferre

quorum pars magna fui, quarum calamitatum magna pars me ipsum attingit, ad me spectat. Nam præcedit miserrima. Alias is , qui princeps in rebus agendis est, erit pars rerum. Myrmidones et Dolopes ad Achillem et Neoptolemum ejus f. spectant. vid. Iliad. B, 684. cf. inf. 29. durus autem Ulysses , ut sævus III, 273 ( melius h. I.

quam,

si patiens ). miles Ulixi, h. e. Ithacensium aliquis. Mirum est, quod de Achemenide ( vide lib. III, 614 ) hoc accepisse Asinium Pollionem memorant Servius et Pomponius. Imitatus h. I. Silius II,

coelum ab occidente ad orientem facto : inde et sidera cadunt, occidunt. Vid. Excurs. ad h. 1. cf. IV, 351. 352. Suadent sidera cadentia somnum elegantius, quam, invitant ad somnum.

11. Supremum laborem, cladem, ipsum urbis excidium. Mox refugit, ad formam aoristi, exquisite, cum in re, quæ per plura momenta durat, etsi vulgari usu præsens frequentetur, præteritum tamen non minus locum habeat. Locum expressere alii, v. c. Seneca Agam. 416 sqq. E Ciceronis Phil. XIV expressum versum volebat Muretus Var. Lect. V, 3. Saltem similia sunt : Refugit animus, P. C.

. eaque formidat dicere, quæ

13. Fatis repulsi: quoniam fatale erat, non nisi post novem annos Trojam capi. v. Iliad. ,

650 594

8. 9. Nox descendit in Oceamum, quasi cursu per medium

« PreviousContinue »