Page images
PDF
EPUB

secus,

EXCURSUS XII.

Pius Eneas.

Ì, 378. 379. Sum pius Æneas, raptos qui ex hoste Penates Classe veho mecum, fama super æthera notus. Notati hi versus, quod Æneas egregie se ipsum commendat. Recte, nostris moribus si rem æstimes; si heroicis; ut ex toto Homero satis constat. Exempla aliorum v. ap. Pierson. Verisim. p. 206: adde Spencium (in Essay on Pope's Odyssey P. I. p. 52 ). Hic ipse versus ex Homero adumbratus Odyss. ', 19. Ulysses apud Alcinoum : Είμ' Οδυσεῖς Λαερτιάδης, ὃς πᾶσι δόλοιow 'Av páπosos μina (carus et honoratus sum propter sagacitatem consiliorum in re bellica) καὶ μευ κλέος οὐρανὸν ἵκει. fama super @thera notus, ex poeticæ orationis genio, nihil aliud quam simpliciter, celeber et inclytus. Inclytum autem ac notum se calamitatibus suis dicere, minus habet offensionis etiam nostris moribus; et pietatis mentio facta hominum animos benevolos ipsi reddere poterat. Verum et pius, ut omnino in Æneide, perpetuum est Æneæ attributum, quod, Homerico more, proprio nomini tanquam aliud proprium adjungitur. Sic et pater Æneas, quod antiquiore sermone honoris vocabulum fuit, ac reverentiæ amorisque, inprimis regibus tributum. Sic Odyss. 9, 145 §eive wάrep. Cum autem pietatis notio tam late pateat : quæri potest; quo tandem sensu poeta accipi voluerit. Fuit enim Eneas pius in patrem: unde III, 481 de Anchise: o felix nati pietate, fuit in filium, in patriam, in deos. Scilicet hoc ultimo respectu dictus est pius a poeta deoons, religiosus. Docent hoc adjuncta, h. 1. raptos qui ex hoste Penates classe veho mecum Lib. II, 691. Jupiter, adspice nos, et, si pietate meremur, Da deinde auxilium. Convenit, quod in omnibus rebus monitis deorum obtemperat; et primo loco hoc, quod in Homero Il. v, 298. 9. in laudibus Æneæ ex Neptuni persona pietas memoratur : κεχαρισμένα δ ̓ αἰεὶ δῶρα θεοῖσι δίδωσι, τοὶ oúpavov súpur éxoves. Cum pietate justitia jungitur inf. 544. 545. Quod autem in Penatibus, de quibus v. Exc. IX ad lib. II, quos secum abduxerat, Æneas inprimis gloriatur, ad veterem religionem pertinet. Nondum excisa plane et eversa videbatur resp. superstitibus adhuc diis tutelaribus seu patriis, eorumque vasis et sacris instrumentis. Qui in coloniam mittebantur, sacra metropoleos suæ secum abducebant. Si sacra, h. e. dii patrii et eorum utensilia, essent seu vi seu fraude et furto ablata, gravissima calamitas ea habebatur. Ut deos elicerent, qui urbem oppugnabant, aut ut deos vinculis ligarent, qui obsidione gravi premebantur, ad eandem religionem pertinebat. Capta igitur urbe, præcipua ea cura inprimis sacerdotum, ut deorum signa et vasa salva essent, dum aut absconderent ea

[ocr errors]

aut

secum asportarent. Sic Panthus Apollinis sacerdos II, 319 fugiebat, sacra manu victosque deos ferens. Sigillatim hæc satis exposita passim sunt a viris doctis; nobis curæ fuit, ut ad rationes suas et caussas ea referrentur; idque teneri velim etiam in aliis.

EXCURSUS XIII.

De iis quæ deorum præsentiam arguunt.

I, 402–404. Dixit, et avertens rosea cervice refulsit, Ambrosiæque comæ divinum vertice odorem Spiravere ; pedes vestis defluxit ad imos, Et vera incessu patuit dea. Habemus hic exemplum iziqavsías numinis insigne. Non injucundum erit, paucis exponere, quibus modis poetæ, Virgilius et Homerus, deorum præsentiam vel in discessu arguant, inprimis cum viri docti, qui in hunc locum inciderunt, sequuti fere sint Heliodori Æthiop. lib. III. p. 148. 149 ed. Bourd., a quo tamen non tam poeticas rationes; quam theosophorum commenta exposita esse manifestum fit.

Quoties igitur poetæ, inprimisque principes isti, deos cum hominibus agere iisque interesse faciunt; faciunt autem hoc sæpissime, ex recepta inter veteres persuasione, ad quam divinæ naturæ species humana vulgo credita necessario ducere debuit, in priscorum hominum et heroum vita, fere ut in vita patriarcharum, deos invisere homines, ad eos devertere, eorum hospitio uti, iis occurrere, sermones ac consilia communicare solitos; quoties igitur deos inter homines agere memorant poetæ : si modum quidem et rationem exponunt, quam tamen sæpe declarare negligunt: aut dii, etsi cum hominibus agunt, plane se hominum visui non subjiciunt, aut in conspectum veniunt manifesti, aut forma humana adsumta se offerunt, saltem in discessu, divinæ præsentiæ nonnunquam

ut tamen mox,

signa aliqua edant.

In variandis his sequuntur poetæ nonnullas alias opiniones inter priscos homines receptas: primo quidem, deos propria sua ac divina specie a mortalibus aut omnino cerni non posse aut non nisi cum vitæ discrimine, (pro exemplo sit Semele) saltem oculorum cæcitate, (v. c. Hymn. in Vener. 188. v. ad Callim. L. P. 82 Spanhem. et ad 102) non posse cerni : nisi forte ab hominibus, qui eopsis, a diis amati essent : οὔπω γὰρ πάντεσσι θεοὶ φαίνονται ἐναργεῖς, Odyss. *, 161. Contra xarezoi de paíveoda, ivapgris, Iliad. v, 131. cf. Spanhem. Callim. Ap. 9. Quoties igitur alios homines adeant dii, specie eos humana assumta illis occurrere; esse vero divinam speciem humana majorem, longeque pulchriorem; itaque quoties pulchritudine insignis aliquis mortalis sese offert, numen sub ea specie latere suspicari solent, ut in Hymno in Dionys. 19. 20. : porro deos nube modo candenti modo caliginosa

amictos ad homines, quibuscum agunt, accedere. Quæ omnia cum sensuum nostrorum judicio ita conjuncta sunt, ut omnium temporum populorumque opinione, nisi qui aut belluino more vivunt aut ad summam philosophiam expoliti'sunt, recepta ea fuerint. Jam si in hominum conspectum, quibuscum tamen agunt, omnino non veniunt dii: solent fere verba eorum tantum audiri, quibus is, quem alloquuntur, facile numen agnoscere potest, vel quod deus suum nomen effatur, vel quod dei vox jam olim nota et sæpius audita erat. Ita Ulysses (Iliad. v. 512) et Achilles de Minervæ vel conspecta voce nihil dubitant, et notum Ajacis illud apud Sophoclem: 2 qizu ̓Αθάνας φιλτάτης ἐμοὶ θεῶν ὡς εὐμαθές σου, κἂν ἀποπτος ἧς, ὅμως Φώνημα xo etc. Diversa ratio est, qua Apollo Iliad. 7, 788 sqq. loco inter paucos splendido, Patroclo etsi invisus terrorem infert.

Sin in conspectum veniunt dii manifesti: divina specie, hoc est majores ac pulchriores humana forma, tum apparent; multa fere luce oculos obtundunt: ita ut hæc ipsa lux præsentiam numinis arguere credatur. Sic inf. IV, 358 Ipse deum (Mercurium) manifesto in lumine vidi Intrantem muros, vocemque his auribus hausi. Etiam plena luce domus memoratur, v. c. Hymn. in Cerer. 188. 190, ubi cf. Ruhnk. Interdum tamen ad terrorem omnia comparata sunt species, oculi habitus ; ita nube caliginosa et atra amicti sunt dii, ut Venus lib. XII, 416. Juno vero cum procella venit: lib. X, 633 cœlo se protinus alto Misit agens hiemem, nimbo succincta, per auras. Enimvero hoc spectat jam propius ad illa, quæ a consilio nostro aliena sunt, cum deorum præsentia omnem naturam sensu aliquo perfundere creditur : dum dii, modo cum aeris, ventorum, marisque tranquillitate et auræ silentio adveniunt: in quam rem loca congesta v. ap. Valken. ad Theocr. 2, 38 : modo ventorum marisve tumultus præsentiam dei arguit. Cum his conjunctæ sunt ipava deorum in templis, sub sacrorum sollennium aut oraculorum edendorum tempus: de quibus nunc non agitur, et copiose actum ab aliis, inpr. a Spanhem ad Callim. Itaque nec attingam, quæ ex his ipsis deorum apparitionibus ad Manes aut Umbras per somnum oblatas translata sunt; ut de Creusa Æn. II, 773: tandem etiam ad homines divinitus afflatos, ut de Sibylla VI, 49. 50. Verum ut ad illum deorum conspectum redeamus, quo, quoties eorum ministerio poeta utitur, illi prodeunt : si manifesto numine occurrunt, fieri id fere animadvertas vel occursu alterius dei, vel ut filio, marito, aut amato a se homini, in conspectum veniant. Sic inter pugnas dii sibi occursant in Iliade, sic Achilli Thetis, et Æneæ se mater Venus non ante oculis tam clara, videndam Obtulit, et pura per noctem in luce refulsit — confessa deam. qualisque videri Coelicolis, et quanta, solet, lib. II, 591. Veniunt quoque dii in conspectum unius tantum, etsi in magna hominum frequentia, ita ut ceteri omnes ne sensum quidem numinis præsentis habeant : sic uni Ulyssi ejusque canibus manifesta fit Minerva, Od. 7 160. Sic soli Peleo Thetis apud Apollon. IV, 854 sqq. et Achilli in

[ocr errors]
[ocr errors]

دم

media Achivorum concione, sed soli, conspicitur Minerva, statimque agnoscitur, δεινώ δέ οἱ ἴσσε φάανθεν, Iliad. a, 200. Iliad. 334 Æneas Apollinem yvirávra idav. Ceterum ex loco hoc Heliodorus illud duxisse videtur, quod ex fixo et constanti obtutu deum intelligi dixit. Species autem divina modo ab æterna deorum juventute, ac pulchrítudine, modo cum attributis ex poetarum et artificum doctrina et declaratur.

usu,

Verum frequentissima ratio ea est, ut ad eum, quem volunt, accedant eumque alloquantur, humana forma induti, noti fere alicujus et familiaris, sicque ei ludum faciant, ut cum mortali se agere ille putet; Tumque dii consequuti id; quod volebant, interdum abeunt, ut nec agnoscantur: v. c. Iliad. p, 70. cf. 4, 285 sqq. X, 226 sqq. Sic etiam inobservati discedunt, qui per somnum se offerunt, ut Minerva Od. 2, 41 sqq. d, 795 sqq. et cum Tiphy illa per somnum adstat Orph. Arg. 538. 554. Interdum, ut numen suum prodant, forma humana deposita, divina conspicui fiunt : Sic Venus in Anchisæ amplexibus: Hymn. in Ven. 181 sqq. 175. cf. Burm. ad Anthol. Lat. IV, 13, 12 si irati sunt majores majoresque fiunt: Callimach. in Cer. 59. cf. Wessel ad Herod. VIII, 38: aut inter dicendum agendumque oculis, voce, toto corporis habitu mortali forma majore produnt se, t omnino divinæ naturæ indicium vel originis habita est oris corporisque majestas, vel pulchritudo. specto, ait ille ap. Ovid. III Met. 609, cultum faciemque gradumque : Nil ibi, quod posset credi mortale, videbam. Ita Iris, quæ Beroen simulabat, Æn. V, 647 divini signa decoris Ardentisque notate oculos, qui spiritus illi, Qui vultus, vocisque sonus vel gressus eunti. cf. Odyss. v, 288, ubi Minerva, proditura se deam, repente inter dicendum femina fit eximia specie ; de Cerere autem Hymn. 188. 189, ubi v. Ruhnk. Inprimis autem huc spectat Iliad. y, 396 sq., ubi Veneris anui assimulatæ consiliis obsequi cum nollet Helena, tum illa manifesta adstat dea, καὶ ῥ ̓ ὡς οὖν ἐνόησε θεᾶς περικαλλέα δειρὴν, Στήθεά θ' ἱμερόεντα, καὶ ὄμματα μαρμαίροντα, Θάμβησέν τ ̓ ἄρ ̓ ἔπειτα· quem ipsum locum Virgilius versibus supra adscriptis ante oculos habuit, rem tamen aliter tractavit : avertens rosea cervice refulsit etc. Scilicet occurrit apud poetas tandem et illa ratio, ut non nisi sub discessum, modo ad terrorem faciendum, modo ad numen testandum, mortali forma exuta, divina specie numen spectantium oculos præstringat. Itaque h. 1. divinam speciem numenque arguit pulchra cervix, coma suaviter spirans, palla deæ defluens, cum antea venatricis more esset succincta, tandemque incessus. Videamus de singulis.

Scilicet si abeuntes numen manifestum ac confessum faciunt, signis fere atque notis id faciunt sequentibus: Peractis mandatis modo discedunt sic ut ad Olympum redeant, ut de Mercurio juvenis faciem mentito Odyss. x, 307. 308 Nñoov áv' úññcooav ille ad Olympum redit; modo subito ex conspectu eorum, quibuscum loquebantur, auferuntur, evanescunt vel avolant. Alias abeuntes, forma adscititia abjecta,

197 divinam speciem a tergo ostendunt. Sic Apollo in Butæ formam conversus : Mortales medio adspectus sermone reliquit, Et procul in tenuem ex oculis evanuit auram. Adgnovere deum proceres divinaque tela Dardanidæ, pharetramque fuga sensere sonantem, Æn. IX, 657 sq. Apollinem hic vides in aerem sublatum; cum alibi nube vel obscura caligine involvant se dii, quippe qui omnino, ut invisi sint, nube se operiant, atque eos quoque, quos subducere vel occultare volunt, nube obducant, ut toties ap. Homerum fit. Sed aliis locis abeuntes deos declarat incessus levis ac celer, et volanti similis, ut vix pedibus terram attingant; qualis omnino deorum incessus esse fertur, oute XDóra μáprтe módraow, Iliad. §, 228. cf. 284. 5, modo stellæ fatuæ cadenti Iliad. ♪, 75, modo columbæ, modo accipitris volatui comparatus. Notus locus Iliad., 778 ai dé báτnv spúρwor wereidow "dμad quoia. Harpæ etiam, quæ ex aquilarum genere est, Minerva cœlo descendens assimulatur Iliad. ↑, 350. 1, et Neptunus Calchantis habitu Achivos ad pugnam adhortatus Iliad. V, 62 sqq. Αὐτὸς δ ̓ ὥστ ̓ ipné ¿xúUTTEpos &Pro métoda etc. et subjicit Ajax : non hic fuit Calchas: Ίχνια γαρ μετόπισθε ποδῶν ἠδὲ κνημάων Ῥεῖ ̓ ἔγνων απιόντος (levi scilicet et suspenso gressu). ¿píyværoi de Deoi rep. At in Odyss. a, 320 Minerva, cum sub Mentæ persona Telemachi animum erexisset, απέβη, Ορνις S'as avóπaia Sieπraro, et Odyss. 7, 371. 2 eadem apud Nestorem ἀπέβη Φήνῃ εἰδομένη· θάμβος δ ̓ ἕλε πάντας ἰδόντας. Hinc fet Mercurii volatus super mare fit radendo mari : Od., 51. Serpentis lapsum ac tractum nusquam a poetis Græcis vidi deorum incessui assimulari : vide tamen Spenc. ad h. 1. Singulare est inf. IX, 15. 19, quod Iris arcu et sereno coelo discessum suum mirabilem facit.

Cum dei discessu conjunctum interdum illud, ut præter naturam mira aliqua vi affici sentiat modo animum, modo corpus, is, qui cum deo in mortalem mutato egerat. Sic supra memorato loco Iliad. 62 sq. Neptunum, qui Calchantis personam induerat, agnoscit Ajax manuum pedumque insolito vigore, viriumque refectione, v. 74. 75, et tetigerat eum deus discedens sceptro suo. Imitatus hoc est Quint. Cal. XI, 142 144. Aliud exemplum habes Iliad. 81. 110 Apollinis Eneam restituentis : Ὡς εἰπὼν ἔμπνευσε μένος μέγα ποιμένι λαῶν, et Odyss. a, 320 Minerva discedens Telemacho non modo incessu, sed et ex eo manifesta fit : τῷ δ ̓ ἐνὶ θυμῷ Θῆκε μένος καὶ θάρσος. Hoc idem faciunt interdum dii tacite et occulte, ut Pallas Menelaum novis viribus recreat Iliad. P, 569.

[ocr errors]

Quandoquidem in ipso discessu divina species humanæ formæ succedit, commemorantur quoque illa, quæ in specie divina memorabilia sunt; summa oris pulchritudo aut majestas, corpus humano majus et augustius, cum pulchritudine candor corporis, cervix pulchra, comæ promissæ, quales perpetuam deorum juventam decent, ut in Cerere, Hymn. v. 277. 8, et in loco nostro Virgilii.

Quod inter præsentis numinis signa refertur gratus odor, quem sive totum corpus sive coma exhalat: uti in Venere, h. 1. ambrosiæque

« PreviousContinue »