Page images
PDF
EPUB

dio, Viro Cel., Grammatophylacio philologico, in quo et alia quaedam sunt ad Virgilium spectantia, inserendam misisset, hic, qua est humanitate, statim mecum communicavit. Sed postquam ipsa Dorphii editio prodiit, nolui, quum excerptas ab eo lectiones ad omnium usum expositas viderem, porro onerare notas criticas, in nimiam molem iam excrescentes. Multo etiam minus a me impetrare potui, ut somniis Dunkeri nescio cuius locum in Var. Lect. concederem. Prodiit enim Heidelbergae Ao. 1806. libellus, cui ita inscriptum: „P. Virgilii Maronis Georgica inde ab Augusti tempore contra naturam interpolata ducentis quibus adhuc laborant locis ex Monachii Traghemensis exemplari sanitati restituere tentat Editio haec problematica. Libri primi specimen. M. O. R. I. A. A. V. Q. A. N. A. B. L. E. G. D. D. M. H. M. Ioannes

Andreas Dunker." Proposita est omnis

lectionis Dunkerianae diversitas in Nov. Diar. lit. Lips. 1807. n. 43. p. 684. sqq. Feci aliquoties mentionem codicis Servii, qui in Reg. Biblioth. Dresd. asservatur, interdum cum optimis codd. conspirantis; descripsi hunc ipse codicem accuratius in Diariis Scholast. Darmstad. 1830. n. 24. Exstat in eadem Bibl. Reg. Dresd. sub D. 126. codex saeculo XIV. scriptus, omnia Virgilii opera complectens, tum alius sub D. 81. Eclogas tantum exhibens; quos, si quid inde utilitatis Virgilio accessurum sperassem, minime neglexissem. Ultro mihi commodavit insignis Henrici

Blümneri, Viri Excellentissimi et ad literas iuvandas paratissimi, liberalitas duo libros mss. Bibliothecae Senator. Lips., oblongum a forma, et alterum, qui chartis est quadratis, a me in Var. Lect. vocatum. Uterque aevi est recentioris. Hi codices hunc mihi praestiterunt usum, ut, quoties parum constaret de lectione librorum mss., ad eos redirem tamquam aliquem fontem, unde, aqua mihi haerente, certior fierem, quid in libris mss. legeretur. Ita enim Heinsius in enotanda varia lectione versatus est, ut saepe non satis appareat, quid ille in codd. mss. repererit. Quare is utique operae pretium fecerit, qui potiores Heinsii codices denuo conferat accuratiusque, quid in quoque scriptum sit, exponat. Ac profecto indignum factu iudicabunt mecum omnes optimi poetae amatores, quod adhuc in recentioribus editionibus omnibus quaedam circumferuntur, quae nescias unde illata sint in textum. Ut Aen. I, 153. ex Burmanni editione lectio mendosa iste per omnes deinceps editiones propagata est; item IV, 529. nec videtur in libris mss. exstare omnibus, nisi quod Medic. a m. pr. exhibet naeq.; vid. quae ibi scripsi. Haec et similia ut detegerem, plurimum mihi profuit Mediceus Fogginii, tum adhibita librorum Lipsiensium collatio.

In antiquissimis libris mss. numeratur etiam Palatinus, quem Ambrogius cum apographo Medicei Fogginiano, sed non satis accurate, contulit. Is codex quum quibusdam

xis.

arvo.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

locis optimas servaverit lectiones, plerumque tamen praebet deteriores. Saepe eius in Ãeneide mentio a me facta, omissa fere in primo hoc Volumine; quare visum est, hic adiicere indicem neglectae a me diversitatis, ex Ambrogii editione petitum: Ecl. I, 73 queis. II, 7 cogis. 15 Menalcam. 27 fallit. 73 AleIII, 16 facient. 48 spectes. 84 sit. 100 Ecl. IV. inscribitur Pollio. 49 soboles. 58 Pan deus. 63 Nec d. Ecl. V. inscribitur Daphnis. 3 consedimus. 20 Daphnim. 37 avenis. VI, 42 Caucaseasq. 49 secuta est. 60 Gortinia. 65 duxerit. 74 secuta est. 81 alis. 83 lauros. 85 oveis. Ecl. VII. Meliboeus inscribitur. 6 hic. 7 Daphnin. 15 agnos. 30 Mycon. 41 Sardois. 69 Thyrsin. Ecl. VIII. inscribitur Pharmaceutria. 20 alloquor. 24 primus. 27 gryphes. 28 timidi. 39 iam ceperat. 40 a terra. 44 Ismarus. Rodope. 45 nostri generis. 65 thura. 82 lauros. 107 Hylax. 109 Daphnis. Ecl. IX. Moeris inscribitur. 6 bene vertat. 9 veteris fagi. 25 ferit. 30 Cyrneas. 64 laedet. 66 et quod nunc instat. 67 veneris. Ecl. X. Gallus inscribitur. 10 Naiades. 12 Aonia. 13 Lauri illum etiam. 27 baccis minioq. 29 ripis. 40 iaceret. 55 Nymphis. 59 Cydonia. 60 sit. 69 vincit. 77 Hesperus. Ge. I, 2 Maecenas. 4 atque apibus. 22 non nullo. 30 Thule. 33 Erigonem. 35 Scorpius. relinquit. 36 sperent. 57 mittit. thura. 65 invertant. 104 cominus. 120 intuba. 126 Nec. 138 Arcton. 145 vincit. 153 tribuliq. 155 terram. 157 umbras. 161 queis. 164 traheaeq.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

175 exploret. 181 illudunt. 188 curvabit. 194 amurca. 209 dividet. 219 triticeam. 224 credere. 226 avenis. 229 mittet. 238 deest et. 246 tingi. 269 deducere. 275 Incusum. 284 vites. 290 noctes. 295 dulcis - Volcano. 296 trepidi. aheni, 310 cum. 320 sublime. 337 coeli. 341 Tunc agni pingues, tunc. 342 Tunc. 351 possimus discere. 359 increbescere. 383 Iam varias - et quae. 390 Nec. 398 litore. 413 deest in. 418 humidus. 419 Densat. 437 Panopeae. Melicertae. 440 astris. 450 decedet. 454 incipient. 461 vehat. 470 obsceniq. 481 vortice. 506 tam. 513 se in spatia. IÍ, 22 alii quos. 47 auras. 52 voces. 65 edurae. 69 ex fetu. 84 nec Id. 86 Orchites. 98 Tmolus et ass. 101 te mensis et diis. 106 Discere. 117 thurea. 189 filicem. 194 pandis. 196 fetus ovium. 200 desunt. 202 reponet. 205 optuma. 219 viridi semper. 220 et robigine. 254 prodit. 277 secius. 281 directaeq. 290 altius. 292 radice. 294 per annos. 302 oleae. 319 satio est. 323 frondi nem. 340 primum. 343 perferre. 359 bicornes. 367 iam stirpibus. 371 tenendum est. 379 admorso. 383 Theseidae. 396 verubus. 413 rusci. 417 extremos effoetus. 425 nutritor. 433: exstat hic versus in Palat. 440 Caucaseo. 451 torrentem. 472 parvoq. 487 Sperchiusq. 488 in vallibus. 506 dormiat. 509 geminatur. 513 dimovit. 514 nepotes. 515 hinc. 518 atque. 531 nudat. III, 2 Amphysos. 12 Idumaeas. 20 decernet. 56 mihi. 62 aratris. 69 malis. 71 sobolem. 72 delectus. 73 statuis. 78 ponti. 85 premens. 92 effudit. 95 hunc. 114 rapidisq.

[ocr errors]
« PreviousContinue »