Page images
PDF
EPUB

hoc in genere mutaverunt iam Wunderlichius, et, hunc ut plurimum secutus, Iahnius.

Heynium satis constat interpretationis maxime rationem habuisse, rem criticam non aeque curasse. Erat nimirum id Heynii ingenium, ut in edendis a se scriptoribus antiquis eam potissimum rationem sequendam sibi putaret, quae ad ipsam lectionem intellectumque esset fructuosissima, ab omni contentione, rem criticam tractanti necessario subeunda, alienissimus. Et quum ad summa omnia natus esset Vir eximius, facile, si eo inclinasset animus, in hoc quoque genere ceteris excellere potuisset. Sed fuit ea istius aetatis, qua inclarescere ille coepit, labes, ut quidam acres inter se exercerent inimicitias critici rusticeque se invicem exagitarent. Quae res Heynium, hominem omnium mitissimum et veram philologi laudem in humanitate morumque mansuetudine ponentem, non potuit non vel invitum deterrere ab ea re, quam rixarum atrocitas invisam reddere deberet homini nec alienis meritis invidenti obtrectantique, nec suam famam in anceps certamen committere cupienti. Erat igitur novi editoris, hanc inprimis partem expolire et perficere, quoad eius fieri nunc posset. Quamquam autem intelligebam, quam lubricum iter ingrediendum esset quamque praeceps ad labendum; quamquam etiam, quot in reprehensiones incursurus essem, videbam, fortis tamen viri

putabam, omnes telorum ictus subire malle, quam subductum ab acie et pulvere post signa subsidere. Aliorum iam erit, iudicare, acuto gladio an obtuso rem gesserim. Idque iudicium, licet virium mearum quae sit tenuitas haud ignorem, eo minus expavesco, quo magis illud fugere studui, ne quem prudens lacesserem laederemve, unum id agens, ut optimas artes literasque, a quibus ipse et solatium in adversis rebus petere soleo et in secundis ornamentum, si qua possem, adiuvarem et pro summis, quae inde ad me redundarunt, beneficiis quasi remunerarer, si non magno, at grato tamen munere. Itaque hoc inprimis faciendum mihi putavi, ut diligentius excuterem codicem Mediceum, omnium praestantissimum iure haberi solitum. Atque hic non potest satis praedicari Fogginii diligentia, quam is hoc in libro typis accurate describendo praestitit. Nam Heinsius, qui ipsum codicem oculis usurpavit, festinantius in eo conferendo versatus est. Iam fieri non potuit, quin discrepent inter se interdum Heinsius ac Fogginius, aut quaedam ab hoc repraesententur, quorum notationem frustra quaeras apud illum. Et quanta esset Fogginii fides, Heinsii quanta interdum negligentia, quamquam usu expertus didiceram, tamen illa res sollicitum me et suspensum saepe habuit. Itaque nihil mihi magis erat in optatis, quam ut aliquis, Florentiam cui adire contingeret, cuique hoc negotium recte mandare possem, eos locos, ubi illi dissentiunt, denuo inspiceret, quo intelligerem, utri plus fidei habendum esset. Hic a me publice gratiae agendae sunt Freytagio, Viro Clarissimo, Dorpatiensi, Russorum Imperatori a consiliis, qui, Italiam petens, liberalissime suam mihi promisit operam; nec multum intercesserat temporis, quum per literas certiorem ille me fecit de iis, quae scire cupieram. Dederam Viro officiosissimo chartulam, in qua locos complures e Bucolicis et Georgicis notaveram, quorum quae esset in Mediceo scriptura, dubium reliquerat Heinsii et Fogginii dissensio. Iam egregio Viri Optimi beneficio hoc debeo, ut ubique verum vidisse Fogginium cognoverim, praeter unum locum, Ge. IV, 14., ubi quum Heinsius ab stabulis in Mediceo exstare recte utique referat, apud Fogginium a stabulis legitur. Quidquid igitur in Mediceo Fogginiano diversitatis nondum indicatae reperi, id diligenter enotavi; eaque res saepe mirifice me adiuvit. Supersedi tamen, ne putida et molesta religione fastidium crearem lectori erudito, deterrima etiam describere vitia, quale quaeri pro queri et his similia. Nec quae ad solam orthographiam spectant variae lectiones, si paucas quasdam excipis, quas scire lectoris plurimum interesse videbatur, huic editioni inserui. Ut tamen una ex re cognosceretur, quam fluctuarent hoc in genere libri etiam vetustissimi, ubicumque accusativum tert. declinat. in-es vel -is terminatum contra Medicei fidem

exhibuit Heynius, commemoravi hanc discrepantiam. Videbis autem saepe a me distingui priorem et alteram lectionem Medicei, primam et secundam manum. Ac priorem lectionem dico eam, cui ita superscripta est altera, ut prior non sit obelo transfixa in codice, aut, quod tantundem valet, punctis notata. Illi quidem par est plus tribui ponderis, quod ea videtur fuisse an-tiquissimi illius codicis, unde hic transscriptus est, lectio. Potuit tamen etiam fieri, ut librarius, superscripta vera lectione, priorem ex errore aliquo ortam transfigere oblitus interdum sit; quod accidisse subinde probant aperta vitia, correcta quidem ab emendatrice manu, relicta tamen integra vitiosa lectione. Contra priorem manum appello, quum ea, quae primo scripta fuerant, transfossa vel punctis notata sunt; et quae deinde reficta est lectio, eam dico secundam manum. Sed de ipso Mediceo ceterisque codicibus Virgilianis accuratius scribam alio tempore locoque. Nunc id satis visum est significare, plurimum me huic ipsi Mediceo, tum fragmento Vaticano, Gudiano, Mentel. I. et II. et Moret. I., per etiam multum Romano tribuisse. Hoc tamen in universum teneri velim, singulari quodam fortunae beneficio id contigisse Virgilio, ut plerique libri manu exarati satis emendate scripti sint, pauci plane depravati et corrupti. Itaque exiguo e codicum numero licet fere ita textum Virgilianum concinnare, ut raro alii libri in deliberatio

nem adhibendi sint. Quare, quod tempore exclusus, etiamsi vel maxime voluissem, ne potui quidem, libros nondum collatos explorare nunc quidem nolui. Deterrebat ab hac opera etiam, quod ex iis collationibus, quas post Heinsium alii, Burmannus maxime et Martynus, tum Heynius, Vossius, Potterius (Pottier), Dorphius, et ante hunc auctor editionis diobolaris, quae Vinariae 1826. prodiit, instituerunt, parum aut nihil profecisse Virgilium videbam. Intuli tamen Heynianae Lectionis Varietati, quae notavit Potterius, quippe qui antiquissimos Bibliothecae Reg. Parisiensis codices tractaverit; quamquam ita tractavit in Virgilio, quemadmodum in Quintiliano. Licet enim huc transferre, quae Zumptius scripsit in Prooemio T. V. Quintil. Spaldingiani pag. XX. et XXI.: memoratio codicum Parisinorum speciem habet maiorem quam utilitatem. Nam consilium quidem eius (Potterii) in excerpendis libris nullum cognovi, qui ne in illis quidem locis, ubi maxime opus fuerit, fideliter annotarit, quid in quoque libro invenerit. Unum hoc moneo, ne quis propterea quod Pottierius nihil annotavit, hoc vel illud esse in codicibus Parisinis putet." - In prioribus quidem Aeneidos libris saepe videbis laudatas codicis Alburgensis lectiones. Acceperam collationem sex priorum librorum huius codicis ab humanissimo modestissimoque Viro, Dorphio, Scholae Hothersnesiensis Rectore, factam; quam quum is Seebo

دو

haec com

« PreviousContinue »