Page images
PDF
EPUB

15

Assidue veniebat. Ibi haec incondita solus
Montibus et silvis studio iactabat inani:

5
O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas?
Nil nostri miserere ? mori me denique coges.
Nunc etiam pecudes umbras et frigora captant,
Nunc virides etiam occultant spineta lacertos,
Thestylis et rapido fessis messoribus aestu

10
Allia serpyllumque herbas contundit olentes;
At mecum raucis, tua dum vestigia lustro,
Sole sub ardenti resonant arbusta cicadis.
Nonne fuit satius, tristes Amaryllidis iras
Atque superba pati fastidia ? nonne Menalcan,
Quamvis ille niger, quamvis tu candidus esses?
O formose puer, nimium ne crede colori:
Alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur.

Despectus tibi sum, nec, qui sim, quaeris, Alexi,
Quam dives pecoris, nivei quam lactis abundans.
Mille meae Siculis errant in montibus agnae;
Lac mihi non aestate novum, non frigore defit.
Canto, quae solitus, si quando armenta vocabat,
Amphion Dircaeus in Actaeo Aracyntho.
Nec sum adeo informis: nuper me in litore vidi,
Quum placidum ventis staret mare. Non ego Daphnim
ludice te meluam, si numquam fallit imago.

O tantum libeat mecum tibi sordida rura Atque humiles habitare casas, et figere cervos, Haedorumque gregem viridi compellere hibisco: 30 Mecum una in silvis imitabere Pana canendo. Pan primus calamos cera coniungere plures Instituit: Pan curat oves oviumque magistros.

Nec te poeniteat calamo trivisse labellum: | Haec eadem ut sciret, quid non faciebat Amyntas? 35

Est mihi disparibus septem compacta cicutis
Fistula, Damoetas dono mihi quanı dedit olim,

Et dixit inoriens: ,,Te nunc habet ista secunduni.“ | Dixit Damoetas; invidit stultus Amyntas. Praeterea duo, nec tuta mihi valle reperti,

40 Capreoli, sparsis etiam nunc pellibus albo,

25

[ocr errors]

Bina die siccant ovis ubera: quos tibi servo.
Iam pridem a me illos abducere Thestylis orat,
Et faciet, quoniam sordent tibi munera nostra.
Huc ades, o formose puer: tibi lilia plenis

45
Ecce ferunt Nymphae calathis; tibi candida Nais,
Pallentes violas et summa papavera carpens,
Narcissum et florem iungit bene olentis anethi;
Tum, casia atque aliis intexens suavibus herbis,
Mollia luteola pingit vaccinia caltha.

50 Ipse ego cana legam tenera lanugine mala Castaneasque nuces, mea quas Amaryllis amabat; Addam cerea pruna-honos erit huic quoque pomo-, Et vos, o lauri, carpam et te, proxima myrte: Sic positae quoniam suaves miscetis odores.

55 Rusticus es, Corydon; nec munera curat Alexis, Nec, si muneribus certes, concedat Iollas. Heu heu, quid volui misero mihi? floribus Austrum Perditus et liquidis immisi fontibus apros. Quem fugis, ah, demens ? habitarunt di quoque silvas 60 Dardaniusque Paris. Pallas, quas condidit arces, Ipsa colat; nobis placeant ante omnia silvae. Torva leaena lupum sequitur, lupus ipse capellam, Florentem cytisum sequitur lasciva capella; Te Corydon, o Alexi: trahit sua quemque voluptas. 65 Adspice, aratra iugo referunt suspensa iuvenci, Et sol crescentes decedens duplicat umbras; Me tamen urit amor: quis enim modus adsit amori?

Ah, Corydon, Corydon, quae te dementia cepit! Semiputata tibi frondosa vitis in ulmo est.

70 Quin tu aliquid saltem potius, quorum indiget usus, Viminibus mollique paras detexere iunco? Invenies alium, si te hic fastidit, Alexim.

PALA EMON. ECLOGA III.
MENALCAS. DAMOETAS. PALA EMON.

MENALCAS.
Dic nihi, Danoeta, cuium pecus? an Meliboei ?

5

10

DAMOETAS.
Non, verum Aegonis: nuper mihi tradidit Aegon.

MENALCAS.
Infelix o semper, oves, pecus! ipse Neaeram
Dum fovet ac, ne me sibi praeferat illa, veretur,
Hic alienus oves custos bis mulget in hora,
Et succus pecori et lac subducitur agnis.

DAMOETAS.
Parcius ista viris tamen obiicienda memento:
Novimus, et qui te, transversa tuentibus hircis,
Et quo-sed faciles Nymphae risere-sacello ...

MENALCAS.
Tum, credo, quum me arbustum videre Miconis
Atque mala vites incidere falce novellas.

DAMOETAS.
Aut hic ad veteres fagos quum Daphnidis arcum
Fregisti et calamos: quae tu, perverse Menalca,
Et, quum vidisti puero donata, dolebas,
Et, si non aliqua nocuisses, mortuus esses.

MENALCAS.
Quid domini faciant, audent quum talia fures?
Non ego te vidi Damonis, pessime, caprum
Excipere insidiis, multum latrante Lycisca?
Et

quum clamarem „Quo nunc se proripit ille? „Tityre, coge pecus!“, tu post carecta latebas.

DAMOETAS..
An mihi cantando victus non redderet ille,
Quem mea carminibus meruisset fistula caprum ?
Si nescis, meus ille caper fuit; et mihi Damon
Ipse fatebatur, sed reddere posse negabat.

MENALCAS.
Cantando tu illum..? aut unquam tibi fistula cera
Iuncta fuit ? Non tu in triviis, indocte, solebas
Stridenti miserum stipula disperdere carmen?

DAMOETAS.
Vis ergo, inter nos, quid possit uterque, vicissim
Experiamur? Ego lianc vitulam-ne forte recuses,

15

20

Bis venit ad mulctram, binos alit ubere fetus

30 Depono; tu dic, mecum quo pignore certes.

MENALCAS.
De grege non ausim quidquam deponere tecum:
Est mihi namque domi pater, est iniusta noverca,
Bisque die numerant ambo pecus, alter et haedos.
Verum id, quod multo tute ipse fatebere maius 35
Insanire libet quoniam tibi-, pocula ponam
Fagina, caelatum divini opus Alcimedontis,
Lenta quibus torno facili superaddita vitis
Diffusos hedera vestit pallente corymbos.
In medio duo signa, Conon, et quis fuit alter,
Descripsit radio totum qui gentibus orben,
Tempora quae messor, quae curvus arator haberet.
Necdum illis labra admovi, sed condita servo.

DAMOETAS.
Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit,
Et molli circum est ansas amplexus acantho,

45
Orpheaque in medio posuit silvasque sequentes.
Necdum illis labra admovi, sed condita servo.
Si ad vitulam spectas, nihil est quod pocula laudes.

MENALCAS.
Nunquam hodie effugies; veniam, quocumque vocaris.
Audiat haec tantum... vel qui venit, ecce, Palaemon.. 50
Efficiam, posthac ne quemquam voce lacessas.

DAMOETAS.
Quin age, si quid habes; in me mora non erit ulla,
Nec quemquam fugio: tantum, vicine Palaemon,
Sensibus haec imis-res est non parva-reponas.

PALAEMON.
Dicite, quandoquidem in molli consedimus herba, 55
Et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos,
Nunc frondent silvae, nunc formosissimus annus.
Incipe, Damoeta, tu deinde sequere, Menalca,
Alternis dicetis: amant alterna Camoenae.

DAMOETAS. Ab love principium, Musae: Iovis omnia piena; 60 Ille colit terras, illi mea carmina curae.

70

MENALCAS.
Et ne Phoebus amat: Phoebo sua semper apud me
Munera sunt, lauri et suave rubens hyacinthus.

DAMOETAS.
Malo me Galatea petit, lasciva puella,
Et fugit ad salices, et se cupit ante videri."

65
MENALCAS.
At mihi sese offert ultro meus ignis, Amyntas,
Notior ut iam sit canibus non Delia nostris.

DAMOETAS.
Parta meae Veneri sunt munera: namque notavi
Ipse locum, aëriae quo congessere palumbes.

MENALCAS.
Quod potui, puero silvestri ex arbore lecta
Aurea mala decem misi; cras altera mittam.

DAMOETAS.
O quoties et quae nobis Galatea locuta est!
Partena aliquam, venti, divům referatis ad aures.

MENALCAS. 1 Quid prodest, quod me ipse animo non spernis, Amynta, Si, dum tu sectaris apros, ego retia servo ?

75
DAMOETAS.
Phyllida mitte mihi: meus est natalis, Iolla;
Quum faciam vitula pro fragibus, ipse venito.

MENALCAS.
Phyllida amo ante alias : nam me discedere flevit,
Et „Longum, formose, vale, vale!“ inquit, Iolla.

DAMOETAS.
Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres, 80
Arboribus venti, nobis Amaryllidis irae.

MENALCAS.
Dulce satis humor, depulsis arbutus haedis,
Lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas.

DAMOETAS.
Pollio amat nostrạm, quamvis est rustica, Musam:
Pierides, vitulam lectori pascite vestro.

85 MENALCAS. Pollio et ipse facit nova carmina: pascite taurum,

« PreviousContinue »