Page images
PDF
EPUB

,,Multa diu concreta modis inolescere miris.
,,Ergo exercentur poenis, veterumque malorum
,,Supplicia expendunt: aliae panduntur inanes
,,Suspensae ad ventos, aliis sub gurgite vasto
,,Infectum eluitur scelus, aut exuritur igni.
,,Quisque suos patimur Manes: exinde per amplum
,,Mittimur Elysium, et pauci laeta arva tenemus;
,,Donec longa dies, perfecto temporis orbe,
,,Concretam exemit labem, purumque relinquit
,,Aetherium sensum atque aurai simplicis ignem.
,,Has omnes, ubi mille rotam volvere per annos,
,,Lethaeum ad fluvium deus evocat agmine magno,
,,Scilicet immemores supera ut convexa revisant,
,,Rursus et incipiant in corpora velle reverti."
Dixerat Anchises, natumque unaque Sibyllam
Conventus trahit in medios turbamque sonantem,
Et tumulum capit, unde omnes longo ordine posset
Adversos legere et venientum discere vultus.

740

745

750

755

,,Nunc age, Dardaniam prolem quae deinde sequatur

,,Gloria, qui maneant Itala de gente nepotes,

[ocr errors]

,,Illustres animas nostrumque in nomen ituras, Expediam dictis, et te tua fata docebo.

,,Ille, vides, pura iuvenis qui nititur hasta,

,,Proxima sorte tenet lucis loca, primus ad auras
,,Aetherias Italo commixtus sanguine surget,
,,Silvius, Albanum nomen, tua postuma proles:
,,Quem tibi longaevo serum Lavinia coniux
,,Educet silvis regem regumque parentem:
Unde genus Longa nostrum dominabitur Alba.
,Proximus ille Procas, Troianae gloria gentis,
,Et Capys et Numitor, et qui te nomine reddet
,,Silvius Aeneas, pariter pietate vel armis

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

760

765

„Egregius, si umquam regnandam acceperit Albam. 770 ,,Qui iuvenes! Quantas ostentant, adspice, vires! ,,Atque umbrata gerunt civili tempora quercu. ,,Hi tibi Nomentum et Gabios urbemque Fidenam, ,,Hi Collatinas imponent montibus arces,

,,Pometios Castrumque Inui Bolamque Coramque: 775

[ocr errors]
[ocr errors]

780

785

790

Haec tum nomina erunt, nunc sunt sine nomine terrae. ,,Quin et avo comitem sese Mavortius addet ,,Romulus, Assaraci quem sanguinis Ilia mater ,,Educet. Viden', ut geminae stant vertice cristae, ,,Et pater ipse suo superûm iam signat honore? ,,En, huius, nate, auspiciis illa inclyta Roma ,,Imperium terris, animos aequabit Olympo, ,,Septemque una sibi muro circumdabit arces, ,,Felix prole virûm: qualis Berecyntia mater ,,Invehitur curru Phrygias turrita per urbes, ,,Laeta deùm partu, centum complexa nepotes, ,,Omnes coelicolas, omnes supera alta tenentes. ,,Huc geminas nunc flecte acies, hanc adspice gentem ,,Romanosque tuos. Hic Caesar et omnis Iuli ,,Progenies, magnum coeli ventura sub axem. ,Hic vir, hic est, tibi quem promitti saepius audis, ,,Augustus Caesar, Divi genus: aurea condet ,,Saecula qui rursus Latio, regnata per arva ,,Saturno quondam, super et Garamantas et Indos ,,Proferet imperium; iacet extra sidera tellus, ,,Extra anni Solisque vias, ubi coelifer Atlas ,,Axem humero torquet stellis ardentibus aptum. ,Huius in adventum iam nunc et Caspia regna ,,Responsis horrent divům et Maeotia tellus, ,,Et septemgemini turbant trepida ostia Nili. ,,Nec vero Alcides tantum telluris obivit, ,,Fixerit aeripedem cervam licet, aut Erymanthi ,Pacarit nemora et Lernam tremefecerit arcu; ,,Nec, qui pampineis victor iuga flectit habenis, ,,Liber, agens celso Nysae de vertice tigres.

,,Et dubitamus adhuc virtutem extendere factis,
,,Aut metus Ausonia prohibet consistere terra?
,,Quis procul ille autem ramis insignis olivae,
,,Sacra ferens? Nosco crines incanaque menta
,,Regis Romani, primus qui legibus urbem
,,Fundabit, Curibus parvis et paupere terra
,,Missus in imperium magnum. Cui deinde subibit,
Otia qui rumpet patriae, residesque movebit

[ocr errors]

795

800

805

810

815

,,Tullus in arma viros et iam desueta triumphis
,,Agmina. Quem iuxta sequitur iactantior Ancus,
,,Nunc quoque iam nimium gaudens popularibus auris.
Vis et Tarquinios reges animamque superbam
,,Ultoris Bruti fascesque videre receptos?

[ocr errors]
[ocr errors]

820

Consulis imperium hic primus saevasque secures ,,Accipiet, natosque pater nova bella moventes ,,Ad poenam pulchra pro libertate vocabit, ,,Infelix! Utcumque ferent ea facta minores; ,,Vincet amor patriae laudumque immensa cupido. ,,Quin Decios Drusosque procul saevumque securi ,,Adspice Torquatum et referentem signa Camillum. 825 ,,Illae autem, paribus quas fulgere cernis in armis, Concordes animae nunc et dum nocte premuntur, ,,Heu quantum inter se bellum, si lumina vitae ,,Attigerint, quantas acies stragemque ciebunt, ,,Aggeribus socer Alpinis atque arce Monoeci ,,Descendens, gener adversis instructus Eois! ,,Ne, pueri, ne tanta animis adsuescite bella, ,Neu patriae validas in viscera vertite vires; ,,Tuque prior, tu parce, genus qui ducis Olympo, ,,Proiice tela manu, sanguis meus!

[ocr errors]
[ocr errors]

Ille triumphata Capitolia ad alta Corintho

830

835

,,Victor aget currum, caesis insignis Achivis.
Eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas,
,,Ipsumque Aeaciden, genus armipotentis Achilli,
Ultus avos Troiae, templa et temerata Minervae.

[ocr errors]

840

,,Quis te, magne Cato, tacitum, aut te, Cosse, relinquat?

,,Quis Gracchi genus, aut geminos, duo fulmina belli,
,,Scipiadas, cladem Libyae, parvoque potentem
,,Fabricium, vel te sulco, Serrane, serentem?

,,Quo fessum rapitis, Fabii? Tu Maximus ille es, Unus qui nobis cunctando restituis rem.

845

[ocr errors]

,,Excudent alii spirantia mollius aera,

„Credo equidem, vivos ducent de marmore vultus,
„Orabunt causas melius, coelique meatus
,,Describent radio et surgentia sidera dicent;

[ocr errors]

,,Tu regere imperio populos, Romane, memento:

850

[merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors]

Hae tibi erunt artes, pacisque imponere morein, ,,Parcere subiectis, et debellare superbos."

[ocr errors]

Sic pater Anchises, atque haec mirantibus addit:
,,Adspice, ut insignis spoliis Marcellus opimis
,,Ingreditur, victorque viros supereminet omnes!
,Hic rem Romanam, magno turbante tumultu,
,,Sistet, eques sternet Poenos Gallumque rebellem,
,,Tertiaque arma patri suspendet capta Quirino.“
Atque hic Aeneas - una namque ire videbat
Egregium forma iuvenem et fulgentibus armis,
Sed frons laeta parum, et deiecto lumina vultu -:
Quis, pater, ille, virum qui sic comitatur euntem?
,,Filius, anne aliquis magna de stirpe nepotum?

[ocr errors]

855

860

Qui strepitus circa comitum! quantum instar in ipso! 865 „Sed nox atra caput tristi circumvolat umbra." Tum pater Anchises, lacrimis ingressus obortis : ,,0 gnate, ingentem luctum ne quaere tuorum.

[ocr errors]

Ostendent terris hunc tantum fata, neque ultra ,,Esse sinent. Nimium vobis Romana propago ,,Visa potens, superi, propria haec si dona fuissent. Quantos ille virûm magnam Mavortis ad urbem ,,Campus aget gemitus; vel quae, Tiberine, videbis ,,Funera, quum tumulum praeterlabere recentem! ,,Nec puer Iliaca quisquam de gente Latinos

,,In tantum spe tollet avos, nec Romula quondam Ullo se tantum tellus iactabit alumno.

[ocr errors]

,,Heu pietas, heu prisca fides, invictaque bello ,,Dextera! non illi se quisquam impune tulisset

Obvius armato, seu quum pedes iret in hostem, ,,Seu spumantis equi foderet calcaribus armos. ,,Heu, miserande puer, si qua fata aspera rumpas; ,,Tu Marcellus eris. Manibus date lilia plenis; Purpureos spargam flores, animamque nepotis „His saltem accumulem donis, et fungar inani ,,Munere." Sic tota passim regione vagantur Aëris in campis latis, atque omnia lustrant. Quae postquam Anchises natum per singula duxit, Incenditque animum famae venientis amore;

870

875

880

885

Exin bella viro memorat, quae deinde gerenda,
Laurentesque docet populos urbemque Latini,
Et quo quemque modo fugiatque feratque laborem.
Sunt geminae Somni portae, quarum altera fertur
Cornea, qua veris facilis datur exitus Umbris;
Altera candenti perfecta nitens elephanto,
Sed falsa ad coelum mittunt insomnia Manes.
His ubi tum natum Anchises unaque Sibyllam
Prosequitur dictis, portaque emittit eburna;
Ille viam secat ad naves sociosque revisit,
Tum se ad Caietae recto fert limite portum.
Ancora de prora iacitur; stant litore puppes.

P. VIRGILII MARONIS
A EN EIDOS
LIBER SEPTIMUS.

Tu quoque litoribus nostris, Aeneïa nutrix,
Aeternam moriens famam, Caieta, dedisti;
Et nunc servat honos sedem tuus, ossaque nomen
Hesperia in magna, si qua est ea gloria, signat.
At pius exsequiis Aeneas rite solutis,

Aggere composito tumuli, postquam alta quierunt
Aequora, tendit iter velis portumque relinquit.
Adspirant aurae in noctem, nec candida cursus
Luna negat, splendet tremulo sub lumine pontus.
Proxima Circaeae raduntur litora terrae,
Dives inaccessos ubi Solis filia lucos
Assiduo resonat cantu, tectisque superbis
Urit odoratam nocturna in lumina cedrum,
Arguto tenues percurrens pectine telas.
Hinc exaudiri gemitus iraeque leonum,
Vincla recusantum et sera sub nocte rudentum,
Setigerique sues atque in praesepibus ursi
Saevire, ac formae magnorum ululare luporum:
Quos hominum ex facie dea saeva potentibus herbis

890

895

900

10

15

« PreviousContinue »