Page images
PDF
EPUB

Moerim, saepe animas imis excire sepulcris,
Atque satas alio vidi traducere messes.

Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. 100
Fer cineres, Amarylli, foras, rivoque fluenti

105

Transque caput iace; nec respexeris! His ego Daphnim
Adgrediar: nihil ille deos, nil carmina curat.
Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.
Adspice, corripuit tremulis altaria flammis
Sponte sua, dum ferre moror, cinis ipse. Bonum sit!
Nescio quid certe est, et Hylax in limine latrat.
Credimus? an, qui amant, ipsi sibi somnia fingunt?
Parcite, ab urbe venit, iam parcite carmina, Daphnis.

MOERIS. ECLOGA IX.

LY CI DA S. MOER I S.
LYCIDAS.

Quo te, Moeri, pedes? an, quo via ducit, in urbem?
MOERIS.

O Lycida, vivi pervenimus, advena nostri,
Quod numquam veriti sumus, ut possessor agelli
Diceret,,Haec mea sunt: veteres migrate coloni!"
Nunc victi, tristes, quoniam Fors omnia versat,
Hos illi-quod nec vertat bene-mittimus haedos.
LYCIDAS.

Certe equidem audieram, qua se subducere colles
Incipiunt mollique iugum demittere clivo,

Usque ad aquam et veteres iam fracta cacumina fagos
Omnia carminibus vestrum servasse Menalcan.

[merged small][ocr errors]

Audieras, et fama fuit; sed carmina tantum

Nostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantum
Chaonias dicunt aquila veniente columbas.
Quod nisi me quacumque novas incidere lites
Ante sinistra cava monuisset ab ilice cornix,
Nec tuus hic Moeris, nec viveret ipse Menalcas.

LYCIDAS.

5

10

15

Heu, cadit in quemquam tantum scelus? heu, tua nobis

Paene simul tecum solatia rapta, Menalca?

20

Quis caneret Nymphas? quis humum florentibus herbis Spargeret, aut viridi fontes induceret umbra; Vel... quae sublegi tacitus tibi carmina nuper, Quum te ad delicias ferres, Amaryllida, nostras, ,,Tityre, dum redeo-brevis est via-, pasce capellas, ,,Et potum pastas age, Tityre, et inter agendum Occursare capro-cornu ferit ille-caveto."

[ocr errors]

MOERIS.

-?

Immo haec, quae Varo necdum perfecta canebat:
,,Vare, tuum nomen-superet modo Mantua nobis,
,,Mantua vae miserae nimium vicina Cremonae!
,,Cantantes sublime ferent ad sidera cycni."
LYCIDAS.

Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos,
Sic cytiso pastae distendant ubera vaccae:
Incipe, si quid habes. Et me fecere poëtam
Pierides, sunt et mihi carmina, me quoque dicunt
Vatem pastores; sed non ego credulus illis:
Nam neque adhuc Vario videor nec dicere Cinna
Digna, sed argutos inter strepere anser olores.

MOERIS.

Id quidem ago et tacitus, Lycida, mecum ipse voluto, Si valeam meminisse; neque est ignobile carmen.

Huc ades, o Galatea: quis est nam ludus in undis? ,,Hic ver purpureum, varios hic flumina circum ,,Fundit humus flores, hic candida populus antro ,,Imminet, et lentae texunt umbracula vites: ,,Huc ades; insani feriant sine litora fluctus."

LYCIDAS.

Quid, quae te pura solum sub nocte canentem
Audieram? numeros memini, si verba tenerem.
MOERIS.

„Daphni, quid antiquos signorum suspicis ortus?
,,Ecce Dionaei processit Caesaris astrum,

25

[blocks in formation]

,,Astrum, quo segetes gauderent frugibus, et quo ,,Duceret apricis in collibus uva colorem.

,,Insere, Daphni, piros: carpent tua poma nepotes." 50

Omnia fert aetas, animum quoque: saepe ego longos
Cantando puerum memini me condere soles;
Nunc oblita mihi tot carmina, vox quoque Moerin
lam fugit ipsa: lupi Moerim videre priores.
Sed tamen ista satis referet tibi saepe Menalcas,
LYCIDAS.

Causando nostros in longum ducis amores;
Et nunc omne tibi stratum silet aequor, et omnes,
Adspice, ventosi ceciderunt murmuris aurae.
Hinc adeo media est nobis via: namque sepulcrum
Incipit apparere Bianoris. Hic, ubi densas
Agricolae stringunt frondes, hic, Moeri, canamus:
Hic haedos depone;-tamen veniemus in urbem-;
Aut si, nox pluviam ne colligat ante, veremur,
Cantantes licet usque-minus via laedit-eamus.
Cantantes ut eamus, ego hoc te fasce levabo.

MOERIS.

Desine plura, puer, et, quod nunc instat, agamus:
Carmina tum melius, quum venerit ipse, canemus.

GALLUS. ECLOGA X.

Extremum hunc, Arethusa, mihi concede laborem:
Pauca meo Gallo, sed quae legat ipsa Lycoris,
Carmina sunt dicenda. Neget quis carmina Gallo?
Sic tibi, quum fluctus subterlabere Sicanos,
Doris amara suam non intermisceat undam.
Incipe: sollicitos Galli dicamus amores,
Dum tenera attondent simae virgulta capellae.
Non canimus surdis: respondent omnia silvae.

Quae nemora aut qui vos saltus habuere, puellae
Naides, indigno quum Gallus amore peribat?
Nam neque Parnasi vobis iuga, nam neque Pindi
Ulla moram fecere, neque Aonie Aganippe.
Illum etiam lauri, etiam flevere myricae;
Pinifer illum etiam sola sub rupe iacentem
Maenalus, et gelidi fleverunt saxa Lycaei.
Stant et oves circum-nostri nec poenitet illas,

55

60

65

5

10

15

Nec te poeniteat pecoris, divine poëta:

Et formosus oves ad flumina pavit Adonis-;
Venit et upilio, tardi venere subulci,

Uvidus hiberna venit de glande Menalcas.

20

25

Omnes,,Unde amor iste" rogant,,tibi ?" Venit Apollo, ,,Galle, quid insanis ?" inquit:,,tua cura Lycoris ,,Perque nives alium perque horrida castra secuta est.“ Venit et agresti capitis Silvanus honore, Florentes ferulas et grandia lilia quassans. Pan deus Arcadiae venit, quem vidimus ipsi Sanguineis ebuli baccis minioque rubentem; ,,Ecquis erit modus ?" inquit: „Amor non talia curat; Nec lacrimis crudelis Amor; nec gramina rivis, ,,Nec cytiso saturantur apes, nec fronde capellae.“ Tristis at ille,,Tamen cantabitis, Arcades," inquit ,,Montibus haec vestris, soli cantare periti

,,Arcades. O mihi tum quam molliter ossa quiescant, „Vestra meos olim si fistula dicat amores! ,,Atque utinam ex vobis unus, vestrique fuissem ,,Aut custos gregis aut maturae vinitor uvac!

[ocr errors]

Certe sive mihi Phyllis sive esset Amyntas

Seu quicumque furor-quid tum, si fuscus Amyntas? „Et nigrae violae sunt et vaccinia nigra-, ,,Mecum inter salices, lenta sub vite iaceret; ,,Serta mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas. „Hic gelidi fontes, hic mollia prata, Lycori, ,,Hic nemus: hic ipso tecum consumerer aevo. „Nunc insanus amor duri me Martis in armis „Tela inter media atque adversos detinet hostes; „Tu procul a patria-nec sit mihi credere tantum! ,,Alpinas, ah, dura, nives et frigora Rheni ,,Me sine sola vides. Ah, te ne frigora laedant! ,,Ah, tibi ne teneras glacies secet aspera plantas! ,,Ibo et, Chalcidico quae sunt mihi condita versu ,,Carmina, pastoris Siculi modulabor avena.

Certum est in silvis inter spelaea ferarum „Malle pati, tenerisque meos incidere amores ,,Arboribus: crescent illae, crescetis, amores.

30

35

[blocks in formation]

,,Interea mixtis lustrabo Maenala Nymphis,

,,Aut acres venabor apros; non me ulla vetabunt
,,Frigora Parthenios canibus circumdare saltus.
„Iam mihi per rupes videor lucosque sonantes
,,Ire; libet Partho torquere Cydonia cornu

55

65

,,Spicula, tamquam haec sit nostri medicina furoris, 60 ,,Aut deus ille malis hominum mitescere discat. ,,Iam neque Hamadryades rursus nec carmina nobis ,,Ipsa placent: ipsae rursus concedite silvae. ,,Non illum nostri possunt mutare labores, ,,Nec si frigoribus mediis Hebrumque bibamus, ,,Sithoniasque nives hicmis subeamus aquosae; ,,Nec si, quum moriens alta liber aret in ulmo, ,,Aethiopum versemus oves sub sidere Cancri. Omnia vincit Amor: et nos cedamus Amori.“ Haec sat erit, divae, vestrum cecinisse poëtam, Dum sedet et gracili fiscellam texit hibisco, Pierides; vos haec facietis maxima Gallo, Gallo, cuius amor tantum mihi crescit in horas, Quantum vere novo viridis se subiicit alnus. Surgamus: solet esse gravis cantantibus umbra; Juniperi gravis umbra; nocent et frugibus umbrae. Ite domum saturae, venit Hesperus, ite capellae.

[ocr errors]

P. VIRGILII MARONIS
GEORGICON

LIBER PRIMUS.

Quid faciat laetas segetes, quo sidere terram
Vertere, Maecenas, ulmisque adiungere vites
Conveniat, quae cura boum, qui cultus habendo
Sit pecori, apibus quanta experientia parcis,
Hinc canere incipiam. Vos, o clarissima mundi
Lumina, labentem coelo quae ducitis annum;
Liber et alma Ceres, vestro si munere tellus
Chaoniam pingui glandem mutavit arista,

70

75

5

« PreviousContinue »