Page images
PDF
EPUB

Tergemini nece Geryonae spoliisque superbus,
Alcides aderat, taurosque hac victor agebat
Ingentis; vallemque boves amnemque tenebant.
At furiis Caci mens effera, ne quid inausum
Aut intractatum scelerisve dolive fuisset,

205

202 Geryonae (ut exstat in 5. 8. 11. Wr.) vindicavit Heins. post Gaellium, meliorum codd. auctoritate: ex Tnovóvns. Valgo Geryonis, ex Inovov. Geryoni Rom. (quod ortum est ex Geryone, ut est in Mediceo; infinitis enim locis e, maxime in fine vocabulorum, in i, literam quippe parvo discrimine in antiquissimis libris ab illa diversam, abiit. Gery one autem idem, quod Geryonae; atque e pro ae admodum crebro in veteribus codd. scribitur, ut paulo ante vs. 157. Geryones 2. et 3., i e. Geryone, adscita, ut fieri assolet, s e proximo voc. Denique in Mediceo, sed a recentiore, ut Fogginio videtur, manu, superscriptum is, ut exsistat Geryonis, quod Palat. tuetur. Wr.) 203 huc Franc. a m. pr. cum Goth. tert. et Erf. 205 furis retraxit Burm. pro furiis, quod Heins. defenderat. Codicum quidem auctoritas utramque lectionem tuetur, priorem inprimis Servius, eamque probarunt Stephanus, Broukhus. et Marklandus cum Burmanno; quae tamen hic affert, levia sunt. Dicuntur ferus et efferus promiscue cum et sine adiecto casu. Equidem furiis efferus praefero: primum, quod poetico ornatui hoc consentaneum; furis vero vocabulum epica gravitate indignum (leve hoc quidem argumentum. Wr.) et exile. Tum furüs in furis mutatio prona fuit, e vetere scriptura; non item inversa ratione. Tandem in furis conspirant Rom. et Medic., principes diversarum sectarum: furis in recentioribus regnat, ut in tribus Goth. (cum 2. 7. 9. 10. 11. 12. Wr.) 206 intractatum Rom. et Medic. Pierii, cum Gud, et tribus aliis Heins., quod placebat viris doctis, iam olim Benedicto, quia tractare et contrectare de furibus proprie dicuntur. Recte quidem; sed alienae istae ab h. 1. argutiae; ante Heins. erat vulgatum: intentatum: hoc habet Medic. a m. sec. et pars codd.; (intractatum fuit prior lectio Medicei, literis et a transfossis quidem, sed a manu recentissima; intemptatum est altera eiusdem lectio, quae interpretamentum sapit; intentatum 7. 9. 10., quod tavτolóyov esse dicit Nobbias in Syntagm. locor. parallel. p. 84.; sed, quod peius est, inausum est gravius, quam intentatum; hoc rem cum aliquo labore, illud rem et cum labore saepe et semper cum periculo iunctam significat. Wr.) si intentatum a poeta profectum non est, saltem alterum eo sensu est

specus. 199. magna se mole ferebat, simpl. ad habitun corporis vastamque speciem refero, pro, incedebat; sed assumsit notionem vasti corporis; id quod ad ἐνάργειαν facit.

202. Cf. sup. VII, 661 sqq. Herculis nomen variis Italorum fabulis implicuit antiquitas; et peragratae ab Hercule Italiae vestigia ubique ostentabant. cf. sup.

Excurs. XIV f. lib. III. Quid? quod adeo via Herculea inde ab Italia usque ad Celticam fuisse narratur: Mirab. Audit. 86 et 100. 208. Avertit, abigit, ut I, 527 raptas ad littora vertere praedas; tum intractatum pro vulgari: intentatum; nam iunctum to inausum. (inausum ita fere differt ab intractatum, ut consilium ab effectu; vid. etiam

Quatuor a stabulis praestanti corpore tauros
Avertit, totidem forma superante iuvencas.
Atque hos, ne qua forent pedibus vestigia rectis,
Cauda in speluncam tractos, versisque viarum 210
Indiciis raptos, saxo occultabat opaco.

Quaerenti nulla ad speluncam signa ferebant.
Interea, quum iam stabulis saturata moveret
Amphitryoniades armenta, abitumque pararet,
Discessu mugire boves, atque omne querelis 215
Inpleri nemus, et colles clamore relinqui.

accipiendum. fuissent Medic. et Gud. uterque a m. pr. tulisset_alter Hamb. Sane fuisset dictum pro esset. (fuisset convenit narrantis Euandri, esset tale consilium animo volventis Caci personae; id quod etiam Iahnius ad VI, 754. videtur significare voluisse. Wr.) Wakefield, qui (ex imitatione Probae Falconiae Cent. Virgil. vs. 184. et, ut videri potest, Martialis II, 14, 1. Wr.) intentatum recepit, dubitat quoque, an non relinquat reponendum sit. 208 Advertit Dorvill. 209 Atque has Ven. ferent pr. Moret. 2. certis Parrhas. 210 tauros pro tractos sphalma Goth. tert. 211 raptos post tractos tautologum esse censens Wakefield non modo coniicit, sed et reponit: Indiciis, raptor saxo occ. ut apud Propert. IV, 9, 9 Incola Cacus erat, metuendo raptor ab antro. 212 Quaerentem (ut exstat in Palat. Wr. vulgo inde a priscis edd. lectum. quaerenti Heins. adoptavit e Medic. aliisque, ut ferebant sit, se ferebant. quaerentis Rom. et alii Pier., quod et Heinsius suspicatur ab initio fuisse in libris exaratum. quaerentes Gud. a m. sec. Heins. (item 3. Wr.) quaerente Medic. Pierii. An quaerentum, quod Burmann. praescripsit, ullibi legatur, non invenio. (Signa eodem modo, quo via, ferre sive ducere dicuntur, quod pro se ferre dici non recte contendit Heynius; nec per qέpovto, sed per pepov, reddendum erat. Iam Quaerenti nulla signa ad spel. ferebant, i. e. quaerenti nulla ad speluncam ferentia signa apparebant. Wr.) Versum forte abesse posse, concedo. At Wakefield pro adulterino etiam habet. 213 movebat Ven. 214 habitumque duo Burm. parabat Medic. a m. pr. (est ea prior lectio. Wr.) pararat qu. Moret. pararent Rom. Gud. 216 relinquit Goth. tert. pleri clamore) coni. Io. Schrader.

[merged small][ocr errors]

cum tribus

215 Discessum

reliquit sec. colles relicti, (scil. im

cur. vss. 69 seqq. 75. 76. versa
viarum indicia,
viarum indicia, sunt vestigia
pedum. ferebant se. ¿pέgòvto,
ut modo 199 vel, nulla vestigia
vocabant quaerentem ad spelun-
cam. (sed vid. V. L. Wr.)

216. Herculem cum armentis puta progressum iam ab altera montis parte processisse. colles clamore relinqui, h. a bubus;

Reddidit una boum vocem, vastoque sub antro
Mugiit, et Caci spem custodita fefellit.

Hic vero Alcidae furiis exarserat atro

Felle dolor: rapit arma manu nodisque grava

tum

Robur; et aerii cursu petit ardua montis.
Tum primum nostri Cacum videre timentem
Turbatumque oculis. Fugit ilicet ocior Euro,

221. ET AETHERII

220

218 Mugit Rom., aliquot Pier. et Menag. alter. 219 Alcides Ven. antro Rom. f. exardet vel exarsit et atro Felle dolor: malebat Dorvill., nec male; etsi durior illa structura, duplici auferendi casu iuxta apposito, non infrequens est: furiis, per furias, propter iram. 221 Robor Gud. et Mentel. pr. aetherii novavit Burm. pro aeri, quod alii habent. (aerii montes, non aetherii, appellari solent; vid. Ecl. VIII, 59. Ge. III, 474. Aen. III, 291. VI, 234.; aetherius unus Olympus, Aen. VI, 579. VIII, 319. X, 621. XI, 867. Quare aerium verticem Tauro monti Tibull. I, 7, 15. recte restituit Huschk., quem vide; adde Weichert. Commentat. III. De L. Vario Poeta pag. 27. Et nostro quidem loco aetherii ex vocc. et aerii conflatum esse manifesto arguit Medicei scriptura, in quo a m. pr. scriptum fuit Robur aetherii. Iam transfossis, priore quidem, quod neminem morari debet, a manu recentiore, literis a et h, mediae voci superscripta est a, unde efficitur vera lectio et aerii, quam etiam lahnius revocavit. Wr.) 222 trementem tres Burm. 223 oculi novatum erat a Burmanno. Sic duo Heins., Bigot. et pro var. lect. Servius. Probat quoque Wakefield. oculos Gud., quod Heinsio merito arridebat. oculis vulgo ubique legitur, quod utique amplector, etiam tamquam magis epicum, pro vulgari: nostri homines viderunt eum turbatos oculos habentem. Argutatur Burm., dum turbatus solum sic sufficere dicat: Lucan. III, 356 quum turbato iam prodita vultu Ira ducis. Sic enim turbatus animo, et animi. Nec aliter Graeci: tagazvεis tá óæðału. Turbari autem non modo ira, amore, furore, verum et timore a poeta aliquis dicitur. fugit illico Montalb. illico et Goth. sec.

superari boum mugitu: ut bene Burm. exposuit; ut ultra colles procederet auditus mugitus et usque ad Caci speluncam perveniret. Ita passim relinquimus eum, quem superamus, inprimis cursu, et loca relinquimus, per quae transimus, adeoque clamor relinquit montes, quos superat, ultra quos auditur. Haec usu loquendi et analogia defenduntur, dura tamen esse, sensus

cuiusque docet. Alias esse possit dictum de clamore a colle resiliente adeoque ex impulsu eum relinquente; nam collis remittit clamorem; clamor ita eum relinquit. Obvia magis, tenuis tamen est oratio, si accipias : (et ita utique accipe. Wr.) colles relinqui a bubus discedentibus cum clamore. Praeferas tamen cum Servio; sic quoque I, 519 et templum magno clamore

225

230

Speluncamque petit; pedibus timor addidit alas.
Ut sese inclusit, ruptisque inmane catenis
Deiecit saxum, ferro quod et arte paterna
Pendebat, fultosque emuniit obiice postes:
Ecce furens animis aderat Tirynthius; omnemque
Adcessum lustrans huc ora ferebat et illuc,
Dentibus infrendens. Ter totum fervidus ira
Lustrat Aventini montem; ter saxea tentat
Limina nequidquam; ter fessus valle resedit.
Stabat acuta silex, praecisis undique saxis
Speluncae dorso insurgens, altissima visu;
Dirarum nidis domus opportuna volucrum.
Hanc, ut prona iugo laevum incumbebat ad amnem,
Dexter in adversum nitens concussit, et imis

133. SAXIS,

235

225 includit Goth. sec. que abest Parrhas. 226 Obiecit Leid. 227 obice al., ex more. obiece Ed. Mediol. emunit Rom. 228 animi Leid. que in fine aberat aliquot Pier. et Goth. tert. (et omissam copulam vult Nobbius in Syntagm. Locor. parallelor. p. 85., recte eandem tuente Weicherto in Commentat. de versu poetar. epicor. hypermetro p. 22. Wr.) 230 tunc totum Menag. pr. frendens Rom. 231 Aventinum tert. Rottend. pro div. lect. et Oudart., sed alterum doctius: ut fons Timavi, urbs Buthroti, quae Serv. laudat; conf. Burm. 232 Mire distinguebant aliqui ap. Serv. ter s. t. limina: nequicquam ter: f. v. r. (in Mediceo sic interpungitur: Limina nequidquam ter fessus cet. Wr.) 233 praeruptis Dorvill., a m. sec. interpolatrice. (Iunge insurgens dorso saxis praecisis; quare interpunctionem post saxis, auctore etiam Mediceo, sustuli. Wr.) 234 incumbens Menag. pr. et Parrhas. cum Goth. sec. e seqq. v. 236. 236 impendebat tert. Rottend. in amnem Rufinian. in Schem. Lex. p. 255. 237 Dextera alter Hamb. convulsit Goth. sec.

petebant, quidni poeta quoque stes fultos emuniit, ornate pro dixerit, cum desiderio et clamore muniit fores, obiice, saxo illo reliquisse armenta loca, colles, obiecto pro obice: quod idem a quibus discedebant. 219. fu- vs. 231. saxea limina. (fultos riis, per furias, iram. (exarse- obiice, Ovid. A. A. II, 244.: rat, vid. Not. ad XII, 430. Wr.),,apposita ianua fulta sera." 220. arma sunt ipsa clava, de vid. Heyn. et Wunderl. Observ. in Tibull. I, 2, 6. Wr.) Catenas ferreas ab usu istius saeculi alienas bene temperavit poeta adiecta artis Vulcani memora

qua seqq.

226. ferro et arte paterna, catenis ferreis a Vulcano elaboratis suspensum erat saxum, quod demisit et aditum obstruxit, po- tione.

Avolsam solvit radicibus; inde repente
Inpulit: inpulsu quo maxumus intonat aether;
Dissultant ripae, refluitque exterritus amnis.
At specus et Caci detecta adparuit ingens
Regia, et umbrosae penitus patuere cavernae:
Non secus, ac si qua penitus vi terra dehiscens
Infernas reseret sedes, et regna recludat

239. INSONAT

240

238 Advolsam Medic. (a m. pr. Wr.) Evulsam Leid.; conf. III, 575. volvit tert. Mentel. (Av. evolvit rad. poetam scripsisse putat Wakef. ad Lucret. VI, 140. Wr.) solidis radicibus Parrhas. 239 impulso Mentel. alter. intonat aliquot Pier. et Heins.; et sic editum a Cuningham. (idem praefert Wakef. ad Lucret. V, 474. Et praebet intonat Mediceus cum Gudiano aliisque paucis, in quibus 12. Iam quum intonare sonum significet fragosum et abruptum, qualis est ruentis alicuius molis, hoc utique revocandum existimavi; vid. V. L. ad VII, 515. Hinc etiam de milite occiso IX, 709.:,,clipeum super intonat ingens." Vulgatam tuetur Cort. ad Lucan. V, 633. Wr.) aer Ven. 240 que abest aliquot Heins. 241 Ac Ven. ut Moret. sec. deiecta Goth. tert. 242 catervae Goth. sec. Non placet repetita in binis versibus vox penitus. Priore loco late non male substituebat Schrader. ex Ennii versu, quem vid. in Nota. (Confert poeta miraculo miraculum, ut non sine vi repetita hic videatur vox penitus; vid. praeterea V. L. ad VI, 901. et Weichert. De Verss. iniur. susp. p. 98. Not. Wr.) 243 Nec s. Goth. tert. 244 reserat et recludit pars Pier. et Heins., quod praeferam in poeta. (Coniunctivos et ratio postulat, et, quod vs. 246. legitur, Cernatur. Orta reliqua diversitas ex corrupto et ad sonum Verbi recludat accommodato reserat; vid. Q. V. VI, 1. reserat etiam Rom. cum 2. 5. 8 11., eadem est altera lectio Medicei, prior reseret. Wr.) aperit s. ac r. Parrhas. et Gud. a m. sec. recludet sec. Moret. recludant alter Hamb.

236. 237. Stabat saxum, sed prominens, лoηvès, éniggerès, in tergo antri versus Tiberim, et in ripa fluvii ita situm, ut ad laevam ei amnis esset; amni ex adverso, ita ut a dextra ripa ei esset, stetit Hercules et saxum labefactavit, ita ut illud in amnem prolaberetur. 242. regia ut de Aeoli antro aula lib. I, 140 Serv. Ornavit autem Ennianum ver

sum:

Tum cava sub montem late specus intu' patebat. 243 sqq. Ex Iliad. v, 61 sqq. esse adumbratos versus, moni

tum satis post Macrob. V, 16. Illud addam: Homerica esse longe graviora, quod ibi inter effectus pugnae deorum numeratur hoc, quod Maro tantum in comparatione posuit; minus autem mirationem faciunt ea, quae in comparatione memorata sunt, quam quae de ipsa re memorata, tamquam effecta, praedicantur. Petiit e nostro Statius Theb. VII, 815 Amphiarao a terra hausto: ecce alte praeceps humus ore profundo Dissilit, inque vicem timuerunt sidera et umbrae.

« PreviousContinue »