Page images
PDF
EPUB

Puniceam concussit apex in vertice cristam;
At mollis varios intexens pluma colores
Marmoreum volucri vestivit tegmine corpus,
Lentaque perpetuas fuderunt brachia pennas.
Inde alias partes minioque infecta rubenti
Crura novam macies obduxit squalida pellem,
Et pedibus teneris ungues affixit acutos.

Et tamen hoc demum miserae succurrere pacto ·
Vix fuerat placida Neptuni coniuge dignum.
Nunquam illam posthac oculi videre suorum
Purpureas salvo retinentem vertice vittas,
Non thalamus Tyrio fragrans accepit amomo,
Nullae illam sedes: quid enim cum sedibus illi?
Quae simul ut sese cano de gurgite velox
Cum sonitu ad coelum stridentibus extulit alis,
Et multum late dispersit in aequora rorem;
Infelix virgo nequidquam a morte recepta
incultum solis in rupibus exigit aevum,
Rupibus et scopulis et litoribus desertis.

500

505

510

515

520

Nec tamen hoc iterum poena sine: namque deûm rex,
[Omnia qui imperio terrarum millia versat,]
Commotus talem ad superos volitare puellam,
Cum pater exstinctus caeca sub nocte lateret,
Illi pro pietate sua - nam saepe nitentum
Sanguine taurorum supplex resperserat aras,
Saepe deûm largo decorarat munere sedes
Reddidit optatam mutato corpore vitam,
Fecitque in terris Haliaeëtus ales ut esset:

525

Quippe aquilis semper gaudet deus ille coruscus.

Huic vero miserae, quoniam damnata deorum

Iudicio patriaeque et coniugis ante fuisset,

530

Infesti apposuit odium crudele parentis.

Namque, ut in aetherio signorum munere praestans,

Unum quem duplici stellarum sidere vidi,

Scorpius alternis clarum fugat Oriona;

Sic inter sese tristes Haliaeetus iras

535

Et Ciris memori servant ad secula fato.

Quacumque illa levem fugiens secat aëra pennis,

Ecce inimicus atrox magno stridore per auras
Insequitur Nisus; qua se fert Nisus ad auras,
Illa levem fugiens raptim secat aëra pennis.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Delia, Tucca, tibi venit; sed saepe videre
Non licet: occulitur limine clausa viri.

Delia saepe tibi, non venit adhuc mihi: namque
Si occulitur, longe est, tangere quod nequeas.
Venerit illa tibi! Sed iam iam mihi nuntius iste
Quid prodest? illi dicito, quae rediit!

II.

IN C. ANNIUM CIMBRUM RHETOREM.
Corinthiorum amator iste verborum,
Thucydides Britannus, Attice febris,
Tau Gallicum, min, al, sil ut male elisit,
Ita omnia ista verba miscuit fratri.

III.

IN NOCTUINUM.

Socer, beate nec tibi nec alteri,
Generque Noctuine, putidum caput,
Tuone nunc puella talis, heu tuo
Stupore pressa rus abibit? Hei mihi!
Ut ille versus usquequaque pertinet:
Gener socerque, perdidistis omnia.

IV.

IN EUNDEM.

Superbe Noctuine, putidum caput,
Datur tibi puella, quam petis, datur:

540

Datur, superbe Noctuine, quam petis.
Sed, o superbe Noctuine, non vides
Duas habere filias Atilium,

Duas, et hanc et alteram, tibi dari.
Adeste nunc, adeste: ducit, ut decet,
Superbus, ecce, Noctuinus herneam.
Thalassio! Thalassio! Thalassio!

V.

IN LUCIUM.

Iacere me, quod alta non possum, putas,
Ut ante, vectari freta,

Nec ferre durum frigus aut aestum pati,
Neque arma victoris sequi.

Valent, valent mihi ira et antiquus furor,
Et lingua, qua adsiem tibi,

Et prostitutae turpe contubernium
Sororis. O quid me incitas?

Quid, impudice et improbande Caesari?
Sed furta dicantur tua,

Et heluato sera patrimonio

In fratre parsimonia,

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]
[blocks in formation]

Prensis videbo altaribus,

Flavumque propter Thybrim olentes nauticum

Vocare, ubi appulsae rates

Stant in vadis coeno retentae sordido

Macraque luctantes aqua;

Neque in culinam et uncta compitalia

Dapesque duces sordidas,

25

Quibus repletus, ut salivosis aquis,
Obesam ad uxorem redis,

Et aestuantes nocte solvis pantices,
Olusque lambis saviis.

Nunc laede, nunc lacesse, si quidquam vales!

Et nomen adscribo tuum.

Cinaede Luci, an te reliquerunt opes,

Fameque genuini crepant?

Videbo habentem praeter ignavos nihil
Fratres et iratum Iovem,

Scissumque ventrem, et herniosi patrui
Pedes inedia turgidos.

VI.

AD VENEREM.

Si mihi susceptum fuerit decurrere munus,
Ò Paphon, o sedes quae colis Idalias,
Troïus Aeneas Romana per oppida digno

Iam tandem ut tecum carniine vectus eat:
Non ego ture modo aut picta tua templa tabella
Ornabo, et puris serta feram manibus;
Corniger hos aries humilis et maxima taurus
Victima sacratos tinguet honore focos,
Marmoreusque tibi, dea, versicoloribus alis
In morem picta stabit Amor pharetra.
Adsis, o Cytherea: tuus te Caesar Olympo
Et Surrentini litoris ora vocat.

VII.

30

355

40

10

RELICTIS ALIIS STUDIIS PHILOSOPHIAM EPICUREAM

AMPLECTITUR.

Ite hinc, inanes, ite, rhetorum ampullae,
Inflata rore non Achaico verba;

Et vos, Sile Albuti, Arquitique, Varroque,
Scholasticorum natio madens pingui,
Ite hinc, inanis cymbalon iuventutis.
Tuque, o mearum cura, Sexte, curarum,

5

Vale, Sabine; iam valete, formosi.
Nos ad beatos vela mittimus portus,
Magni petentes docta dicta Syronis,
Vitamque ab omni vindicabimus cura.

Ite hinc, Camenae, vos quoque limite saevae,
Dulces Camenae: nam fatebimur verum,
Dulces fuistis. Et tamen meas chartas
Revisitote, sed pudenter et raro.

VIII.

*

DE SABINO PARODIA CATULLIANA.

Sabinus ille, quem videtis, hospites,
Ait fuisse mulio celerrimus,
Neque ullius volantis impetum cisî
Nequisse praeterire, sive Mantuam
Opus foret volare, sive Brixiam.
Et hoc negat Tryphonis aemuli domum
Negare nobilem, insulamve Caeruli,
Ubi iste, post Sabinus, ante Quinctio
Bidente dicit attotonse forcipe
Comata colla, ne qua sordidum, iugo
Premente, dura vulnus ederet iuba.
Cremona frigida et lutosa Gallia,
Tibi haec fuisse et esse cognitissima
Ait Sabinus; ultima ex origine
Tua stetisse dicit in voragine,
Tua in palude deposisse sarcinas,
Et inde tot per orbitosa millia
Iugum tulisse, laeva sive dextera
Strigare mula sive utrimque coeperat

Neque ulla vota semitalibus deis
Sibi esse facta, praeter hoc novissimum,
Paterna lora proximumque pectinem.
Sed haec prius fuere; nunc eburnea
Sedetque sede, seque dedicat tibi,
Gemelle Castor, et Gemelle Castoris.

[blocks in formation]
« PreviousContinue »