Page images
PDF
EPUB

1 Cor. x.

23.

§. 23.

censuit, quod sic fieri expediret. Memini me alicubi olim legisse, Romanorum Pontificum nescio quem,* in Cardinalium conclavi de praesentibus negotiis disceptantem, quum submonuisset quidam e purpuratis, id quod propositum esset consilium parum sibi justum videri, respondisse, Licet non posset fieri per viam justitiae, oportere tamen fieri per viam expedientiae. Nimirum isthoc est sapere! Haec est eorum hominum quos Politicos vocant, ex Jesuitarum ni fallor officinis, deprompta Theologia: Omnia metiri ex commodo Sanctae Matris Ecclesiae: Sacrosancta Dei eloquia qua lubet inflectere, nasi ad instar cerei torquere, distorquere, invita cogere in rem suam: et, ut Lacon ille honestum esse dixit quicquid Spartae esset utile, nil turpe ducere, aut refugiendum, quod Spartae illi quam nacti sunt ornandae quoquo modo inservire posse arbitrentur. Verum apage procul e scholis, e suggestis, pectoribus nostris hanc insanam Theologiam. Longe nos aliter instituerunt Sancti Christi Apostoli, qui illi quaestioni, Expediat, nec ne? non ante locum concesserunt, quam de altera illa quaestione, Liceat, necne?, constaret. Quin et aliter senserunt saniores Ethnici, qui quoties pugnare videtur cum Utilitate Honestas, sic litem semper dirimunt, ut pronuncient utile non esse quod non sit idem honestum.

23. Ne longe abeam, Paulus hoc ipso commate omnino negat facienda esse mala, ut eveniant bona: quibus verbis quid dici potuit ad firmandam nostram Conclusionem aut apertius aut efficacius? Audivi tamen hisce auribus qui, quum istis ipsis Apostoli verbis premerentur, nec aliter quae defensa cuperent tueri possent, adhibita distinctione dicerent, nulli quidem privato viro fas esse pro suo arbitrio malum facere ut inde proveniat bonum, et hoc solum voluisse Paulum his verbis prohibere; licere tamen, hoc non obstante, ex communi gentis consilio abs his quorum interest ne quid Respublica detrimenti capiat id fieri, si sic postulet publica necessitas et Populi salus. Saluti Populi quantum sic deferendum, dabitur fortassis posthae, si Deus voluerit, examinandi locus. Animadvertendum est interim, Primo, gratis haec omnia dici, nec occurrere quidquam in tota hac disputatione Paulina, quo nitatur illa distinctio. Deinde, si scopum et vim argumentationis Paulinae hoc

* Clement V. in suppressing the Order of Templars. Compare Sermon xii. ad Aulam, §. 4.

in loco attendamus, excludi prorsus omnes istiusmodi limitationes et commenta hominum nugatorum. Occurrit enim Apostolus objectioni, de promovenda peccatis hominum Gloria Dei. Negat vel eo etiam fine facienda mala, ut illustrior reddatur Dei Gloria. Sequitur ergo a fortiori, non esse facienda mala ob aliquem finem qui sit inferior Gloria Dei. Quum igitur cuilibet bono humano, privato vel publico, infinities praeponenda sit Dei Gloria, nec liceat tamen vel ejus Gloriae intuitu malum facere, certe non licebit cuiquam, aut homini singulari aut toti Communitati, in remedium cujuscunque mali publici vel privati, aut ipsi malum facere, aut alteri faciendum commendare.

24. Recogitemus, obsecro, Auditores, ista apud nos, idque §. 24. serio; et quo pejores dies sunt, quo plures tentationum laquei, et impetus fortiores, eo åкpißéσtepov ambulemus, et majore circumspectione caveamus gressibus nostris. Ne a recto illo et angusto tramite mandatorum Dei patiamur nos ullis Satanae machinationibus, aut mundi carnisve illecebris ad dextram sinistramve vel tantillum abduci: memores, quae scientes, prudentes, fecerimus mala, nullam vel apud Deum Judicem, vel apud testem Conscientiam, habitura esse in illo die excusationem. Et de bonae Intentionis praetextu hactenus. Quae de hominum Exemplis et Placitis, quod ad regimen Conscientiae attinet, supersunt dicenda, pergam, Deo volente, exsequi proxima futura Praelectione.

PRAELECTIO TERTIA.*

IN QUA OSTENDITUR NON ESSE AD CONSCIENTIAE
SECURITATEM SATIS PRAESIDII IN VIRORUM

[blocks in formation]
[ocr errors]

Καὶ συνυπεκρίθησαν αὐτῷ Ac simulabant una cum eo reliqui etiam Judaei, adeo ut Barnabas simul abduceretur eorum simulatione.

$.1. QUUM mihi propositum esset propriam et adaequatam Con

Institutae
Methodi
Ratio.

scientiae Regulam, quae nobis certa esset et tuta vivendi Lex, investigare, pernecessarium duxi ante ostendere quam gravi et periculoso in errore versentur ii, qui in rebus agendis Conscientiae suae securitati satis prospectum putant, si, aut boni Finis Intentione, aut Sancti alicujus Exemplo, aut Viri eruditione pietateque insignis judicio et auctoritate, se factaque sua quoquo modo tueri poterunt. Et quidem ad Conscientiae fructum, fiduciamque boni operis, caetera ni pariter adfuerint, in nuda bona Intentione quam parum sit praesidii, arbitror esse a me superiore Praelectione satis demonstratum evictumque multis rationibus, non esse facienda mala ut eveniant bona. Superest hodie ut itidem ostendam, non debere esse cujusquam hominis vel exemplum vel judicium tantae apud nos auctoritatis, ut in eorum alterutro secure acquiescat Conscientia; neque ex eo solo debite concludi posse, aut de praeterito omne id recte factum esse, aut de futuro omne id simpliciter fieri licere, quod alius quisquam quantavis doctrina vel sanctitate praeditus, aut ipse fecerit, aut licite fieri posse judicaverit.

§§.2-5. 2. Porro quam non sit tutum ad aliorum exemplar vitam trum repre- nostram actionesque instituere, nec sufficiat ad Conscientiae

Pauli Pe

There is a Transcript of this
Lecture among the MSS. given by
Bp. Barlow to Queen's College.

P. 16. fol. 210. or ccxvi. in Coxe's
Catalogue.

factum.

securitatem, si quod facimus aut facturi sumus, id ipsum a viro hendentis aliquo pio ante nos factum defendamus, e Textus propositi verbis luculentissimo argumento confirmari potest, maxime si dicti occasionem ex rei gestae historia paulo altius repetamus. Petrus Apostolus, inter Gentiles ad Christi fidem conversos, qui Legis Mosaicae conscientia non tenebantur, Antiochiae degens, egit cum eis libera convivia, et appositos quoscunque cibos, non minus prohibitos populo Judaico quam concessos, pro ea quam in Christo habuit libertate indiscriminatim comedit. Ast ubi Hierosolyma Antiochiam venissent de gente Hebraea quidam Christiani, sive erant ii ficti illi fratres, παρείσακτοι ψευδάδελφοι, quorum versu quarto istius capitis meminit, qui velut a Jacobo missi, sed revera clam subingressi fuerant ad explorandam Pauli aliorumque Christianorum libertatem, ut nonnullis visum; sive potius, ut alii existimant, et fortasse rectius, infirmi fratres, a Jacobo quidem missi, sed de Legalium Rituum cessatione nondum satis plene edocti, Petrus, ut apud eos gratiam iniret, vel saltem ipsorum offensionem reveritus, abstinuit protinus a Gentilium mensis et societate, et a cibis Mosaica Lege prohibitis. Cujus inducti exemplo, Judaei etiam Antiocheni, qui Pauli et sociorum concionibus docti erant Christianam libertatem aliquanto melius quam Hierosolymitani illi, et de abolita Lege Ceremoniarum rectius senserant, imbecilles tamen adhuc et ipsi, et ritibus quibus diu assueverant addictiores, facile se passi sunt a communione fratrum suorum fidelium Gentilium segregari, non sine aliqua, ut verisimile est, levi saltem suspicione, Petrum, scilicet Apostolorum Coryphaeum, de his rebus rectius sentire, et se forte an a Paulo grata sed inani libertatis specie lactatos hactenus fuisse et deceptos. Quin et ipse etiam Barnabas, quod magis mirere, infirmiores enim ad lapidem offendiculi impingere non est aut novum aut insolens, qui Pauli assiduus in itinere comes et collega fuerat, qui Christianae libertatis doctrinam adversus Judaeos constanter asseruerat, tanti Apostoli auctoritate permotus, in eandem simulationis societatem concessit, non sine magno fidelium qui ex Gentibus erant scandalo.

3. Reprehensum a se hoc nomine Petrum, idque graviter et palam et merito, narrat hic Paulus. Non solum quod ipse, cum tot fratrum scandalo, ex nimio sive placendi studio sive offensionis metu, Judaismo faventiorem se quam par erat simu

8.3.

§. 4.

laret; sed quod et alios suo exemplo in ejusdem hypocriseos participium pellexerat, eodemque exemplo pergeret credentes etiam e Gentibus ad Judaizandum reluctante Conscientia et quasi invitos cogere. Non sum nescius Hieronymum, a post alios quos ille citat sententiae suae auctores, longe diversam afferre ab ea quam nunc attuli Paulinae reprehensionis interpretationem, scilicet, non serio et uti videbatur, sed kat' oikovoμíav et ex composito inter duos summos Apostolos, Ecclesiae utilitate sic postulante, rem omnem gestam. Nimirum hoc voluit, simulationem Petri ad retinendos Judaeorum animos fuisse necessariam; quae tamen ne vergeret nimis in Gentium periculum, necessariam item fuisse et simulatoriam ejusdem a Paulo reprehensionem; qua et Judaeorum error de valida adhuc Legis rituum obligatione sic corrigeretur, ut eadem interim opera, ne quod inde creetur Gentilibus Christianis scandali periculum, caveretur. Ex amborum utique conjuncta simulatione id agi, ut tam Judaei quam Gentes, in Christi fide, quam non ita pridem amplexi essent, hac quasi pia fraude facilius retinerentur. Illud itaque, κατὰ πρόσωπον αὐτῷ ἀντέστην, sic interpretatur, accommode in illam quam tuetur sententiam, ut solet is prae reliquis Patribus, δουλεύειν τῇ ὑποθέσει, ut κατὰ πρоσшпоν, ibi non palam et in faciem, i. e. coram populo et aperte significet, sed specie tenus et secundum externam apparentiam; quo significatu kaтà проσшпоν alibi etiam usurpari constat, ut 1 Cor. x. 7.

4. Non placuit Hieronymi sententia Augustino, qui negat ex compacto quicquam hic actum fuisse, sed Paulum sincere et ex animo intempestivae huic ovукатaßáσel semet opposuisse. Quare Hieronymum ejus erroris per Epistolam amice admonendum censuit : unde quum ille paulo commotior in eadem sententia perstaret, agitari coepta est quaestio inter ipsos missis ultro citroque Epistolis, magno utrinque, ut par erat in tantorum ingeniorum concertatione, acumine et rationum momentis. Stetit tandem plerorumque judicio ab Augustino victoria, quod erat adductorum ab eo argumentorum pondus: ita ut ex illo tempore paucissimis pedibus itum sit in alteram sen

a In Epist. ad Galatas. Epist. 95. [112. tom. i. col. 732 E. ed. Vallars.]

b Inter Epistolas Hieron. Epist.

97. [Ep. 116. tom. i. col. 757. ed.
Vallars. Cf. Epist. Augustin. ad
Hieron. 28, 40, 83. tom. ii. ed.
Bened.] &c.

« PreviousContinue »