PRA E F A TIO Ante hos octo annos auctore F. A. G. Spohnio, cuius immatura mors cum alios plurimos, tum me vehementer afflixit, Virgilii Heyniani denuo edendi negotium mihi mandatum est ab honestissimo Redemtore. Quae res quum mihi, qui veterum poetarum studio mirifice semper delectatus sum, gratissima esse atque acceptissima deberet, eadem onus imposuit gravissimum plane imparato. Erexit iamen animum, tum vel maxime ingravescente morborum vi oppressum ac debilitatum, ipsa ingentis incepti cogitatio; et quantum temporis munus, quo fungor, scholasticum, laboriosissimum illud quidem, reliquum mihi fecit aut valetudinis infirmitas concessit, id, posthabitis ceteris rebus, in quibus multi vitae positam putant suavitatem, omne impertivi Virgilio, quasi dulcissimo familiari meo, a quo et iucundissimum otii mei fructum et exantlati quotidiani laboris praemium peterem exoptatissimum. Qua in re illud tamen diligentissime cavendum mihi existimavi, privatum a * studium ne quid publici muneris rationibus officeret, idque potius secutus sum, ut prudens essem officiorum meorum ratiocinator, tantumque quoque tempore vel adolescentibus optimis, in illustri Crucianeo, cui Deus faveat! ingenia excolentibus, vel Virgilio meo, vel etiam valetudini tribuerem, ut omnibus, quantum in me esset, satisfacerem. Sed quorsum haec? inquies, Lector candide. Ignosce, quaeso, loquacitati meae: non mea solum, sed Tua quoque res agitur. Nam meum quum sit, Tuo servire commodo et tamquam bonus et liberalis convivator quam possim plurima et lautissima ex meo penu depromere, Tuum erit, cuius ad usum gustumque apposita haec sunt, videre, ne Tua fames, apparatiori inhians convivio, cibos requirat sapidiores et delicatiores, quam quibus mea Te potest pascere tenuitas. Coenulam exspecta, non epularum magnificentiam; et exiguae quum sint copiae, noli contemnere, quam ne Dii quidem contemserunt, non inertem fortasse nec pauperem voluntatem *). Sed mitto ambages. Virgilius is est scriptor, qui, licet plurimorum omnique laude Horentium virorum studia expertus sit, tam immensam adhuc praebeat ad meditandum commentandumque materiam, ut homo et ingenio et doctrina abundans totam aeta *) Ovid. Met. VIII, 678. |