Page images
PDF
EPUB

120

Continuo, Salve fatis mihi debita Tellus,
Vosque, ait, o fidi Troiae salvete Penates.
Hic domus, haec patria est. Genitor mihi talia
namque,

Nunc repeto, Anchises fatorum arcana reliquit:
Quum te, nate, fames ignota ad litora vectum
Adcisis coget dapibus consumere mensas:

122. TALIA, NAMQUE N.

125

122 hic p. septem apud Burm. cum Goth. sec. (et 5. Wr.) et Goth. pr. est deest Ven. et Goth. tert. (Mutavi interpunctionem comma post namque ponendo, quo et numeri fiunt gratiores, et oratio aptius iungitur; quamquam non ignoro, namque interdum servire parenthesi, neque ita raro incidia Virgilio ante sextam sedem. Atque in fine demum versus inciditur etiam in Mediceo. Namque autem uni vel pluribus verbis postponi a Virgilio, vidimus in V. L. ad Ge. I, 142.; pariterque in extremo versu collocatum reperitur V, 733.:,,Non me inpia namque Tartara habent." Wr.) 123 f. a. canebat Parrhas. 125 Servius interpretatur, quasi legerit: ancisis. Ambesis aliquot Pier. ex lib. III, 257, ut Heins. monuit. assumptis Bigot. accensis Gud, a m. pr. accessis Goth. sec.

exitum habent. (Prima—pri mam, de illo vid. Q. V. XXVIII, 5., de hoc V. L. ad VI, 811. Wr.) Eripuit simpliciter dicti, quod Aeneas subiicit, celeritatem declarat; ac pressit, vocem Ascanii repressit, eumque loquentem interpellavit. (falsa haec esse, declarabunt, quae scripsi in V. L. Wr.) stupefactus numine, h. oraculo, ut iam alias vidimus. (De numeris vs. 119. vid. Q. V. XXXV, 16. Wr.) 121. o fidi Troiae salvete Penates. Haec perpetua Aeneae religio, ut Penates primo loco appellet. Promiserant tamen et illi, unde fidi Penates, per somnum, Aeneam Italiam esse aditurum, lib. III, 147. 162. 167 Hae nobis propriae sedes; hinc Dardanus ortus etc., unde nunc v. 122: Haec domus, haec patria est vestra, unde olim Troiam estis advecti. Genitor mihi talia.

Tribui h. 1. Anchisae vaticinium supra a Celaeno, Harpyiarum una, acceptum (III, 255 seqq.) mox ab Heleno confirmatum (lib. III, 394) omnes Intpp. monent. Etsi poetam malim sibi constare, tamen varia ad interpretandum et excusandum afferri possunt: Anchisae omnino partes vaticiniorum interpretandorum dantur a poeta et ab aliis (cf. Excurs. XVII ad lib. II, p. 321. cf. Disquis. II, s. 6 sq.); igitur is Celaenus quoque verba disertius exposuit et saepe in ore habuit atque ad animum revocavit. Alii ad ea referre volunt, quae Anchisen [Anchises?] natum in locis inferis docent [docet?] lib. VI, 891. 892. 893. Sequitur hoc Ouwens. Noct. Hag. p. 626 seq. Probabile tamen est, poetam de Harpyiis fabulam supra secundis curis intexuisse, et morte praeventum reliqua non potuisse

[ocr errors]

Tum sperare domos defessus, ibique memento
Prima locare manu molirique aggere tecta. ****
Haec erat illa fames; haec nos suprema manebat,
Exitiis positura modum.

Quare agite, et primo laeti cum lumine solis, 130 Quae loca, quive habeant homines, ubi moenia gentis,

Vestigemus, et a portu diversa petamus.
Nunc pateras libate Iovi, precibusque vocate
Anchisen genitorem, et vina reponite mensis.
Sic deinde effatus frondenti tempora ramo

sec.

135

126 superare, spirare, aberratt. apud Heins. domus multi. defixus Ed. Ven. 127 tecto Franc. 128 Haec erit Menag. alter cum Goth. haec vox Vratisl. monebat sc. Anchises, Serv. et Ed. Ven. manebant Rom., quod arridere potest. Sic VI, 84 sed terra graviora manent. 129 Exiliis in quod facile incidas, si memineris Aen. II, 780 Longa tibi exilia et vastum maris aequor arandum, coni. Burm.; et sic Goth., sollenni varietate. (et recepit hoc Wakef. Wr.) Enimvero exitia sunt calamitates, aerumnae, ut toties damnum, noxa, cludes, et similia, et Graecorum ἄτη, βλάβη, λύμη, λοιγός, οἶτος et alia. 130 primum duo Burm. cum Goth. sec. Erf. limine Moret. sec., perpetuo lapsu. vid. VI, 255. 131 quaeve Dorvill. habitant duo Burm. ex intpt. ubi m. grais Goth. tert. 133 libare novis Goth. tert., prave et hoc. Libare pateras satis intelligitur esse dictum pro: libare vinum; ne quis pateris emendandum putet; etsi et hoc eleganter diceretur. notate Puget. 135 Sic demum fatus alter Hamb. ajatus aliquot Burm. t. lauro tres eiusdem: quod arridere potest; nam lauro abundabat ille tractus. (orta haec diversitas videtur ex V, 539.:,,Sic fatus cingit viridanti tempora lauro." Nec deseruerim vulgatam ob sonum minus suavem; cf. V. L. ad V, 71. Wr.)

mutare vel accommodare. (vid. Q. V. XXXX, 2. Wr.) 125. accisis dapibus, exquisite pro consumtis. moliri aggere tecta, ornate, urbem aedificare, quod fit vallo ducto. 129. exitiis, aerumnis. v. V. L. ·

133 sqq. Exspectabas hoc a religioso homine, Aenea, ut a religione initium faceret; inprimis cum sollenne hoc sit, ut preces et sacra faciant, cum omine accepto, tum eścensu vel aditu in locum optatum facto. cf. inprimis Odyss. v, 353 seqq. Anchisen a filio consecratum La

ctant. I Inst. 15, 12 ex h. l. probat. Factum id iam lib. V, 45 sqq. vidimus. 134. reponite, pro apponite, ponite, poetica ratione: ut Ge. IV, 378, (sed proprie hoc accipiendum esse docuimus Q. V. XXXXI. Wr.) et pateras libare magis poeticum quam, vinum. (Sic deinde effatus, vid. Q. V. XXV, 7. Wr.) In precibus, quae v. 136 sequuntur, augustam religionem faciunt et venerationem movent nomina deorum, ex antiquiore religione desunta, qua naturaın, naturae partes, vires et elementa

Inplicat, et Geniumque loci, primamque deorum Tellurem, Nymphasque, et adhuc ignota precatur Flumina; tum Noctem, Noctisque orientia Signa, Idaeumque Iovem, Phrygiamque ex ordine Matrem,

Invocat, et duplicis Coeloque Ereboque paren

[blocks in formation]

Hic Pater omnipotens ter coelo clarus ab alto
Intonuit; radiisque ardentem lucis et auro
Ipse manu quatiens ostendit ab aethere nubem.
Diditur hic subito Troiana per agmina rumor,
Advenisse diem, quo debita moenia condant, 145
Certatim instaurant epulas, atque omine magno

138 noctuque coni. Voss., male; nam vulgare esset. noctique Rom. (antiqua haec foret ablativi forma, vid. V. L. ad Ge. IV, 165., sed nullo exemplo comprobata; nec recte a proprio nomine ad appellativum transiretor. Wr.) horrentia s. Parrhas. (idque amplectitur Wakef. ad Lucret. 1189. Wr.) 141 caelo ter Cuning, ex ed. princ. et 1476. 142 que abest Dorvill. et antro Goth. sec. Forte aura magis placere possit; nam proprie et docte aura lucis et fulminis dicitur; ut supra VI, 204 vidimus. Tamen nec male nubes ardens radiis et auro lucis pro vulgari, radiis aureis; nota figura, vepέin zovooɛions, ex qua intonuit. (-143. manum a m. pr. Medic. Wr.) 144 Deditur scripti omnes Heins., nisi quod tres dicitur, et Sprot. editur. Diditur tamen Pieriani aliquot exhibebant, et agnoscit Ge. Fabric., sicque iam emendatum a Naugerio, et a Benedicto e Cod. Pal. (diditur exstat etiam in Fogginiano Medicei apographo et Paris. 8.; vid. VIII, 132. Wr.) per agm. murmur Ven. et pro var. lect. Gud. et pr. Hamb. 145 condent aliquot Pier, et tres Heins. cum Erf. Licet et hoc tueri. (non licet. Wr.) 146 ordine Zulich. agmine pr. Hamb. et Bigot. Sed omine magno absolute dictum, cum tam

fere in precum, foederum vel iurium iurandorum, formulis ponunt, ut tot Homeri, Apollonii, nam et is veteres religiones sectatur, Pindari (v. Pyth. IV, 343 seqq.), Aeschyli et ceterorum Tragicorum, etiam Herodoti loca docent. (primam deorum simpliciter accipio: Tellurem ante omnes; vid. Q. V. XXVIII, 3, h. et Not. ad XI, 785. Wr.) In v. 139 domestica numina subiicit, ex ordine &εs, deinceps, ut iam alibi vidimus.

Congessit multa ad singulos versus Cerda satis otiose. In Genio loci, quem iam V, 95 vidimus, argutantur Servius et Pompon. Sab., dum Apollinem contendunt habendum esse. v. 140. duplices Coeloque Ereboque parentes, utrumque parentem, Venerem inter deos, Anchisen inter Manes.

141-147. Augurium laetum, tonitru caelo sereno: et quidem e nube fulva. Eventum frequentissimum. v. c. Pindar. I. c. 350. Hoc v. 146 omen magnum. De

Crateras laeti statuunt, et vina coronant.

Postera quum prima lustrabat lampade terras Orta dies: urbem, et finis, et litora gentis Diversi explorant; haec fontis stagna Numici, 150 Hunc Thybrim fluvium, hic fortis habitare Latinos. Tum satus Anchisa delectos ordine ab omni Centum oratores augusta ad moenia regis Ire iubet, ramis velatos Palladis omnes,

[ocr errors]
[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]

a m. ex

*{

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

1

T

[ocr errors]

clarum et manifestum augurium ipsis datum esset, etc. (equidem iungo omine magno laeti; et omine tanto absolute dici recte potest, non item eid. ad I, 724. 148 primo omine magno, Wr.) 147 Crateram Moret. sec. v aliquot Pier, (in quibus Rom. Wr.) Etiam Benedictus veterem lectionem esse ait, cum primo. (-149. fines Medic. Wr.) 150 Diversa Menag. hic f Parrhias. et Witt. Serviana etiam h. 1. Corruptelis et Grammaticorum nugis scatent. Sed omnino ino pauca sunt in ista farragine, quae, nulla exploratione praevia, tollere ac suscipere se posse adolescentes sibi persuadeant velim. Habent Serviana laudem suam, sed non hanc, quam mihi ipsi aliquando persuadere volebam, ut ad interiorem poetae interpretationem multa inde lucrarerio NumicI scripsi, nam est Numicius. (Sed neminem invenit Heynius, qui hoc sequeretur; et quum ingrata sit oculis haec extremae syllabae species, ad vulgarem consuetudinem hic et alibi redii. Ceterum hic fluvius, licet alii Numicium appellent, apud Silium tamen VIII, 180. audit Numicus; itaque nescias, utram formam secutus sit Virgilias. Wr.) 151 hinc f. pr. Rottend. 152 ordine ab omni: Io. Schrader. emendat, agmine ab omni, ut XI, 60. Sed v. Notam. 153 an angusta Ven. 154 ramos tres Heinsii, ipse malebat ramo. (omnis Medic. Wr.)

Gud. a m. sec.

v. 147 vina coronant, conf. sup. I, 724.

148-151. diversi, secundum illa v. 132 a portu diversa petamus. tum explorant, animo subiunge, et comperiunt. Hinc itaque ad Tiberim, illinc ad Numicium usque procurrunt, habitari loca a Latinis resciscunt. Numici fontis stagna vide in Excurs. III ad h. libr. Ceterum ab hoc inde loco observandum, quomodo in summa rerum et homi

155 viros pr. Rottend. ferre iubet

num tenuitate legationem missam et exceptam ornaverit et ad dignitatem miram extulerit, partim rerum descriptionibus et adiunctis, partim verbis amplioribus.

152156. delectos ordine ab omni, ex omnibus ordinibus; non est urgendum. (,,ex omni multitudine," ait Donatus. At Servius:,,Ex omni qualitate dignitatum: quod apud Romanos in legatione mittenda hodieque servatur." Wr.) ramis velatos

Passibus. Ipse humili designat moenia fossa, Moliturque locum ; primasque in litore sedes, Castrorum in morem, pinnis atque aggere cingit, lamque iter emensi, turres ac tecta Latinorum 160

158 que abest Leid.

160

[ocr errors]

Gud. a m. pr.

Fier. et Heins. (et t. est prior sectio, ac t. altera; vid. Q. V.

et tecta multi XXXV, 21. Wr.) Latini Medic. cum aliis plurimis, (etiam 2. Wr.) it. Edd. Mediol. Ald. et al. Latinorum non nisi Mentel. et Menag. cum recentibus tribus Burmanni exhibent, item bini e Goth. Sed auctoritatem graviorem dant libri Pieriani, Servius et Asper Grammaticus. (Latinorum habent, ut ex Heinsii nota intelligendum est, Menteliani et Menagiani omnes; accedit Palat. et Lips. obl.; idem agnoscit Donatus; eodem ducit ood. 8. edit. Vinar. 1826, in quo Latinum; ac vix dubium est, quin eandem lectionem alii praeterea libri tueantur. Mirum est autem, adeo negligi potuisse ipsius Medicei scripturam, in quo, ut ex Fegginii exemplari discimus, Latinorum legitur, sed -orum miniata linea transfossum et i eodem colore superscripta. Eximit tamen hypermetrorum numero hunc versum Weichert. in Commentat. De Versu Poet. Epicor, hypermetro pag. 10., Latini longe verius sibi videri scribens; neque enim, quo pacto domicilia Latinorum, quos in casis habitasse probabile sit, turres et tecta ardua vocari queant, se exputare. Sed haic argumento quod respondeatur, ut unum hoc afferam, paratum est apud ipsum Virgilium XII, 131 sqq.:,,Tum studio effusae matres tinae - et volgus inermum, Invalidique senes, turris et tecta domorum Obsedere; alii portis sublimibus adstant." Ac de urbe, non de

Palladis. izernolas, frondes oleagineas vittatas manibus praeferre putandi sunt, unde inf. v. 236. 237 ne temne, quod ultro Praeferimus manibus vittas ac verba precantia. Res ipsa satis nota: conf. inf. VIII, 116. 128. XI, 332, sed de modo loquendi quaerat aliquis. Sic et inf. XI, 101 velati ramis oleae et apud Graecos v. c. Sophocl. Oed. 3 ixrnρίοις κλάδοισιν ἐξεστεμμένοι. Scilicet oréεovai, velari, proprie de corollis et vittis (vid. ad V, 72), quae ambiunt, adeoque tegunt, frontem, tempora. Transtulit hoc poeta ad ramos vittis et infulis obvolutos, qui praeferebantur a supplicibus, et tenebantur manibus. Sed infulis et vittis dependentibus a ramo manus ipsae obtegebantur, unde manus

La

velatae; et dicta hinc velamenta ipsi rami vittati. Igitur velati ramis, habentes ramos vittatos manibus. pacem, foedus et ainicitiam, ut et al.

157 159. Castrum hoc Troiae est: seu Troia nova, a parte dextra Tiberim praecingens, adstantibus subductisque a tergo (a latere, puta dextro, IX, 69. Wr.) navibus, a sinistra campus ad mare pertingens; in quo infra lib. IX Rutulos, qui castra oppugnant, consistere videbimus. vid. in Excurs. III ad h. lib. molitur locum, exquisite poetico more, pro moliri tecta in loco, h. exstruere, ut sup. v. 127 et 290 dictum erat. primas sedes, int. in prima littoris parte: v. in eod. Excurs. (sed consule Q. V. XXVIII, 3, f. IVr.)

« PreviousContinue »