Virgilii famam praesagisse fertur. v. Donat. §. 41. Servius ad Ecl. VI, 11. Hoc anno ad XIII Kal. April. (XX Martii) Ovidius natus est; nec multo ante Propertius; Tibullus autem iam ante 705 natus erat; quamquam alii eius natales ad a. 690; Propertii autem ad a. 697 referre volunt. Catullus circa 705 obierat. U. C. 712. M. Aemilius Lepidus II. L. Munatius Plancus. a. C. 42. Virgilii 28-29. Triumviri Caesari divinos honores decernunt. Kal. Ianuariis in eius acta iurant. Sacellum ei tamquam heroi in foro faciunt, et quae id genus plura apud Dionem XLVII, 18. 19 memorantur. A quo inde tempore Divi filius Octavianus dici coepit, de quo nomine satis copiose agit Heins. ad Aen. VI, 793. Anno fere exeunte pugnatur ad Philippos in ea Macedoniae parte sitos, quae olim ad Thraciam pertinuerat. Brutus et Cassius se sua manu interficiunt. De pugna ad Philippos vid. Georg. I, 489 sqq. M. Antonius ad res Asiae constituendas discedit. Octavianus in Italiam redit, ad agros et praemia inter veteranos distribuenda. Ad Caesaris consecrationem quam diximus nobiles illi versus spectant Aen. I, 290-294 Nascetur pulcra Troianus origine Caesar etc., et VI, 790 hic Caesar, et omnis Iuli Progenies magnum caeli ventura sub axem. De eadem consecratione seu apotheosi agere vulgo existimatur Daphnis, Ecloga V. Martinus (Life of Virgil p. XLVI et ad Ecl. V, 86.20.52. IX, 10) hoc ipso quoque anno eam scriptam esse statuebat; ut adeo Octaviano Caesari iam tum Maro commendatus esse videri debeat; idque hoc ipso carmine factum esse: ib. pag. LI. Si mihi haec coniectura, per se admodum levis, nam cur non multos post annos eiusdem rei memoria pariter bene carmine fieri potuisset? si tamen coniectura haec de anno, quo scripta sit Ecloga V, firmanda esset, aliud aliquanto firmius argumentum afferrem: in IX Ecl. v. 19. 20 Quis caneret nymphas? quis humum florentibus herbis Spargeret? aut viridi fontes induceret umbra? haud dubie ad Ecl. V, 20. 40 respicitur; eam itaque nona, quam a. 713 scriptam esse liquido constat, priorem esse, necesse est. U. C. 713. P. Servilius Vatia Isauricus II. L. Antonius. a. C. 41. Virgilii 29-30. Octavianus Caesar Romam reversus dum veteranis praemia persolvere eosque in agros municipales Italiae a Triumviris promissos deducere instituit, ingentes per Italiam turbas, partim eorum, qui possessionibus suis eiiciebantur, indignatione, partim militum effreni cupiditate et audacia, de qua vid. Appian. p. 1082 sqq., Dionem Cass. XLVII, 17. Vellei. II, 74, excitari videt. Qua de re vid. Argumentum Ecl. I. Latissime autem calamitas illa et ad quamplurimos pertinere debuit, ita ut maximae fortunarum conversiones insequerentur; unde et Antonius apud Appianum p. 1075 dicere potuit, Octavianum in Italiam isse, si res dicenda sit, tamquam omnem Italiam sedibus suis emoturum, ἀναστήσων τὴν ̓Ιταλίαν. Vix enim est ex ea aetate poeta, aut scriptor, qui non communi clade afflictum se memoret. Hinc Tibulli felix quondam, nunc pauper ager, I, 1, 19-23. cf. IV, 1, 183-190. Propertius de se IV, 1, 129 Nam tua cum multi versarent rura iuvenci, Abstulit excultas pertica tristis opes. Dum Fulvia, M. Antonii uxor, coloniarum deductionem in viri adventum differendam esse contendit: L. Antonius, Marci frater, Consul, novas et ipse res molitur, et partim iis, qui praediis et agris suis exciderant, opem suam pollicendo, partim Caesarem ad veteranos criminando, magnum exercitum comparat, bellumque in Caesarem movet. In illa agraria largitione (non enim ad aliam trahi posse, quamquam res probatione vix eget, Ruaeus probavit ad Virgilii Vitam 713) etiam Virgilius agros suos paternos amisit. Etsi enim Mantuani nihil in Triumviros commiserant: magna tamen agrorum suorum parte multati sunt, quoniam, ut aiunt, Cremonensium, qui Bruti et Cassii partes sequuti erant, agri proscripti veteranorum cohortibus, quae eo deductae erant, non sufficiebant; alia caussa editur apud Pomponium Sab. ad Aen. IX, 28, forte ex Servio pleniore: persuasione Cremonensium Mantuanos non misisse auxilium Augusto. Iam Virgilium Romam profectum Octaviani liberalitate agros suos recepisse, cum autem Mantuam rediisset, novam veteranorum iniuriam expertum esse, ex Ecloga I et IX satis apparet. Confirmat Martialis VIII, 56 Iugera perdiderat (Virgilius) miserae vicina Cremonae, Flebat et abductas Tityrus aeger oves. Risit Tuscus eques etc. Videamus nunc ea, quae a Grammaticis, pleraque fide incerta, traduntur. Si Servianis laciniis ad Ecl. IX, 7 fides habenda, in his Italiae partibus Octavius Musa, limitator ab Augusto datus-quindecim millia passuum agri Mantuani militibus assignarat, cum Cremonensis non sufficeret; offensus a Mantuanis, quod pecora eius in agro publico aliquando clausissent. Alfenum tamen Varum metatorem edit alia in iisdem alterius, ut videtur, Grammatici lacinia ad v. 10 Quod alii dicunt Virgilium ostendere voluisse, quod Mantuanis per iniquitatem Alpheni Vari, qui agros divisit, praeter palustria nihil relictum sit; sicut ex oratione Cornelii in Alphenum ostenditur : „Cum iussus tria millia passus a muro in „diversa relinquere, ut octingentos passus aquae, qua circumdata VIRGIL. Tом. І. h „est, admetireris, reliquisti." Praeclarus locus, modo non esset mutilus. Tertio loco Asinium Pollionem, quem in his terris cum inmperio fuisse supra vidimus, distribuendis agris praefuisse, alia Servianae compilationis loca affirmant: ad Ecl. II, 1: Pollio, qui eo tempore Transpadanam Italiae partem tenebat et agris praeerat dividundis. Et Donatus in Vita Virgilii §. 36: Hic Pollio Transpadanam provinciam regebat, cuius favore, cum vetera- nis Facta agri distribuerentur, suos Virgilius non amisit. enim distributione, suos seu Claudio seu Arrio datos recuperavit. Obscurum est qui factum sit, ut idem negotium ad plures referri posset. Sed forte ea loca rem expedient, in quibus Alfenus Varus Pollioni fugato successisse traditur. Serv. ad Ecl. IX, 29 Sane blanditur Alfeno Varo, qui, Pollione fugato, legatus Transpadanis praepositus est ab Augusto, et ad Ecl. VI, 6 Alii fuso fugatoque Asinio Pollione, ab Augusto Alfenum Varum legatum substitutum, qui Transpadanae provinciae et agris dividendis praeesset, qui curavit, ne ager, qui Virgilio restitutus fuerat, a veteranis auferretur. Habere nos putabo aliquid, quod sequi possimus, modo Pollionem eo anno fugatum esse probabile fieri poterit. Erat is M. Antonii amicus; et statim a triumviratus inde pactione U. C. 711 Galliae Cisalpinae ab Antonio praefectus fuerat (cf. Martin. p. XLIII); hoc anno, 713, Octaviani copias ab Alpium transitu prohibuisse memoratur, vid. Appian. p. 1088, et in bello Perusino eius fit inter duces Antonianos mentio, qui Salvidienum e Galliis Octaviano copias adducentem persequuti, et L. Antonio suppetias ferre cunctati sunt, ibid. pag. 1097 sqq. Quum L. Antonius anno sequenti se dedidisset: cum iis, quas habebat, copiis Pollio profectus est, ut Antonio in Italiam venienti occurreret; in itinere Domitium cum copiis sibi adiunxit. vid. Appian. p. 1113. 1114. Vellei. II, 76 Nam Pollio Asinius cum septem legionibus diu retenta in potestate Antonii Venetia, magnis speciosisque rebus circa Altinum aliasque eius regionis urbes editis Antonium petens, vagum adhuc Domitium -iunxit Antonio. Potuit itaque inter has rerum vicissitudines fieri, ut Pollio ex agris Transpadanis expelleretur. Nunc autem in Alfeno Varo novae difficultates oriuntur, quem nobilem ICtum male nobis Grammatici in haec tempora intrudere videntur. vid. Argum. Ecl. VI. Si tamen satis se de quocunque alio Varo narratio de agrorum Mantuanorum metatione probaverit: et fuit aliquis Varus Virgilio amicissimus, etsi quis ille fuerit, non ad liquidum perduci potest: vid. Excurs. II ad Bucol.; tum alius ex Serviano centone locus non tam falsi convincitur, dum innuere videtur, plures in iis regionibus Triumvirorum negotia curasse: ad Ecl. VI, 64 Gallus qui et a Triumviris praepositus fuit ad exigendas pecunias ab his municipiis, quorum agri in Transpadana regione non dividebanPotuere adeo cum Pollione omnes illi quos memoravimus tur. agrorum dividendorum curam habere. Ceterum vides, omnem • illam licentiam, quam nos superiori bello septennali, novo aliquo militum acumine, ad despoliandos homines increbuisse putabamus, iam tum frequentatam fuisse; bellorum autem civilium calamitates et militaris licentiae ludibria et furores hoc quo vivimus tempore, tamquam novo exemplo ante oculos versari vidimus et audivimus. Virgilium Romam discedentem, nam ipsum Romam adiisse, ex iis, quae Tityrus de se narrat Ecl. I, 20 sqq., contendunt, ut agros recuperaret, Octaviano Caesari commendatuni esse, omnes fere tradunt; sed alii ab Asinio Pollione, vid. Serv. ad Ecl. IX, 11. Donat. Vit. Virg. §. 36, alii ab Alfeno Varo, alii a Gallo, ut modo vidimus, cf. Donat. §. 30.96, alii cum Martiale VIII, 56, et multo magis cum auctore Carminis ad Pisonem v. 218 sqq. (Ipse per Ausonias Aeneia carmina gentes Qui sonat, ingenti qui nomine pulsat Olympum, Maeoniumque senem Romano provocat ore, Forsitan illius nemoris latuisset in umbra, Quod canit, et sterili tantum cantasset avena Ignotus populis: si Maecenate careret;) a Maecenate id factum esse memorant. Scilicet, ut iam Ruaeo visum est, cum Pollioni primum poeta innotuisset, ab hoc Маесеnati commendari, huiusque studio in Octaviani amicitiam venire potuit. Sed satis est, si teneas, poetam his viris omnibus mature gratum et carum fuisse. Recuperato agro, Eclogam loco, non tempore, primam, si supra memorata recte se habent, scriptam esse dubitari nequit. Obtinet tamen vulgaris opinio, anno hoc 713, aetatis 29, eum Bucolica scribere aggressum esse. Quod quidem consilium poetam Pollionis maxime auctoritate et hortatu suscepisse, inter Grammaticos fama tenet. vid. Donat. Vit. Virg. §.36. lidem ex loco primo, quem Ecloga Tityrus tenet, omnium etiam tempore primam scriptam, et calamitate amissi agri adductum Virgilium primum poeticen aggressum (vid. Phocas v. 67 sqq. Donatus §. 91 etc.) esse putarunt; scilicet quo communi poetarum fortuna uteretur Maro, ut fames et miseria ad versus scribendos eum perpelleret. Cum Virgilius Mantuam redux agros suos a veteranis, qui eos occuparant, vindicaret, novam iniuriam accepit, ut adeo fuga vitae consulere necesse haberet. Patet id ex Ecl. IX, quam, Romam, ut aiunt, regressus, ut denuo Octaviani opem imploraret, Varo obtulisse videri potest; quaınquam in ipso carmine nihil ea de re praeter honorificam Vari mentionem v. 27.35 occurrit. vid. Argum. Ecl. IX. Non male hoc Ruaeus ipsa carminis forma, quae subitariam operam satis prodit, confirmari putat. Menalcan in eo carmine Virgilium intelligendum esse, iam Quinctilianus monuit Inst. VIII, 6, 47. Veteranus, cuius audaciae et furori Virgilius vix fuga se subducere potuit, ab aliis Arrius centurio, ab aliis Clodius, a Probo Milenus seu Milienus Toro primipilaris fuisse traditur. Sed de his disputationem ad Donatum §. 31 reiecimus. Iniuriam hanc h* poeta non nisi Asinio Pollione fugato, expertus esse, ut paullo ante vidimus, narratur in Serv. ad Ecl. IX, 11 quo, Pollione, fugato, rursus de praediis suis fuerat Virgilius expulsus. Si quaeras, qua ratione poeta iterum in agros suos reductus fuerit: Servium habes Comment. in Bucol. pr. §. 14 narrantem : Postea ab Augusto missis triumviris, et ipsi integer ager est redditus, et Mantuanis pro parte. In quam sententiam idem ibid. interpretatur versus 11 sqq. Ecl. IX. Vix tamen illud hoc ipso anno fieri potuit, quo bellum Perusinum exarsit, quo late Italia conflagravit; itaque rebus demum pactione Brundisina a. 714 compositis id esse factum, rectius ponit Martinus p. LI. Mantuanis autem simul in Virgilii gratiam agrorum partem restitutam esse, satis probabile fit ex Ecl. IX, 7- 10. conf. Serv. ad v. 10. U. C. 714. Cn. Domitius Calvinus II. C. Asinius Pollio. L. Cornelius Balbus. P. Canidius. Bellum Perusinum. Octavianus L. Antonium Perusiaınque urbem deditione accipit. Sub anni huius initium Scriboniam in matrimonium ducit; fecit tamen cum ea divortium anno sequenti, suscepta ex ea Iulia: Dio XLVIII, 16 et 34. Cum, M. Antonii in Italiam adventu, maxima omnium, ne bellum recrudesceret, sollicitudo esset, L. Cocceio, communi amico, cum utroque agente, et Maecenate et Pollione adhibitis (Appian. pag. 1126. Dio XLVII, 28), pace Brundisina, amicitia inter Octavianum et Antonium iterum coaluit; ad quam tanto magis firmandam M. Antonius Octaviam, Octaviani sororem, cuius maritus nuper obierat, uxorem duxit. Mox cum Sext. Pompeius, qui classibus mare tenebat, commeatu urbem intercluderet, fame urgente, de pace cum Sexto agi coeptum est; qua proscriptis, qui ad eum confugerant, reditus in urbem et incolumitas pacta est. Iam quae ex his huius anni actis ad Virgilium pertineant, paullo curatius videamus. Perusia capta, tota simul Gallia Cisalpina cum reliquis Galliis et Hispaniis in Caesaris ditionem venit. vid. Appian. p. 1114 extr. Itaque tum demum Virgilio agros suos, postquam eos iterum amiserat, restitutos esse, credere licet. Testificandae suae laetitiae grataeque voluntatis caussa in Vari honorem, cuius opera secundum Ecl. IX, 27 sqq. ea res perfecta fuerat, Eclogam sextam tum scriptam esse, opinatur Martinus p. LVI et p. 149. Fuisse, qui sextam omnium primo loco scriptam esse dicerent, Donatus in Vita *) Apud Gruter. p. C. 8 Marmor visitur, a. d. IV Id. Octobr. Cn. Domitio et C. Asinio Coss. inscriptum. |