Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

,Ultor eris mecum; aut, aperit si nulla viam vis,

Occumbes pariter: neque enim, fortissime, credo, 865 ,,Iussa aliena pati et dominos dignabere Teucros."

Dixit, et exceptus tergo consueta locavit

Membra, manusque ambas iaculis oneravit acutis,
Aere caput fulgens cristaque hirsutus equina.

Sic cursum in medios rapidus dedit: aestuat ingens 870
Uno in corde pudor, mixtoque insania luctu,
[Et furiis agitatus amor et conscia virtus.]
Atque hic Aenean magna ter voce vocavit.
Aeneas agnovit eum, laetusque precatur:
,,Sic pater ille deûm faciat, sic altus Apollo!
,,Incipias conferre manum."

66

Tantum effatus, et infesta subit obvius hasta.
Ille autem:,,Quid me, erepto, saevissime, nato
Terres? Haec via sola fuit, qua perdere posses.
,,Nec mortem horremus, nec divûm parcimus ulli.
,,Desine: nam venio moriturus, et haec tibi porto
,,Dona prius." Dixit, telumque intorsit in hostem.
Inde aliud super atque aliud figitque, volatque
Ingenti gyro; sed sustinet aureus umbo.
Ter circum adstantem laevos equitavit in orbes,
Tela manu iaciens; ter secum Troïus heros
Immanem aerato circumfert tegmine silvam.
Inde ubi tot traxisse moras, tot spicula taedet
Vellere, et urguetur pugna congressus iniqua;

875

880

885

Multa movens animo, iam tandem erumpit, et inter 890
Bellatoris equi cava tempora coniicit hastam.
Tollit se arrectum quadrupes et calcibus auras
Verberat, effusumque equitem super ipse secutus
Implicat, eiectoque incumbit cernuus armo.
Clamore incendunt coelum Troesque Latinique.
Advolat Aeneas, vaginaque eripit ensem,

Et

super haec:,,Ubi nunc Mezentius acer et illa ,,Effera vis animi? Contra Tyrrhenus, ut auras

Suspiciens hausit coelum mentemque recepit:

895

,,Hostis amare, quid increpitas mortemque minaris? 900 ,,Nullum in caede nefas, nec sic ad proelia veni,

,,Nec tecum meus haec pepigit mihi foedera Lausus. Unum hoc, per si qua est victis venia hostibus, oro, ,,Corpus humo patiare tegi. Scio acerba meorum

[ocr errors]

Circumstare odia: hunc, oro, defende furorem, ,,Et me consortem nati concede sepulcro."

Haec loquitur, iuguloque haud inscius accipit ensem,
Undantique animam diffundit in arma cruore.

P. VIRGILII MARONIS

A ENEIDOS

LIBER UNDECIMUS.

Oceanum interea surgens Aurora reliquit:

905

5

10

Aeneas, quamquam et sociis dare tempus humandis Praecipitant curae, turbataque funere mens est, Vota deûm primo victor solvebat Eoo. Ingentem quercum decisis undique ramis Constituit tumulo, fulgentiaque induit arma, Mezentî ducis exuvias, tibi, magne, tropaeum, Bellipotens; aptat rorantes sanguine cristas, Telaque trunca viri et bis sex thoraca petitum Perfossumque locis, clipeumque ex aere sinistrae Subligat, atque ensem collo suspendit eburnum. Tum socios - namque omnis eum stipata tegebat Turba ducum sic incipiens hortatur ovantes : ,,Maxima res effecta, viri: timor omnis abesto, ,,Quod superest: haec sunt spolia et de rege superbo 15 ,,Primitiae, manibusque meis Mezentius hic est. ,,Nunc iter ad regem nobis murosque Latinos: ,,Arma parate animis, et spe praesumite bellum, ,,Ne qua mora ignaros, ubi primum vellere signa Adnuerint superi pubemque educere castris, ,,Impediat, segnesve metu sententia tardet. ,,Interea socios inhumataque corpora terrae ,,Mandėmus, qui solus honos Acheronte sub imo est. ,,Ite," ait,,egregias animas, quae sanguine nobis

20

,,Hanc patriam peperere suo, decorate supremis
„Muneribus; maestamque Evandri primus ad urbem
,,Mittatur Pallas, quem non virtutis egentem
,,Abstulit atra dies et funere mersit acerbo.“
Sic ait illacrimans recipitque ad limina gressum,
Corpus ubi exanimi positum Pallantis Acoetes
Servabat senior, qui Parrhasio Evandro
Armiger ante fuit, sed non felicibus aeque
Tum comes auspiciis caro datus ibat alumno.

Circum omnis famulûmque manus Troianaque turba
Et maestum Iliades crinem de more solutae.
Ut vero Aeneas foribus sese intulit altis;
Ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt
Pectoribus, maestoque immugit regia luctu.
Ipse, caput nivei fultum Pallantis et ora
Ut vidit, levique patens in pectore vulnus
Cuspidis Ausoniae, lacrimis ita fatur obortis:
,,Tene," inquit,,miserande puer, cum laeta veniret,
,,Invidit Fortuna mihi, ne regna videres

25

30

35

40

,,Nostra, neque ad sedes victor veherere paternas? ,,Non haec Evandro de te promissa parenti ,,Discedens dederam, cum me complexus euntem ,,Mitteret in magnum imperium, metuensque moneret, ,,Acres esse viros, cum dura proelia gente.

45

دوو

‚Et nunc ille quidem spe multum captus inani

„Fors et vota facit, cumulatque altaria donis;

,,Nos iuvenem exanimum et nil iam coelestibus ullis
,,Debentem vano maesti comitamur honore.
,,Infelix, nati funus crudele videbis!

,,Hi nostri reditus, exspectatique triumphi!

50

„Haec mea magna fides! At non, Evandre, pudendis 55 Vulneribus pulsum adspicies, nec sospite dirum

[ocr errors]

,,Optabis nato funus pater. Hei mihi, quantum

دوو

Praesidium Ausonia, et quantum tu perdis, Iule!"
Haec ubi deflevit, tolli miserabile corpus

Imperat et toto lectos ex agmine mittit

Mille viros, qui supremum comitentur honorem,
Intersintque patris lacrim's, solatia luctus

60

Exigua ingentis, misero sed debita patri.
Haud segnes alii crates et molle feretrum
Arbuteis texunt virgis et vimine querno,
Exstructosque toros obtentu frondis inumbrant.
Hic iuvenem agresti sublimem stramine ponunt,
Qualem virgineo demessum pollice florem
Seu mollis violae seu languentis hyacinthi,

65

Cui neque fulgor adhuc nec dum sua forma recessit, 70
Non iam mater alit tellus viresque ministrat.
Tum geminas vestes auroque ostroque rigentes
Extulit Aeneas, quas illi laeta laborum

Ipsa suis quondam manibus Sidonia Dido
Fecerat, et tenui telas discreverat auro.

75

Harum unam iuveni supremum maestus honorem

Induit, arsurasque comas obnubit amictu;

Multaque praeterea Laurentis praemia pugnae

Aggerat et longo praedam iubet ordine duci.

Addit equos et tela, quibus spoliaverat hostem.

80

Vinxerat et post terga manus, quos mitteret umbris

Inferias, caeso sparsurus sanguine flammam;

Indutosque iubet truncos hostilibus armis

Ipsos ferre duces, inimicaque nomina figi.
Ducitur infelix aevo confectus Acoetes,

85

Pectora nunc foedans pugnis, nunc unguibus ora:

Sternitur et toto proiectus corpore terrae.
Ducunt et Rutulo perfusos sanguine currus.
Post bellator equus, positis insignibus, Aethon,

It lacrimans, guttisque humectat grandibus ora.

.90

95

Hastam alii galeamque ferunt: nam cetera Turnus Victor habet. Tum maesta phalanx, Teucrique sequuntur Tyrrhenique omnes et versis Arcades armis. Postquam omnis longe comitum processerat ordo; Substitit Aeneas, gemituque haec edidit alto: ,,Nos alias hinc ad lacrimas eadem horrida belli ,,Fata vocant: salve aeternum mihi, maxime Palla, ,,Aeternumque vale." Nec plura effatus, ad altos Tendebat muros, gressumque in castra ferebat.

Iamque oratores aderant ex urbe Latina,

100

[ocr errors]

Velati ramis oleae veniamque rogantes,
Corpora, per campos ferro quae fusa iacebant,
Redderet ac tumulo sineret succedere terrae:
Nullum cum victis certamen et aethere cassis;
Parceret hospitibus quondam socerisque vocatis.
Quos bonus Aeneas haud aspernanda precantes
Prosequitur venia et verbis haec insuper addit:
,,Quaenam vos tanto fortuna indigna, Latini,
,,Implicuit bello, qui nos fugiatis amicos?
,,Pacem me exanimis et Martis sorte peremtis
‚Oratis? Equidem et vivis concedere vellem.
,,Nec veni, nisi fata locum sedemque dedissent;
,Nec bellum cum gente gero; rex nostra reliquit
,,Hospitia et Turni potius se credidit armis.
,,Aequius huic Turnum fuerat se opponere morti.
,,Si bellum finire manu, si pellere Teucros
„Apparat: his mecum decuit concurrere telis;
„Vixet, cui vitam deus aut sua dextra dedisset.
Nunc ite et miseris supponite civibus ignem."
Dixerat Aeneas; olli obstupuere silentes,
Conversique oculos inter se atque ora tenebant.
Tum senior semperque odiis et crimine Drances
Infensus iuveni Turno sic ore vicissim

[ocr errors]

105

110

115

120

Orsa refert: „O fama ingens, ingentior armis,

,,Vir Troiane, quibus coelo te laudibus aequem?

125

,,Iustitiaene prius mirer belline laborum?

,,Nos vero haec patriam grati referemus ad urbem,

,,Et te, si qua viam dederit fortuna, Latino

,,Iungemus regi; quaerat sibi foedera Turnus.

,,Quin et fatales murorum attollere moles,
,,Saxaque subvectare humeris Troiana iuvabit."
Dixerat haec, unoque omnes eadem ore fremebant.
Bis senos pepigere dies, et pace sequestra
Per silvas Teucri mixtique impune Latini
Erravere iugis. Ferro sonat alta bipenni
Fraxinus; evertunt actas ad sidera pinus;

130

135

Robora nec cuneis et olentem scindere cedrum,
Nec plaustris cessant vectare gementibus ornos.

« PreviousContinue »