Page images
PDF
EPUB

805 Ni Turnus cedat Teucrorum moenibus altis.
Ergo nec clipeo iuvenis subsistere tantum
Nec dextra valet; iniectis sic undique telis
Obruitur. Strepit adsiduo cava tempora circum
Tinnitu galea, et saxis solida aera fatiscunt,
810 Discussaeque iubae capiti, nec sufficit umbo
Ictibus; ingeminant hastis et Troes et ipse
Fulmineus Mnestheus. Tum toto corpore sudor
Liquitur et piceum - nec respirare potestas-
Flumen agit; fessos quatit aeger anhelitus artus.
815 Tum demum praeceps saltu sese omnibus armis
In fluvium dedit. Ille suo cum gurgite flavo
Accepit venientem ac mollibus extulit undis,
Et laetum sociis abluta caede remisit.

5

ΤΟ

15

20

P. VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER DECIMUS

Panditur interea domus omnipotentis Olympi,
Conciliumque vocat divum pater atque hominum rex
Sideream in sedem, terras unde arduus omnes
Castraque Dardanidum aspectat populosque Latinos
Considunt tectis bipatentibus; incipit ipse :
"Caelicolae magni, quianam sententia vobis
Versa retro, tantumque animis certatis iniquis?
Abnueram bello Italiam concurrere Teucris.
Quae contra vetitum discordia? quis metus aut hos
Aut hos arma sequi ferrumque lacessere suasit?
Adveniet iustum pugnae, ne arcessite, tempus,
Cum fera Karthago Romanis arcibus olim
Exitium magnum atque Alpes immittet apertas;
Tum certare odiis, tum res rapuisse licebit.
Nunc sinite, et placidum laeti componite foedus."
Iuppiter haec paucis; at non Venus aurea contra
Pauca refert:

[ocr errors]

"O Pater, o hominum rerumque aeterna potestas! -
Namque aliud quid sit, quod iam implorare queamus?
Cernis, ut insultent Rutuli, Turnusque feratur
Per medios insignis equis tumidusque secundo
Marte ruat? Non clausa tegunt iam moenia Teucros
Quin intra portas atque ipsis proelia miscent

[graphic][merged small]

25

30

35

40

45

50

55

Aggeribus murorum, et inundant sanguine fossas.
Aeneas ignarus abest. Numquamne levari
Obsidione sines? muris iterum imminet hostis
Nascentis Troiae, nec non exercitus alter; -
Atque iterum in Teucros Aetolis surgit ab Arpis
Tydides. Equidem credo, mea vulnera restant,
Et tua progenies mortalia demoror arma!
Si sine pace tua atque invito numine Troes

Italiam petiere, luant peccata, neque illos
Iuveris auxilio; sin tot responsa secuti,

Quae superi Manesque dabant, cur nunc tua quisquam
Vertere iussa potest, aut cur nova condere fata?

"Quid repetam exustas Erycino in litore classes? Quid tempestatum regem, ventosque furentes Aeolia excitos, aut actam nubibus Irim?

[ocr errors]

Nunc etiam Maneshaec intemptata manebat
Sors rerum movet, et superis immissa repente
Allecto, medias Italum bacchata per urbes.
Nil super imperio moveor; speravimus ista,
Cum fortuna fuit; vincant, quos vincere mavis.
"Si nulla est regio, Teucris quam det tua coniunx
Dura, per eversae, genitor, fumantia Troiae

Excidia obtestor, liceat dimittere ab armis
Incolumem Ascanium, liceat superesse nepotem.
Aeneas sane ignotis iactetur in undis,

Et, quamcumque viam dederit Fortuna, sequatur;
Hunc tegere et dirae valeam subducere pugnae.
Est Amathus, est celsa mihi Paphos atque Cythera,
Idaliaeque domus; positis inglorius armis

Exigat hic aevum. Magna dicione iubeto

Karthago premat Ausoniam; nihil urbibus inde
Obstabit Tyriis. Quid pestem evadere belli
Iuvit et Argolicos medium fugisse per ignes,

« PreviousContinue »