Page images
PDF
EPUB

qui non ita omnium manibus teritur, aut non nisi a callentioribus et doctioribus legitur, non mihi faciendum esse putarem, ut non modo ad ea, quae difficilia ad intelligendum et obscura sunt, verum ad illa etiam legentium animos adverterem, quae pulcra in poeta et praeclara insignique aliqua venustate nobilitata sunt, ut iisdem, in aliis poetis, sive observandis ac deprehendendis sive diiudicandis, adsuescerent. Quam interpretum sive sollertiam sive industriam cum saepe in puerili lectione desiderarim, aliorum votis similibus satis facere hoc instituto volui, simulque exemplum proponere iis, qui alia bona disciplina usi non sunt, ut habeant, ad quod se componant, si in iuvenili coetu poetas praelegunt et interpretantur. Quamquam enim illa ratio difficultatis aliquantum, paullo plus etiam in se habet, quam promittere videtur; sine tali tamen interpretationis genere vix ullus verus fructus ad elegantiam et ingenii perpolitionem aut orationis exornationem ex poetae lectione capi potest.

Poeta ipse ex Burmanni recensione, quae Heinsianam sequitur, unice expressus est *); nec quicquam in contexto mutatum; non quod non loca in Virgilio adhuc aut mendo aut mendi suspicione laborare existimem, verum quoniam magna harum correctionum pars ad sensum parum spectat, nec ubique ad orationis elegantiam, sed plerumque in verbis et formulis versatur, in quibus librarii, grammatici, critici, et editores contendere inter se solent, ut quod alius eiecerat, alter revocet.

roici carminis animus assurgat, et ex magnitudine rerum spiritum ducat, et optimis imbua

discant. Ideoque optime insti- tur; interim et sublimitate hetutum est, ut ab Homero atque Virgilio lectio inciperet; quamquam ad intelligendas eorum virtutes firmiore iudicio opus esset. Sed huic rei superest tempus: neque enim semel legen

tur.

*) In prima scilicet editione.

Omnino autem in recensione scriptoris antiqui, in ipsis eius verbis innovatio omnis critica non modo periculi et dubitationis habet plurimum, verum etiam, dum subinde nova exemplarium discrepantia infertur, ea res plus molestiae et taedii quam fructus et utilitatis affert; ut adeo, ex quo lectio alicuius scriptoris semel fuit ad codicum fidem accurate satis constituta, ea, quae sive ingenii acumine sive codicum ope mutari possint, nisi ipsam scriptoris sententiam afficiant, notis et observationibus servari malim. Virgilius autem a trecentis inde annis tot doctissimorum virorum studia expertus est, ut, inprimis post Heinsii ac Burmanni operam, nemo facile tam vanus auctor reperiatur, qui e libris scriptis multa praeclara, quae nondum ex aliis libris notata sint, polliceri ausit. Aliter se rem habere novi in scriptoribus, quorum exemplaria pauca aut extant aut inspecta sunt. At eorum scriptorum, quorum codices et aetate et bonitate praestantes magno numero iam inspecti sunt, si alios codices vulgares comparaveris, omnis fructus plerumque ad sollennes aut novos errores librariorum, et varietates iam aliunde notas redit; ita male collocatur otium. Itaque, si quis lectionis varietatem ex optimis libris ad nostrum usque tempus undique congestam consideret, ad emendatiorem et ornatiorem Virgiliani carminis lectionem operam recentiorem multo minus fructuosam fuisse intelligat, quam superiorum temporum diligentiam; a novissimis autem Criticis vix quicquam varietatis e codicibus esse enotatum, quod non ex aliis libris iam notatum et plurium librorum consensu esset confirmatum; pleraque, quod ipsi tribus codicibus comparandis experti sumus, ad aberrationes librariorum redire; at in iis locis, quae vulnus habent, quod sententiam orationis obscuret, restituendis ac sanandis, ab his codicibus non magis quicquam utilitatis quam a ceteris arcessi posse. VIRGIL. TOм. I.

C

Itaque ex innumeris iis codicibus, qui adhuc passim in bibliothecis latent, licet eos excuti non omnino inutile fore pronuntiem, ad summam tamen rei vix quicquam valde memorabile et insignis alicuius utilitatis expectandum esse arbitror. Plerisque, e Latinis certe, auctoribus, qui quidem accurata et sollerti lectione digni sint, emendandis et poliendis satis insudatum est, ut iam iis venia certe danda sit, qui emendatae huius lectionis fructum aliquem capere, nec omnem operam in rimanda lectionis varietate, aut ariolandi et coniectandi lubidine, ponere, aut auctores ad grammaticam modo et criticam subtilitatem recte intelligere, verum, cum ipsis rebus et sententiis, etiam eorum artem in inveniendis, eloquendis, et ornandis rerum argumentis, sententiarum ac verborum delectu, perspicere et corum exemplis addiscere velint, quomodo ipsi sibi maiorem ingenii et orationis elegantiam comparent. Cum tamen Virgilium eum esse meminissem, in quo criticae alicuius facultatis copiam, qua nullus ingenuae doctrinae homo sine magno et suo et disciplinae, ad quam sese adiungit, detrimento carere possit, adolescentes optime possint sibi parare, nolui vel hanc utilitatem ab hac editione seiungere. Itaque non modo variantes lectiones ex Burmanniana editione, praeter paucas prorsus inutiles, omnes excerpsi, in meliorem ordinem digessi, iudicio etiam qualicunque meo adiecto; verum etiam varias lectiones ex Pierianis notationibus, quae Tomo istius Editionis quarto seorsum excusae sunt, subiunxi. Ex Martiniana porro Eclogarum et Georgicorum recensione septem codd. varietates suis locis inserui, et ex Edimburgensi emendationes Cuninghami, codicem Mediceum a Fogginio expressum, Vaticani codicis fragmenta a Bottario excusa, codicis Romani varias Lectiones ad calcem ab ipso adiectas sedulo comparavi et exscripsi; trium etiam codi

cum, quos cum insigni aliquo bene de me et de Virgilio merendi studio Vir Illustr. Iul. Car. Schlaegerus et obtulerat et inspiciendos miserat, excerptas lectiones, de quibus paullo post dicam, subieci. Constitutum quidem ab initio habebam, dilectum aliquem variantium lectionum, quod iussus eram, facere. Enimvero, quo magis rationes, caussas, et usus earum in quocunque scriptore intellexeris, eo difficiliorem huius consilii effectum esse praevideas *). Deinde, si iuventutis utilitatem respiciendam esse duxeris, ut ii aliquem harum rerum usum consequantur, in tali editione, multo autem magis in tali poeta nihil abesse volebam, quo ad varietatem lectionis eiusque usum omnino cognoscendum adducerentur. Reiskii coniecturas nonnullas et observationes pro multiplici variaque doctrina, quae in eo Viro est, et generosiore in correctionibus spiritu, non contemnendas, in variis ad Georgica locis inserui; miserat enim ad me Vir et olim mei studiosus pro benevolentia sua et humanitate Georgicorum exemplar manu sua notatum ea lege, ut, quae inde tollere aut relinquere vellem, libertatem faceret.

Et hactenus quidem de conatibus meis in ipsum poetam. Restat, ut breviter indicem ea, quae huic praefationi subiecta sunt. Primum, cum variantes lectiones ex satis magno codicum scriptorum numero excitandae essent, quorum ut alii, qui eandem mecum telam non detexuere, notitiam, et quanta cuiusque auctoritas esset, in promtu haberent, postulari non poterat; subiungenda erat aliqua eorum notatio et descriptio, in qua, re ipsa invitante, non modo nonnulla diligentius excussi, quae ad horum codicum historiam spectarent, ve

* Vid. modo Wetstenii proleg. ad N. T. p. 199-201. Pierson.

praef. ad Moerin p. XX. Ven.
Ernesti praef. Taciti a. 3.
C*

rum etiam, cum valde turbatam et confusam hanc critices partem esse viderem, altius rem exorsus sum, ut omnino de codicibus quaererem, quorum quidem unquam ab editoribus Virgilii mentionem et notitiam factam videram. In quam commentationem cum semel incidissem, eo deductum me vidi, ut in eas editiones inquirerem, quae ex codicibus scriptis excusae aut emendatae esse traderentur. Processit ita non animadvertenti studium ad ipsam contextus poetae quam dixeris historiam, in qua cum omnia fere tenebris obducta et obscurata viderem, cumque, quae animi humani natura est, indigne ferrem, quoties de antiqua aliqua editione ageretur, haerendum et dubitandum esse, quorsum illa referenda, quae eius auctoritas habenda esset, opera tandem hac semel defungendum esse arbitratus sum, ut in editionum ordines et classes, stirpes ac familias, paullo accuratius inquirerem. Qua in re ut quadam tenus saltem procedere liceret, editionum ante omnia annales quidam erant conficiendi. Ea omnia subiunxi, non quod in iis eo, quo contendebam, pervenisse mihi videbar: non enim haec ab uno homine perfici possunt; et multa erunt, quae ad alterum ac sequentes forte Tomos accuratius et emendatius tradere licuerit; verum quoniam, si vel lineae earum rerum duci possent, utile et hoc ad critica haec et litteraria studia esse arbitrabar. Quem enim fructum satis magnum ex his litteris tulissem, nisi inde animum ita comparare et instituere didicissem, ut aliorum utilitatis potiorem rationem habendam esse putem, quam vani alicuius metus, ne existimationi meae ac laudi quicquam inde decedat, dum inchoatam et descriptam tantum operam publice propono, in qua unicuique facile sit et promtum, habere forte et memorare, quae ad eam perficiendam deesse possint. In promtu enim erit unicuique, cui editio mihi non visa ad manus

« PreviousContinue »