Page images
PDF
EPUB

EXCURSUS XII.

Pius Æneas.

1, 378. 379. Sum pius Æneas , raptos qui ex hoste Penates Classe veho mecum , fama super æthera notus. Notati hi versus, quod Æneas egregie se ipsum commendat. Recte, nostris moribus si rem æstimes; secus ,

si heroicis ; ut ex toto Homero satis constat. Exempla aliorum v. ap. Pierson. Verisim. p. 206 : adde Spencium (in Essay on Pope's Odyssey P. I. p. 52). Hic ipse versus ex Homero adumbratus Odyss. 1, 19. Ulysses apud Αlcinourm : Είμ' 'Οδυσεύς Λαερτιάδης, ός πάσι δόλοιos ’AvIpórcios Mérco (carus et honoratus sum propter sagacitatém consiliorum in re bellica ) xai jau aréos oj pævòv ixsi. fama super æthera notus, ex poeticæ orationis genio , nihil aliud quam simpliciter , celeber et inclytus. Inclytum autem ac notum se calamitatibus suis dicere, minus habet offensionis etiam nostris moribus ; et pietatis mentio facta hominum animos benevolos ipsi reddere poterat. Verum et pius , ut omnino in Æneide, perpetuum est Æneæ attributum, quod, Homerico more, proprio nomini tanquam aliud proprium adjungitur. Sic et pater Æneas , quod antiquiore sermone honoris vocabulum fuit, aç reverentiæ amorisque , inprimis regibus tributum. Sic Odyss. 9, 145 &sive nátep. Cum autem pietatis notio tam late pateat: quæri potest; quo tandem sensu poeta accipi voluerit. Fuit enim Æneas pius in patrem : unde III, 481 de Anchise : o felix nati pietate , fuit in filium , in patriam , in deos. Scilicet hoc ultimo respectu dictus est pius a poeta Jeonskris, religiosus. Docent hoc adjuncta , h. l. raptos qui ex hoste Penates classe veho mecum Lib. II, 691. Jupiter, adspice nos , et, si pietate meremur, Da deinde auxilium. Convenit, quod in omnibus rebus monitis deorum obtemperat ; et primo loco hoc, quod in Homero II. v, 298. 9. in laudibus Æneæ ex Neptuni persona pietas memoratur : xeyposuéve an aisi sõpee Jeolor sidomol, toi oupapor supův š xovor. Cum pietate justitia jungitur inf. 544. 545. Quod autem in Penatibus, de quibus v. Exc. IX ad lib. II, quos secum abduxerat, Æneas inprimis gloriatur, ad veterem religionem pertinet. Nondum excisa plane et eversa videbatur resp. superstitibus adhuc diis tutelaribus seu patriis, eorumque vasis et sacris instrumentis. Qui in coloniam mittebantur, sacra metropoleos suæ secum abducebant. Si sacra, h. e. dii patrii et eorum utensilia, essent seu vi seu fraude et furto ablata, gravissima calamitas ea habebatur. Ut deos elicerent , qui urbem oppugnabant, aut ut deos vinculis ligarent, qui obsidione gravi premebantur, ad eandem religionem pertinebat. Capta igitur urbe , præcipua ea cura inprimis sacerdotum , ut deorum signa et vasa salva essent , dum aut absconderent ea, aut secum asportarent. Sic Panthus Apollinis sacerdos II, 319 fugiebat, sacra manu victosque deos ferens. Sigillatim hæc satis exposita passim sunt a viris doctis ; nobis curæ fuit, ut ad rationes suas et caussas ea referrentur; idque teneri velim etiam in aliis.

[ocr errors][ocr errors]

EXCURSUS XIII.

[ocr errors]

ser

mones

De iis

quæ

deorum præsentiam arguunt. 1, 402–404. Dixit, et avertens rosea cervice refulsit, Ambrosiæque comæ divinum vertice odorem Spiravere ; pedes vestis defluxit ad imos, Et vera incessu patuit dea. Habemus hic exemplum ftipavsías numinis insigne. Non injucundum erit, paucis exponere , quibus modis poetæ, Virgilius et Homerus, deorum præsentiam vel in discessu arguant, inprimis cum viri docti, qui in hune locum inciderunt, sequuti fere sint Heliodori Æthiop. lib. III. p. 148. 149 ed. Bourd. , a quo tamen non tam poeticas rationes ; quam theosophorum commenta exposita esse manifestum fit.

Quoties igitur poetæ , inprimisque prineipes isti, deos cum hominibus agere iisque interesse faciunt; faciunt autem hoc sæpissime, ex recepta inter veteres persuasione, ad quam divinæ naturæ species humana vulgo credita necessario ducere debuit, in priscorum hominum et heroum vita, fere ut in vita patriarcharum, deos invisere homines, ad eos devertere, eorum hospitio uti, iis occurrere ,

ac consilia communieare solitos; quoties igitur deos inter homịnes agere memorant poetæ : si modum quidem et rationem exponunt, quam tamen sæpe declarare negligunt : aut dii, etsi cum hominibus agunt, plane se hominum visui non subjiciunt, aut in conspectum veniunt manifesti, aut forma humana adsumta se offerunt, ut tamen mox, saltem in discessu, divinæ præsentiæ nonnunquam signa aliqua edant.

In variandis his sequuntur poetæ nonnullas alias opiniones inter priscos homines receptas : primo quidem , deos propria sua ac divina specie a mortalibus aut omnino cerni non posse aut non nisi cum vitæ discrimine, (pro exemplo sit Semele) saltem oculorum cæcitate, (v. c. Hymn. in Vener. 188. v. ad Callim. L. P. 82 Spanhem. et ad 102) non posse cerni : nisi forte ab hominibus, qui Deodinsis, a diis amati essent : ούπω γαρ παντεσσι θεοί φαίνονται εναργείς, Odyss. π, 161. Contra tenemos de quiveofan éveepgers, Iliad. v, 135. cf. Spanhem. Callim. Ap. 9. Quoties igitur alios homines adeant dii, specie eos humana assumta illis occurrere; esse vero divinam speciem humana majorem, longeque pulchriorem ; itaque quoties pulchritudine insignis aliquis mortalis sese offert , numen sub ea specie latere suspicari solent, ut in Hymno in Dionys. 19. 20. : porro deos nube modo candenti modo caliginosa

amictos ad homines, quibuscum agunt, accedere. Quæ omnia cum sensuum nostrorum judicio ita conjuncta sunt, ut omnium temporum populorumque opinione , nisi qui aut belluino more vivunt aut ad summam philosophiam expoliti''sunt, recepta ea fuerint. Jam si in hominum conspectum , quibuscum tamen agunt, omnino non veniunt dii: solent fere verba eorum tantum audiri, quibus is, quem alloquuntur, facile numen agnoscere potest , vel quod deus suum nomen effatur, vel quod dei vox jam olim pota et sæpius audita erat. Ita Ulysses (Iliad. v. 512) et Achilles de Minervæ vel conspectæ voce nihil dubitant, et notum Ajacis illud apud Sophoclem : *2 Qtézpe? 'Αθάνας φιλτάτης έμοί θεών “Ως ευμαθές σου, κάν αποπτος ής, όμως Φωνημjxoua etc. Diversą ratio est , qua Apollo Iliad. * , 788 sqq. loco inter paucos splendido , Patroclo etsi invisus terrorem infert.

Sin in conspectum veniunt dii manifesti : divina specie, hoc est majores ac pulchriores humana forma, tum apparent; multa fere luce oculas obtundunt : ita ut hæc ipsa lux præsentiam numinis arguere credatur. Sic inf. IV, 358 Ipse deum ( Mercurium) manifesto in lumine vidi Intrantem muros , vocemque his auribus hausi. Etiam plena luce domus memoratur, v. c. Hymn. in Cerer. 188. 190, ubi cf. Ruhnk Interdum tamen ad terrorem omnia comparata sunt : species, oculi , habitus ; ita nube caliginosa et atra amicti sant dii, ut Venus lib. XII, 416. Juno vero cum procella venit : lib. X, 633 coelo se protinus alta Misit agens hiemem , nimbo succincta, per aurus. Enimvero hoc spectat jam propius ad illa, quæ a consilio nostro aliena sunt , cum deorum præsentia omnem naturam sensu aliquo perfundere creditur: dum dii, modo cum aeris, ventorum, marisque tranquillitate et auræ silentio adveniunt : in quam rem loca congesta v. ap. Valken. ad Theocr. 2, 38 : modo ventorum marisve tumultus præsentiam dei arguit. Cum his conjunctæ sunt inopáveres deorum in templis , sub sacrorum sollennium aut oraculorum edendorum tempus : de quibus nunc non agitur, et copiose acțum ab aliis, inpr. a Spanhem ad Callim. Itaque nec attingam , quæ ex his ipsis deorum apparitionibus ad Manes aut Umbras per somnum oblatas translata sunt; ut de Creusa Æn. II, 773 : tandem etiam ad homines divinitus afflatos, ut de Sibylla VI, 49. 50. Verum ut ad illum deorum conspectum redeamus, quo, quoties eorum ministerio poeta utitur, illi prodeunt : si manifesto numine occurrunt, fieri id fere animadvertas vel occursu alterius dei, vel ut filio , marito, aut amato a se homini, in conspectùm veniant. Sic inter pugnas dii sibi occursant in Iliade, sic Achilli Thetis, et Æneæ se mater Venus non ante oculis tam clara , videndam Obtulit, et pura per noctem in luce refulsit confessa deam , qualisque videri Coelicolis , et quanta , solet, lib. II, 591. Veniunt quoque dii in conspectum unius tantum, etsi in magna hominum frequentia , ita ut ceteri omnes ne sensum quidem numinis præsentis habeant : sic uni Ulyssi ejusque canibus manifesta fit Minerva, Od. nt , 160. Sic soli Peleo Thetis apud Apollon. IY, 854 sqq. et Achilli in

usu,

media Achivorum.concione , sed soli, conspicitur Minerva , statimque agnoscitur , desco di oi ooox décrtev, Iliad. a, 200. Iliad. p, 334 Æneas Apollinem igrao trávra idav. Ceterum ex loco hoc Heliodorus illud duxisse videtur, quod ex fixo et constanti obtutu deum intelligi dixit. Species autem divina modo ab æterna deorum juventute , ac pulchritudine, modo cum attributis ex poetarum et artificum doctrina et

declaratur. Verum frequentissima ratio ea est , ut ad eum, quem volunt, accedant eumque alloquantur, humana forma induti, noti fere alicujus et familiaris, sicque ei ludum faciant , ut cum mortali se agere ille putet; Tumque dii consequuti id; quod volebant, interdum abeunt , ut nec agnoscantur : v. c. Iliad. po 70. cf. 4, 285 sqq. X, 226 sqq. Sic etiam inobservati discedunt, qui per somnum se offerunt, ut Minerva Od. 3, 41 sqq. 8, 795 sqq. et cum Tiphy illa per somnam adstat Orph. Arg. 538. 554. Interdum, ut numen suum prodant , forma humana deposita , divina conspicui fiunt : Sic Venus in Anchisa amplexibus': Hymn. in Ven. 181 sqq. 175. cf. Burm. ad Anthol. Lat. IV, 13, 12 si irati sunt majores majoresque fiunt : Callimach. in Cer. 59. cf. Wessel ad Herod. VIII, 38 : aut inter dicendum agendumque oculis, voce, toto corporis habitu mortali forma majore produnt se, vt omnino divinæ naturæ indicium vel originis habita est oris corporisque majestas , vel pulchritudo. specto , ait ille ap. Ovid. III Met. 609, cultum faciemque gradumque : Nil ibi, quod posset credi mortale, videbam. Ita Iris, quæ Beroen simulabat, Æn. V, 647 divini signa decoris Ardentisque notate oculos , qui spiritus illi, Qui vultus , vocisque sonus' vel gressus eunti. cf. Odyss. v, 288, ubi Minerva, proditura se deam, repente inter dicendum femina fit eximia specie ; de Cerere autem Hymn. 188. 189, ubi v. Ruhnk. Inprimis autem huc spectat Iliad. 9,

ubi Veneris anui assimulatæ consiliis obsequi cum nollet Helena , tum illa manifesta adstat dea , και δ' ώς oύν ενόησε θεάς περικαλλέα σειρών, Στηθεα θ' ίμερόεντα, και όμματα μαρμαίροντα , Θάμβησίν τ' άρ' έπειτα: quem ipsam locum Virgilius versibus supra adscriptis ante oculos habuit, rem tamen aliter tractavit : avertens rosea cervice refulsit etc. Scilicet occurrit apud poetas tandemn et illa ratio , ut non nisi sub discessum , modo ad terrorem faciendum , modo ad numen testandum , mortali forma exuta , divina specie numen spectantium oculos præstringat. Itaque h. I. divinam speciem numenque arguit pulchra cervix, coma suaviter spirans , palla deæ defluens , cum antea venatricis more esset succincta , tandemque incessus. Videamus de singulis.

Scilicet si abeuntes numen manifestum ac confessum faciunt, signis fere atque notis id faciunt sequentibus : Peractis mandatis modo discedunt sic ut ad Olympum redeant, ut de Mercurio juvenis faciem mentito Odyss. x, 307. 308 Nñooy áo' únnecour ille ad Olympuṁ redit; modo subito ex conspectu eorum, quibuscum loquebantur, auferuntur, evapescunt vel avolant. Alias abeuntes , forma adscititia abjecta ,

396 sq.,

versus

divinam speciem a tergo ostendunt. Sic Apollo in Butæ formam con

: Mortales medio adspectus sermone reliquit , Et procul in tenuem ex oculis evanuit auram. Adgnovere deum proceres divinaque tela Dardanidæ, pharetramque fuga sensere sonantem , Æn. IX, 657 sq. Apollinem hic vides in aerem sublatum ; cum alibi nube vel obscura caligine involvant se dii, quippe qui omnino, ut invisi sint, nube se operiant, atque eos quoque, quos subducere vel occultare volunt, nube obducant, ut toties ap. Homerum fit. Sed aliis locis abeuntes deos declarat incessus levis ac celer, et volanti similis, ut vix pedibus terram attingant; qualis omnino deorum incessus esse fertur , ούτε z Jóvee picéparte módscow, Iliad. &, 228. cf. 284. 5, modo stellæ fatuæ cadenti Iliad. d, 75, modo columbæ, modo accipitris volatui comparatus. Notus locus Iliad. &, 778 ai dè Berrny spúpou teasidow in Spices' opoids. Harpæ etiam, quæ ex aquilarum genere est, Minerva celo descendens assimulatur Iliad. 7, 350. I, et Neptunus Calchantis habitu Achivos ad pugnam adhortatus Iliad. v, 62 sqq. Avros do Bors' ipně cóxÚUrtepos copro météo Jai etc. et subjicit Ajax : non hic fuit Calchas: Ιχνια γαρ μετόπισθε ποδών ήδε κνημάων Ρεϊ” έγνων απιόντος (levi scilicet et suspenso gressu). epígrotos de fool map. At in Odyss. a, 320 Minerva, cum sub Mentæ persona Telemachi animum erexisset , απέβη , "Ορνις do cos vónar SÉTTATO, et Odyss. 9, 371. 2 eadem apud Nestorem απέβη Φήνη ειδομένη» θάμβος δ' άλε πάντας ίδοντας. Ηinc (et Mercurii volatus super mare fit radendo mari : Od. 4, 51. Serpentis lapsum ac tractum nusquam a poetis. Græcis vidi deorum incessui assimulari : vide tamen Spenc. ad h. 1. Singulare est inf. IX, 15. 19, quod Iris arcu et sereno coelo discessum suum mirabilem facit.

Cum dei discessu conjunctum interdum illud, ut præter naturam mira aliqua vi affici sentiat modo animum, modo corpus, is, qui cum deo in mortalem mutato egerat. Sic supra memorato loco Iliad. v, 62 sq. Neptunum, qui Calchantis personam induerat, agnoscit Ajax manuum pedumque insolito vigore , viriumque refectione , v. 74.75, et tetigerat eum deus discedens sceptro suo. Imitatus hoc est Quint. Cal. XI, 142 144. Aliud exemplum habes Iliad. v, 81. 110 Apollinis Eneam restituentis : “Ως ειπων έμπνευσε μένος μέγα ποιμένι λαών , et Odyss. a, 320 Minerva discedens Telemacho non modo incessu , sed et ex eo manifesta fit : τώ δ' ένα θυμώ Θήκε μένος και θάρσος. Ηoc idem faciunt interdum dii tacite et occulte , ut Pallas Menelaum novis viribus recreat Iliad. P , 569.

Quandoquidem in ipso discessu divina species humanæ formæ succedit, commemorantur quoque illa, quæ in specie divina memorabilia sunt; summa oris pulchritudo aut majestas, corpus humano majus et augustius, cum pulchritudine candor corporis , cervix pulehra , comæ promissæ, quales perpetuam deorum juventam decent, ut in Cerere, Hymn. v. 277. 8, et in loco nostro Virgilii. Quod inter præsentis numinis signa refertur gratus odor, quem sive

corpus sive coma exhalat : uti in Venere, h. 1. ambrosiæque

totum

« PreviousContinue »