Page images
PDF
EPUB

Hesperia in magna, si qua est ea gloria, signat.
At pius exsequiis Aeneas rite solutis,

5

Aggere conposito tumuli, postquam alta quierunt Aequora, tendit iter velis, portumque relinquit, Adspirant aurae in noctem, nec candida cursus Luna negat; splendet tremulo sub lumine pontus.

4 ea deest Puget. signant Heins. e Medic. Gud. et aliis maluit. Sed exemplo adiecto (sic apud Nasonem, nomina signata saxo) vix satis commode declaravit, quo modo accipi id vellet. Burmannus ad hysteron proteron recurrit; quod multo minus commodum est. Contorte etiam Cerda. Si tueri illud velis, dicendum esset: ossa pro loco dicta esse, quo Ossa sunt condita, hoc est, pro tumulo; is signat, adeoque ossä signant, titulo insculpto posteris produnt, nomen tuum. At haec dura sunt; praestat altera ante Heinsium vulgata lectio, quam inter ceteros codices Romanus firmat, signat, ut honos servat sedem, sic nomen signat ossa, h. nomen loco inditum sepulturam Caietae ad nostram memoriam servat. (signant etiam 12. cum Dorph. II. et codd. 1. 6. edit. Vinar. 1826. Et sigrat a librariis praegresso servat accommodatum videri potest. Videndum igitur adhuc, an vera sit lectio signant, in hunc modum accipienda: insigne fecerunt ossa tua nomen, sc. ei loco, quo ossa tua condita sunt, urbi et promontorio Italico; quod significatur verbis adiectis Hesperia in magna. Wr.) Ed. Ven. repetit, servat. ( 5. In Rom. et Medic. traiecta haec leguntur Aeneas exsequiis; in hoc tamen appicta sunt quaedam signa verum ordinem indicantia. Wr.) 6 quierant ex Hebro (ignotum nomen et forte corruptum) laudat Servius; quod et ipsum haberet locum; et sic Montalb. et pro var. lect. alter Hamb. (vid. Not. ad IV, 523. Wr.) ↑ tusque Gud. reliquit aliquot Heins. et Pier. 8 cursus Heins. cum vetustioribus, item fragm. Vatic. (vid. Q. V. VIIII, 3, X. Wr.) Vulgo cursum legitur. (ita cum Palat. 5. 7. 11. 12.; Rom. cursu; currus legi iubet Wakef. ad Lucret. V, 777. Wr.)

dictum sit si quis sensus eius gloriae ad inferos est. Bonus sensus; sed verba hoc tantum subiiciunt: quantacunque ea gloria sit. (nomen ossa signat, i. e. pro titulo sepulcri tui est urbis et promontorii nomen; sic puto haec intelligenda esse, ne otiosum sit istud Hesperia in magna. Nec verba si qua est ea gloria ad inscriptionem aliquam sepulcralem retuleris, sed ad haec ipsa Hesperia in magna; neque ea pro extenuandi formula, quae est ieiuna ratio, sed ita accipi velim : quae est magna gloria. Cete

por

rum vid. V. L. ad vs. 4. et 6. Wr.)

7-9. tendit iter velis, per vela vento data, docte, ut cursum, gressum tendere aliquis dicitur; pro vulgari: tendere cursu. Sic I, 656 iter ad navis tendebat Achates. Sub noctem ἐπιπνείουσιν αῆται, ut saepe Apollonius, ventus secundus increbrescit et luna favet navigationi (non negat cursum) splendore suo, qui egregie describitur: splendet tremulo sub lumine pontus. Nota rei imago, quain Cerda copiose illustrat; expressa du

Proxima Circaeae raduntur litora terrae:
Dives inaccessos ubi Solis filia lucos
Adsiduo resonat cantu, tectisque superbis
Urit odoratam nocturna in lumina cedrum,
Arguto tenuis percurrens pectine telas.

10

10 Est τὸ Κιρκαῖον. 12 resonant Sprot. (Possidet, hos solans cantu t. Virgilium scripsisse opinatur Withohus, kritische Anmerkk. fasc. IV. p. 27. Wr.) 13 odoratum Oudart. ad l. Leid. nocturno in lumine Medic. et Zulich. a m. sec., quae vulgaris est ratio. (ita etiam 8.; quam rationem cur vulgarem appellet Heynius, non exputo; dicendum potius in requiri, ut indicetur, quem in finem cedrum illa urat. Ceterum in Medic. caedrum exaratur; vid. V. L. ad Ge. III, 414. Wr.) 14 Idem versus Ge. I, 294.

dum ab Ennio: Lumine sic tremulo terra et cava caerula candent, ap. Macrob. VI, 4.

10-14. Circes insula, facta postea terra continens, Circeii, notum Latii promontorium. De ea vid. Excurs. I. Petita est fabula ex Odyss. indeque etiam illustranda; sed poeta ornavit studiose singula verbis exquisitis. raduntur; nam praetervehuntur Troiani; sic III, 699. 700. Divitem cur appellet Circen, caussam puto esse domus opulentiam (unde mox tecta superba), quam Homerus quoque ei tribuit 1. 1. V. 210. 211 et 311. 314. 315, inprimis 348 sqq. conf. Ovid. Met. XIV, 260 sqq. inaccessos lucos, h. 1. silvam, ad quam raro accedunt homines, solitariam. Servius: ad quos nullus debeat accedere sc. veneficiorum metu. (recte; ad quos accedere periculosum est, ut χεῖρες ἄαπτοι, quas non sine periculo tangas. Wr.) At lucos memorat secundum Homerica ibid. 149. 150, ubi silvam in insula et in ea Circes aedes memorat. Esse autem Circeios densos silvis, angav vn

λyv, daoɛĩav dè opódea, nai ἔχειν δρῦν καὶ δάφνην πολλὴν καὶ μυρρίνην, monstrari porro Elpenoris (Odyss. u, 14) tunulum et in ea nasci myrtum, etiam Theophrastus acceperat Histor. Plant. V, 8, et Plinius porro XV, 29 myrtum in Europae citeriore solo-primum Circeiis in Elpenoris tumulo visam tradi notavit. resonat, resonare facit, ut alibi quoque. quoque. Vulgarius, personare. De cantu Circes nota res ex Od. x, 221 sqq., qui iidem versus cum de Calypso quoque ab Homero positi sint Odyss. &, 61. 62, ex eodem loco v. 57-61 repetiit reliqua de foco et de textura. Nam Πῦρ μὲν ἐπ ̓ ἐσχαρόφιν μέγα καίετο, τηλόθι δ ̓ ὀδμὴ Κέ δρου τ ̓ εὐκεάτοιο θύου τ ̓ ἀνὰ νῆσον ἐδώδει Δαιομένων. cf. Plin. XIII, 16, 30. Priscae vitae, et Orientis nunc quoque, communes eae lautiorum homi

num deliciae, quas vel laxiorum ninio aestu corporum effluvia suadere possunt, ut suffimenta vel odores accendant. Hoc itaque ad Nympham ab Homero bene traductum. Est autem et hoc

Hinc exaudiri gemitus iraeque leonum,

15

Vincla recusantum, et sera sub nocte rudentum;

Saetigerique sues, atque in praesepibus ursi
Saevire, ac formae magnorum ululare luporum;
Quos hominum ex facie dea saeva potentibus
herbis

Induerat Circe in voltus ac terga ferarum.

Quae ne monstra pii paterentur talia Troes

m.

[ocr errors]

20

15 gemitus leonum: noli substituere velle fremitus. Nam et illud poetis sollenne: v. c. Lucan. VI, 688. Drak. ad Šilium I, 425. 16 rugentum pr. Moret. a sec. et Bigot. inscite. 18 forma Franc. 19 saeva post saevire. Libri nil mutant. (vid. V. L. ad VI, 901. Wakef. distinguit: facie, dea s. p. herbis, Ind. Wr.) 20 in abest tribus apud Burmann. et Hamburg. sec. Induerat vultus Circe. Porro Montalb. in terga vultusq. Etiam et t. f. nonnulli Pier. 21 patiantur Bigot.

ex eadem vita, ut posito in mediis aedibus foco ignis lumina per noctem praebeat. Sic v. c. Od. T, 63. 64 et alibi. cf. Goguet. (Origine des Arts etc. T. III, p. 391, et T. I, p. 241). Urit in lumina, ut pro lumine esset; ita ɛls, pro ad. Cedrus autem Graecorum et Romanorum, ut iam ad Georgica vidimus lib. II, 443, e Iuniperorum genere est, etiam oxycedrus dicta. v. Bodaeus a Stapel ad Theophr. H. Plant. III, 12, ubi Icones quoque visuntur, et post alios Celsius in Hierobot. P. I, p. 77, qui diligenter a cedro Libani, quae ex abietino genere est, eam distinguit, etsi ne sic quidem satis expedita res est. Sufficit, dvav, vov, cedrum, esse aliam orientalem aliam occidentalem, hanc quidem Theophrasti appellatam. Ex Homerico loco quoque versus 14 illustrandus: iorov noχομένη χρυσείῃ κερκίδ ̓ ὕφαινεν. telae h. 1. pro stamine vel trama,

[ocr errors]

quam textrix ἐποίχεται κερκίδι, percurrit pectine, ut subtemen inserat. De hoc v. Exc. I*

15-18.Admodum ornate singula, si cum Homericis compares Odyss. x, 212 seq. et Apollon. IV, 672 sqq. formae luporum simpl. pro lupis, forma dicendi poetica, quam iam alibi vidimus; (ingentem tamen magnitudinem bestiarum hoc vocabulo designari docet Pricaeus ad Appulei. Met. 1. IV. pag. 76. Wr.) et praesepia paulo ante pro caveis. Sic iam Servius explicuit. (Saevire de voce ursorum accipiendum; vid. Sturz. de Vocibus animalium in eius Opusc. p. 168 sq. Wr.) Discessit autem ab Homero, qui mutatas has feras humanam mansuetudinem servantes exhibuerat 1. c. v. 214 sqq.

19. 20. induerat in vultus ac terga, h. corpora, ferarum pro vulgari, induerat eos formis ferarum. cf. Ge. I, 187. 188. 21. quae ne monstra, rem monstro

Delati in portus, neu litora dira subirent:
Neptunus ventis inplevit vela secundis,

Atque fugam dedit, et praeter vada fervida vexit. lamque rubescebat radiis mare, et aethere ab alto

Aurora in roseis fulgebat lutea bigis:

Quum venti posuere, omnisque repente resedit
Flatus et in lento luctantur marmore tonsae,
Atque hic Aeneas ingentem ex aequore lucum

25

22 dura doo Burmann. 26 in croceis coni. Schraderus ad Musaeum p. 289. (,,et Bentl. ad Lucan. IV, 125. Cf. Aen. IV, 585. Stat. Silv. I, 2, 45. Haec Porson. in Edit. Virgil. Heyn. Lond. Wr.) Sed in roseis bigis non tam erat haerendum, quam in mira colorum temperatione: post rabescens mare, roseae bigae et lutea aurora. (Laudat Iahn. Vossii Mytholog. Briefe, T. II. p. 79. sqq. Addit Ruhkopf. Not. ad Tibull. I, 3, 94. Wr.) 27 Tum ex Schol. Horat. et Statii laudat Burm. 28 luctatur Mentel. pr. (Fluctus pro Flatus scribendum putat Arntzen. ad Paneg. vet. p. 339. Wr.) 29 hinc Zulich. et Witt. ingenti Menag. sec. similem, ut mutarentur in feras. pi, Θεοφιλεῖς adeoque diis cu rae. sup. III, 265 Di prohibete minas: di talem avertite casum: Et placidi servate pios. Mox 24 fuga pro celeri cursu et navigatione, et: praetervexit eos per vada fervida, mare aestuosum, ut circa promontoria solet. 25-28. Valde operosum cultum adiecisse videtur poeta his versibus, primum colorum varietate, tum epithetorum copia, et verborum pondere, inprimis v. 28 in lento, immoto a ventis, mari luctantur remi: vento cessante, qui navem ageret. Caussam tanti ornatus in eo invenire licet, quod de ortu memorabilis et magni istius diei agitur, quo primun Italiam illam a fatis promissam adibant Troiani.

De v.

26 v. Var. Lect. posuere scil. se, quievere. X, 103 Tum Zephyri posuere. At sup. V, 681 flammae atque incendia vires

posuere. Porro marmor pro mari dici notissimum est; usus tamen caussas nusquam appositas vidi. A graecis ductum esse manifestum fit. μαρμαρέην αλα dixerat Homerus; candidum, splendens sole. Dictumn μαρμάρεος et μάρ μαρος, unde πόντος μάρμαρος, et τὰ μάρμαρα πόντου ̇ hinc Latini poetae marmora pelagi fecere, ut Catullus, quia uάquagos Tέroos, h. e. Aɛvxos latine est marmor. Ita tandem marmor absolute pro mari, ut aequor, quia Graeci dixere πλάκα πόν Tov; et quidem iam apud Ennium, sec. Gellium II, 26. Verrunt extemplo placide mare marmore flavo.

29-36. Simili cum iudicio ornata sunt haec, cum iam de rerum summa, de accessu ad Italiam, agatur, itaque locorun faciem exhibet poeta iucundissimam. (Atque hic, vid. Q. V. XXXV, 22. Wr.) lucoq. per

Prospicit. Hunc inter fluvio Tiberinus amoeno, 30
Verticibus rapidis, et multa flavus arena,

In mare prorumpit. Variae circumque supraque
Adsuetae ripis volucres et fluminis alveo
Aethera mulcebant cantu, lucoque volabant.
Flectere iter sociis terraeque advertere proras
Imperat, et laetus fluvio succedit opaco.

35

Nunc age, qui reges, Erato, quae tempora re

rum,

Quis Latio antiquo fuerit status, advena classem 31. VORTICIBUS

30 et inter Dorvill. 31 Verticibus, cum aliis, antiquissimi Mediceus et Romanus; it. fragm. Vatic. (Formam vortex ubique restituit Lucretio Forbiger. Praef. p. XVII. sq. Eandem in Lucano librorum mss. auctoritate motus repudiavit Cortius; vid. eius not. ad I, 371.; quo quidem loco quum antiquissimum quemque ex ingenti numero codd. suorum vertice praebere scribit, vix septem, eosque iuniores, vortice tueri refert. Et vertex e librorum mss. fide ubique fere iam editur apud Virgilium; vid. V. L. ad Ge. I, 481.; itaque hanc formam hic quoque revocavi. In paucis 32 pracciillis codd., qui vorticibus praebent, numeratur Palat. Wr.) pitat pro div. lect. tert. Moret. superque Witt. suprema Gud. a m. pr. 34 Aequora Serv. ad IV Aen. 524. (aera scribendum putat Wakef. ad Lu35 socios alicret. II, 144. Wr.) sonabant Diomedes III Instit. Grammat. quot Pier. Ment. pr. a m. pr.; et sic Ge. Fabricius scriptum viderat. 38 antiquus Moret. pr., quod vulgare esset. fuerat libri Pierii et Giphanii, unde is in Ind. Lucret. faciebat, fueret, importuno archaismo. classe Goth. sec.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Erato argutantur interpretes. Po-
nitur a poeta pro Musa qualicun-
que, ut recte Servius. Apollonii
exemplum bene laudatur ab aliis
Ερατω
lib. III, 1 El 8' äyɛ võv,
etc., ubi tamen Erato proprio
suo iure ad amorem Medeae ex-
ponendum advocari putatur. Mox
quae tempora rerum fuerint, non
tam, quibus temporibus Aeneas
advenerit, quain, ut solet tempus
pro rerum conditione poni; in
quae Latii tempora inciderit hic
accessus. Quod rerum adiectum,
poetici sermonis est proprium.
antiquo ornat h. 1. epitheton.
Aliter in historiis Latium anti-

« PreviousContinue »