Page images
PDF
EPUB

aliquam speciem ac dignitatem evexisset; deorum itaque ministeriis omnia exsequabatur, quoniam priscis hominibus hoc erat persuasum, humanis rebus gerendis interesse deos præsentes multoque magis præsentes adfuisse rebus gestis patrum ætate , injicere eos hominum animis bona vel prava consilia, objicere pericula ac discrimina , irasci, dolere, metuere, sperare; versabatur sub eodem cælo et adierat ea loca , in quibus res illæ, a fama tam magnifice ornatæ, fuerant gestæ; utebatur sermone, natura sua poetico, hoc est, per philosophorum subtilitatem , et rhetorum ac grammaticorum argutias, nondum fracto et attenuato, sed qui multum adhuc retinebat ex antiqui sermonis indole. Est autem omnium rudium linguarum ea indoles , ut res ad sensum revocet, adeoque sensa animi et cogitata; etiam physicas et ethicas sententias, per rerum naturas, proprietates, vices, utilitates, propter similitudinem aliquam translatas vel adumbratas, declaret; quibus omnibus poetica vis vel maxime inest. Hæc si ad sermonem priscum Græcorum transferimus , non mirabimur evenisse , ut philosophorum quoque antiquiorum opiniones vel præceptiones, rudium ingeniorum impetu pronuntiata, speciem narrationis factorum et eventorum . induerint. Ortus v. c. mundi ex chao per pugnam elementorum in personas et deos commutatorum ab iis erat enarratus. Successit ecce Homerus, qui ea maxime ingenii sollertia est usus, ut videret , narrationes has poetarum superiorum, quibus illi philosophicas doctrinas iuterpretabantur, omnino narrationum poeticarum loco inservire posse, ita ut , quæ a poetis ante se, ex prisci sermonis natura , exposita essent symbolica rerum cogitatarum adumbratione , ea a se pro factis et fatis deorum narrarentur. Hac potissimum ratione doctrinam de diis poeticam et systema aliquod mythologicum condidisse ; saltem posteris reliquisse videtur Homerus ;

[ocr errors]

ævo,

cumque ad epicam et dramaticam rerum expositionem egregie esset accommodatum, in poetarum inde patrimonium illud cessit (1). Ut rem absolvam verbo, Homerico ingenio obstetricabantur et, ut sine doctrina doctrinam, sine arte artem habere videretur , efficiebant plurima, quæ, si ab isto ævo discesseris , omnibus poetis deesse necesse est. Virgilius itaque a libero isto ingenii et mentis impetu et præcipite motu interclusus, et tot enthusiasmi fovendi, excitandi, et inflammandi adminiculis destitutus, priorum poetarum exemplis tanquam

cancellis circumscriptus, ingenio frenis jam tum ab Aristotele aliisque injectis, ab arte necesse habuit petere omnia. Alio ille

ab heroica ætate nimis remoto, inter diversissimas hominum, rerum, temporum, locorum ac cæli rationes, opus suum erat aggressus. Sine doctrinæ et multæ ac variæ lectionis copiis, nulla jam tum ingenii laus erat. Fracto in hunc modum mentis impetu, tamen vel sic magnum ejus etiam in inveniendis rebus ingenium ex his agnoscas : Primum vidit carmen epicum Homericum posse perfici et ornari; tum ejus vis esse posse argumentum idoneum, nisi ex ultima antiquitate et ætate heroum petitum. Est enim a natura res ita comparata , ut priscorum hominum, multo magis heroum , ipsa nomina, res gestae et fata etiam per se non adeo memorabilia , animum humanum teneant et admiratione afficiant. Est porro illa ætate morum ac vitæ simplicitas ea, quæ poeticum ornatum sublimesque rerum

1

(1) Diligentius ab eo inde tem- caussis mythorum veterum physicis pore ( a LXX) de his, quæ sum- 1764 ( nunc recusa in Opuscul. To. mam veteris poetices et mythices I, p. 184) et de Apollodoro et litt. continent, a me actum est in Com- myth. Commentat. in Not. ad mentatione de origine et caussis fa- Apollod. To. III, p. gu sq. et quabularum Homericarum 1777 ( in tuor Commentationes in CommenNovis Commentariis Soc. Reg. Got- tationibus Soc. Reg. Gotting. To. ting. T. VIII ). Add. Prolusio de XIV. an. XCVII.

formas et sententiarum gravitatem multo magis suppeditet , quam vita hominum elegantior; quando corporum magis viribus et animorum impetu ac virtute res gerebantur, quam consiliorum sagacitate; et artis vel ingenii subtilitate. Tandem gerendis tum rebus ipsi dii interfuisse credebantur. Ita deorum ministeriis res explicare et ex toto cyclo mythico, quæ vellet, depromere poterat. Italicis autem mythis in carmen admissis novam et Græcis incognitam suavitatem adjecit ( 1 ). Tum vero præclaro judicio argumentum ex vetere cyclo epico delegit , necdum tractatum a claro aliquo poeta , nec tamen plane intactum, et Homerico aliisque carminibus quasi contiguum ac finitimum (2). Ita enim consequutus est hoc, ut materiam haberet copiosam, nec rudem , sed poetica tractatione ab aliis jam subactam et ad epicam dignitatem ac vim accomodatam. Personas et characteres, mores ac facta jam aliunde nota, commendata , constituta ac definita , optaverit sibi poeta unusquisque (3). Illud vero ad intelligendum proclive est, quam expedita facilis esse debeat copia ornamentorum et episodiorum in tali argumento tam late fuso et patente ; quod ipsum Homerus aut vidit aut sensit; cum ex toto belli Trojani decursu unum heroem , unum factum, selegit, ideoque infinitis aliis rebus ex istius belli historia ad exornandum et amplificandum argumentum recte uti potuit. Hoc uno suo judicio plurima præclara carminis sui præsidia et uberrimos fructus tulit Maro. Non novus et ignotus est lectoribus rerum priscarum notitia aliqua imbutis heros, cujus fata ille exponit, nec Trojanorum nomen ac fortuna

(1) De hoc vid. Excurs. IV. V. VII. VIII ad lib. VII, tum plures alios ad libros seqq.

(2) Vid. mox Disquis. II, et Excurs. I ad lib. II, Excurs. XVII ad

e. I. et al. loc.

(3) Eo spectant versus Horatiani in Ep. ad Pison. 131 sqq. Reclius Iliacum c.

tam obscura , quin ab initio statim miseratione afficiam et virtutis admiratione. Deorum autem interventus, Junon et Veneris iræ et studia, ac partes iis tribuendæ,

tribuendæ, egregi erant jam ab Homero definitæ. Quando itaque prime statim Æneidis ingressu Junonis memor ira , irarumque caussæ sævique dolores memorantur ; odia Junonia ex Homero statim succurrunt legenti et jam ab initio gravem de Æneæ fortuna sollicitudinem injiciunt (1).

VIII. Poetæ sollertiam et acumen etiam in hoc spectari volo, quod non modo ex nobilissima antiquitatis parte, qualis rerum Troicarum est , verum etiam ex eo temporum articulo Æneidis argumentum duxit, qui intra paucorum annorum decursum ingentem vim illustrium facinorum ac memorabilium casuum conversionesque rerum mirabiles cum Græciæ et Asiæ tum Italiæ comprehendit. Nam exciso Ilio dici vix potest, quantopere ubique turbatum sit. Victi victoresque ad novas sedes quærendas per totum terrarum orbem dispersi vagabantur (2), et versus occidentem maxime, qui tam parum adhuc Græcis notus erat, ut Circes insulam (Circeios Latii) pro extremis occidentis finibus habere; et ad hæc loca, tanquam incognita et rerum miraculis gignendis idonea, tot fabulose narrata referre posset Homerus. Primum tum a Græcis navigatio ultra Siciliam frequentari coepit, cum ad illud tempus Phoenices illa maria tenerent, nisi quod e Creta aliisque forte insulis paucæ naves Siciliam adibant.

Errores isti heroum ab Ilio redeuntium variis Græcorum carminibus epicis , Nóson ea inscripta erant, materiam et argumentum præbuerant; quæ si ad tempora nostra pervenissent, plura forte vestigia in iis deprehenderimus, quibus Virgilius institerat; quandoquidem in simili ar

(1) Conf. Excurs. I * ad lib. I. bonis locus lib. I, p. 48 B, et lib., (2) Egregius est eam in rem Stra- III, p. 150 A

gumento cum iis versabatur. Sed eædem historiæ, seu fabulæ de Achivorum reditu, magna tragediarum Græcarum parti materiam subjecerant, ut inprimis ex Euripide apparet, et multo magis ex tot deperditarum titulis intelligitur. Ex Græcorum autem tragediis , inprimis Euripidis, omnino poetam plurimum profecisse, ex iisque orationis suæ dignitatem passim et majestatem, sententiarum quoque acumen, granditatem , pondus, interdum tragico propius (1), affectuumque gravitatem tragicam, ut in Amata, in Didone, in Pallante, in Niso et Euryalo , comparasse equidem suspicor. Magna earum pars a superioribus poetis latine jam erat reddita (2); quæ res poetæ non parum adjumenti ad orationis cultum et copiam afferre debuit. Ceterum his aliisque inventis emendavit vitia , quæ argumento inerant, eumque haud parum premebant. Loca Italiæ, Siciliæ, Africæ, non erant ignota, ut Homeri ætate; itaque nec fabulis, quæ delectare possent, idonea ; nisi in lectorum animis succurreret antiquitatis doctrina et amor; ut omnino poetica vis et delectatio, quam illa affert, plurimum mutuatur ex antiquitatis eruditæ, inprimis mythicæ, recordatione.

IX. Veniamus ad dilectum in heroe, quem sibi sumsit poeta, , factum. Primum persona ejus, genus, fortuna, nomen ac virtus, et olim unumquemque liberaliter institutum, adeoque Homerica lectione imbutum, tenere debuit, et nunc tenet; qui casus eum in Italiam adduxerit, discere avemus; Trojanorum autem e patria incensa profugorum fata lubenter cognoscimus. Longa navigatio per mare ista ætate parum navibus frequentatum ad

(1) Inprimis hoc in novissimis Æneidos libris animadvertere licet, maxime in orationibus, ut Junonis lib. VII, 292 sq. Turni IX, 128 sq. Veneris et Junonis X, 16 sq. 62 sq.

Drancis et Turni XI, 336 sq. 376 sq. Junonis ad Juturnam XII, 139 sq.

(2) Conf. ad lib. II Excursus I. Vid. hoc vol. p. 308, et sqq.

« PreviousContinue »