Page images
PDF
EPUB

O tantum libeat mecum tibi sordida rura
Atque humilis habitare casas, et figere cervos,
Haedorumque gregem viridi conpellere hibisco! 30
Mecum una in silvis imitabere Pana canendo.
Pan primus calamos cera coniungere pluris

28 O libeat tantum duo Burm. 31 Meque una fragm. Moret. Deest versus in Zulich. 32 primum Rom. et Goth. sec. cerae Leid. Locum multi expressere una cum VIII, 24. ut Ovid. Met. XI, 154. cf. Tibull. II, 5, 31. 32. Ita quoque mox 40 sq. expressi ap. Ovid. Met. XIII, 834 sq.

nem:

28. O tantum libeat, ut Theocr. XI, 65. sordida rura, h. 1. non in vitium dictum, sed pro vilis, pauper. Servius tibi sordida iungit, quae tibi sordent. (Sordida rura, quia carent munditiae urbanae cultu. Martial. X, 96.: „Et repetam saturae sordida rura casae." Sp.) 29. figere cervos, si ferae sunt, telo, iaculo, Georg. I, 308. Aen. V, 516. VI, 803. cf. Burm.h.l. Venationis tamen studium a vita pastorum alienum esse videtur. Praestat hactenus alterum, quod Servius habet: „aut furcas, quae figuntur ad casae sustentatioquae dictae sunt cervi, ad similitudinem cornuum cervinorum." et praecesserat mentio casae; nisi alia ex parte id parum opportune commemoratur inter cetera ad vitae rusticae commendationem. Probarunt tamen hoc Lips. et Duker. in Specim. Not. ad Serv. To. I. Virg. Burm. In re militari obvia est vox, v. ad Tibull. IV, 1, 84 et Intpp. ad Liv. XLIV, 10. In vita cominuni aut pastoritia vox non aeque occurrit, et omnino poeta non satis caute dilogiam intulit: dunı figere cervos dixit. (Venationem ferarum ad vitam pastoritianı pertinere, docere possunt Ecl.

III, 12. Ge. IV, 404-413. Colum. VII, 12. Geopon. XIX, 1-3. Theocr. V, 106. Neque ad laborem, qui est in furcis figendis, sed ad voluptatem Alexis invitatur; tum iubetur cum Corydone habitare iam structas casas, non exstruendas demum. Sp. - Similia invenies ap. Serv. et Vossium. Wr.) 30. hibisco. Hibiscus e malvarum agrestium genere esse creditur, Graecorum althaea: etsi, quae de ea disputantur a viris doctis, parum certa sunt. vid. Martin. Iam h. 1. duplici modo eius notio constituitur: aut cum Servio, ut sit, ad hibiscum, tauquam ad herbam pabularem: quod ex usu loquendi bene fieret; aut ut hibisci caulis et virga intelligenda sit, qua pastor utitur ad compellendum gregem. Haud diffiteor mihi nunc praeferendum videri prius illud; est enim hibiscus pabuli genus et planta esculenta: Calpurn. Ecl. IV, 32 viridique famem solarer hibisco. (Hibisco. dativ. pro ad hibiscum; vid. si opus videtur, Voss. et Gronov. Diatr. p. 8 sq. Recte idem Vossius negat, compellere significare i. q. agere, ducere; sed valere agere aliquo; requiri igitur locum, quo agantur. - 31. in silvis: comes

Instituit; Pan curat ovis oviumque magistros.
Nec te poeniteat calamo trivisse labellum:
Haec eadem ut sciret, quid non faciebat Amyntas? 35
Est mihi disparibus septem conpacta cicutis
Fistula, Damoetas dono mihi quam dedit olim,
Et dixit moriens: te nunc habet ista secundum,
Dixit Damoetas; invidit stultus Amyntas.
Praeterea duo, nec tuta mihi valle reperti,
Capreoli, sparsis etiam nunc pellibus albo,

38. SECUNDUM:

40

33 ministros Franc. 41 Pierii Vatic. vetustissimus distinguebat: sparsis etiam nunc pellibus. ambo Bina die siccant. ambo Bina die siccant Goth. pr. Sic et in nonnullis Heins. Sed ambo otiosum, post duo. vid. Burm. (etiamnum fragm. Mor.; male, ut de re praesenti; recte vero Ge. IV, 135., ut de re praeterita; hoc est damals noch, illud, etiamnunc, ietzt noch. Vid. quae notavi ad Aen. I, 365. Wr.)

mihi eris in saltibus gregem pascenti; et saltus contrarii pratis, in quibus viret hibiscus. Haec Vossius. Wr.) 33. Ovium magistri sunt pastores, οἰοπόλοι. ut Ecl. III, 101 Idem amor exitio pecori pecorisque magistro, et alibi. Sic gregis magister Tibull. II, 5, 35. pecori pecorisque magistris Ovid. Fast. IV, 747 et sic

saepe.

34. Nec te poeniteat, pigeat, molestum videatur aut parum te dignum. cf. Tibull. I, 4,47. (Wunderl. haec ita accipit: ,,nec te, ut arbitror, poenitebit; " minus commode. De vi verbi poenitere consuli potest Heusinger. ad Cic. Off. I, 1. Lambin. ad Hor. Sat. I, 6, 89. trivisse labellum, quia movetur ad labra canentis. Sp.) 35. quid non faciebat omnia fecit, nihil intentatum relinquens. Nota formula. Corydon igitur cantu fistulae excellebat; eiusque artis aemulus erat Amyntas. 36. cicutis pro cannis. Ecl.

[blocks in formation]

nomen repetitum; accedit di-
gnitas ex persona loquentis, ut
vidit Vossius. Wr.)

40. E Theocr. XI, 40 sq. III,
34 sq. nec tuta mihi valle reper-
ti, commendat donum a difficul-
tate; periculo a feris contemto
capreas has silvestres ceperat.
conf. Ovid. Met. XIII, 834 sq.,
quo toto loco hanc Eclogam ante
oculos habuit. Ovem praebere
ubera capreolis, exemplo non
caret. 41. sparsis pellibus albo,
ut maculae fuerint albae. Ducta
res e Theocr. XI, 41, ubi vid.
disputantes Intpp. etiam пипс

[ocr errors]

Bina die siccant ovis ubera; quos tibi servo.
Iam pridem a me illos abducere Thestylis orat;
Et faciet; quoniam sordent tibi munera nostra.
Huc ades, o formose puer: tibi lilia plenis
Ecce ferunt Nymphae calathis; tibi candida Nais,
Pallentis violas et summa papavera carpens,
Narcissum et florem iungit bene olentis anethi;

45

42 quod Rom. 43 ipsos a me Rottend. a me ullos Leid. pr. Schrader. coni. optat. 47 Palantes Leid. a m. pr. 48 bene iungit fragm. Moret. acanthi coni. Schrader. An bene oleat acanthus, ignoro.

vero, quia accessu temporis mutant colorem, ait Servius, ex albo in pallidum an lividum. Nisi, durius quidem, ad siccant referas; etiamnum lactent. (Album de colore Ge. III, 56. Senec. Q. N. III, 25. Sp. - Rem confirmant venatores, capreolos recentes sex ferme menses pelles albis maculis distinctas gerere, notantes. Wch.) 42. die, quotidie Ecl. III, 34. Aen. XI, 397. 44. Et faciet, abducet; ex Theocr. Ш, 36. Ad 45 sq. cf. XI, 47. 56. 57. (Faciet: non dixit dabo, ne voluntas declarata amatum offenderet. Sp. - De copula et, quae hic est minantis, vid. Q. V. XXXV, 7, c. Wr.)

46. ferunt Nymphae. Repente a vita vera et communi aberrat poeta et transit in vitam mythicam et poeticam; quod vix bene fit: inopinato enim in vitam vulgarem inducuntur deae, Nymphae et Naides. Forte tamen non nimium in hoc argutandum; ita enim loqui et deos deasque agrestes lusibus pastorum interesse dicere, genus carminis bucolici forte fert. Splendidi autem hi versus 46-55. (Haec non ita accipi debent, ac si omnia ista hoc tempore i. e. tempore messis

vs. 10., colligantur ac parentur Alexi. Demto ornatu haec est sententia: Haec omnia ruri nascuntur; diversis tamen temporibus, non una cuncta. Sp. Calathus similis lilio explicato, vid. eius imago a Spanhem. ad Callim. H. in Cer. vs. 1. repraesentata. Copa vs. 15. sq.: „Et quae virgineo libata Achelois ab amne Lilia vimineis adtulit in calathis." Nymphae autem alunt flores: Cat. LXI, 21. sqq. - lilia, κρίνα, δ. λείρια, weisse Lilien. Voss.) 47. Pallentis violas, sunt nostrae violae flavae, gelbe Violen, vid. Martin. ad h. 1., inter vernos flores numerandae; λευκόϊον s. albam violam, flore sive albo sive flavo sive purpureo, vocant veteres. Pallens vero pro flavo; si corpora hominum calidiore in plaga viventium reputes, quae, cum pallent, subflavescunt. (pallens pro flavus: Ovid. Met. XI, 100.: ,,saxum quoque palluit auro." Martial. VIII, 44.: „Superba densis arca palleat nummis." Aliter statuit Passow ad Pers. pag. 213. sqq. qui docens, pallere etiam de fusco colore dici, intelligendum censet ἴον μέλαν, non luteam violam, quae teste

Tum, casia atque aliis intexens suavibus herbis,
Mollia luteola pingit vaccinia caltha.
Ipse ego cana legam tenera lanugine mala,

50

49 Cum casia Ven. et Parrhas. Tunc multi. 50 Pinguia l. Nonius Marcellus in caltula. aliter Prisc. 1. III.

Plin. H. N. XXI, 14. humilis sit parumque speciosa, et auctumno floreat, alieno ab h. 1. tempore. Verum ibi diserte Plinius ait, maximam esse luteis auctoritatem; et argumento a tempore petito occursum supra a Spohnio ad vs. 46. Wr.) Papavera sunt ex genere silvestri, flore rufo, quod in arvis cum hordeo maxime nascitur. Plin. XIX, 9. vid. Martin. h. 1. et ad Ge. I, 78. Narcissus ex eo utique genere est, quod nos ita appellamus. v. eund. ad Ge. IV, 122. Schreber. ad Theocr. I, 133 cum Linnaeó consentit, qui Narcissum poeticum edidit. (Quae autem Iulius Sabinus h. 1. habet de Narcisso, coronis Erinnyum destinato, petita sunt ex Schol. Sophocl. Oed. Col. 681.) Anethum nostrum Tille, s. Dille, dill, anet, esse putatur, quod et in nostris hortis visitur, flore flavo. ἄνηθον etiam Theocritus cum rosis et violis iungit VII, 63: Dubites tamen de alio loco Idyll. XV, 119. Cum malvis et apio iungit τό τ ̓ εὐθαλὲς οὖλον ἄνηθον Moschus Idyll. III, 101. 49. Casia a Plinio inter herbas ac flores recensetur coronarios, et inter eos, quos circa alvearia serere iubet. Vulgo lavendulam nostram esse putant. vid. Cerda ad Ge. IV, 30, pag. 480. Sed Martinus, comparatis inter se Plinio, Dioscoride ac Theophrasto, docet, Casiam hanc esse

cneoron Graecorum, s. Thymelaean lini folio, quae grana cnidia fert. v. Martin. ad Ge. II, 213. (Vossius Zeiland appellat. Wr.) 50. pingit vaccinia, hyacinthos ferrugineo colore, variat, caltha, tamquam flore diversi coloris, intexens herbis n. violas et reliqua. Aen. VII, 488 cervum Mollibus intexens ornabat cornua sertis. Caltha vulgo nostra Ringelblum, marggold, soucy, habetur. vid. Cerda, quamquam de eo adhuc dubitat Martin. ad h. 1. De vaccinüs vid. ad v. 18. mollia, tenera, ut Ecl. V, 38 mollis viola, VI, 53 mollis hyacinthus et ut nostrum sanft pro zart.

51. cana legam tenera lanugine mala. χνοάοντα. Intelligunt vulgo mala cydonia, s. cotonea, nobis Quitten, quae cana lana s. lanugine obduci satis constat. Quum tamen ea palato puellae parum grata fuisse videri possint (oblitus erat vir doctissimus, h. 1. de re coronaria agi, ad quam referuntur quoque calathi floribus et pomis nucibusque scite ornati), coniicit Martinus significari a poeta praecocia, s. nostra Apricosen. Sed vulgata interpretatio confirmari etiam potest ex Alcimi Epigrammate Antholog. Burm. T. I, n. 211, quod ex h. 1. expressum, ubi haec mala redduntur velleribus hirsuta cydonia canis. Calpurn. Ecl.

:

Castaneasque nuces, mea quas Amaryllis amabat.
Addam cerea pruna; honos erit huic quoque pomo;
Et vos, o lauri, carpam, et te, proxima myrte:
Sic positae quoniam suavis miscetis odores.
Rusticus es, Corydon; nec munera curat Alexis;

"

55

53 poma Ven.; porro et ante honos in vulgg. edd. et in nonnullis libris ad evitandum hiatum; male. vid. Pier. Heins. h. 1., qui primus eiecit, et ad Ge. I, 4. 221. Wasium de Senar. cap. 4. Ad Graecorum imitationem, quibus adspiratio sonum consonae similem reddebat, v vel w, f. poeta et hoc accommodavit, est quoque hiatus in caesura, sententia subsistente. (De hiatu vid. Q. V. XI, 3. 4. Wunderlich. haec adnotat: Sed etiam sic mihi hiatus, ab illo III, 6. diversus, ita displicet, ut lectionem et honos reduci malim. Et - quoque apud Ovid. Ep. XVI, 92.: „Addit et ad festos hunc quoque Troia diem." Constructio vero variata pro: Addam cerea pruna, et hoc quoque pomum honorabo." Sed vellem docuisset lectorem Wunderl., qui factum esset, ut ex plerisque codd. et excideret. Sententia autem haec est: honos erit huic pomo apud te, Alexim. Wr.) 56 est Rom.

II, 90. 91 ut in arbore saepe notavi Cerea sub tenui lucere cydonia lana. cf. Martial. X, 42 aliosque a viris doctis ad utrumque locum laudatos. 52. Respicit hunc versum Ovid. Art. ІІ, 267. ІІІ, 183.53. cerea pruna, sive flava, sive matura; hoc sensu dictum illud Alcmanis, quod h.1. laudat Fabric., κηρίναν ὀπώραν, illo videtur accipere Ovid. Met. ХШ, 818 prunaque, non solum nigro liventia succo ; Verum etiam generosa novasque imitantia ceras. Memorantur quoque cerea pruna in Copa 18. Alia loca Cerda laudat. cf. Intpp. ad Horat. I Carm. 13 cerea Telephi brachia. (,,Sunt et nigrapruna-ac laudatiora cerina." Plin. H. N. XV, 13. laud. a Voss. et Spohn. Vid. ibi Intppr. Wr.) 54. proxima myrte, quae in calatho proxima laureis frondibus ponetur; et iunguntur fere. v. Horat. Od. III, 4, 19. v. h. 1. Burm. (Vossius intelligit myrtum in hortulo Corydonis lauro

proxime positam; exile hoc, ad meum quidem sensum; Spohnius odoris suavitate proximam; hoc malim. Sed unice veram esse Heynii explicationem, evincit proximus versus: quoniam sic positae etc. Wr.) Laurus vero non est accipienda de eo genere, quae accuratius laurocerasus dicitur, et versus finem saeculi XVI ex Trapezunte et Constantinopoli ad has terras allata fuit, sed de ea lauro, quae in silvis et saepibus passim per Italiam visitur. Ceterum imaginem huius serti florei expressam dedit Martinus ad h. 1.

56. Rusticus es, stultus; nisi poeta exprimere voluit Theocr. ΧΧ, 3 Βωκόλος ἂν ἐθέλεις με κύσαι τάλαν; quod tamen paullo argutius esset dictum. (Rusticus propria vi dicitur, adiuncta tamen stultitiae significatione, quae eiusmodi muneribus Alexis amorem conciliari posse speret; sic etiam Vossius haec intelligit. Et rus aperte opponitur urbi vss. 60.

1

« PreviousContinue »