Page images
PDF
EPUB

At mecum raucis, tua dum vestigia lustro,
Sole sub ardenti resonant arbusta cicadis.
Nonne fuit satius, tristes Amaryllidis iras
Atque superba pati fastidia? nonne Menalcan?

15 tantum scribendi. In talibus haerere nihil attinet. Porro alii serpillum, serpullum, serpelium; sed est foлvilov. quod latine scribi debuit serpullum. 12 Ac Rom. Heinsius malebat distinguere: At me, cum raucis cicadis, resonant arbusta ut Ecl. I, 5. 14 melius Zulich., ex interpretatione. 15 Menalcan a Pierio ex optimis commendatum, a Pulmann. Commelin. aliis receptum; alii Menalcam. In his igitur graeca terminatio pro exquisitiore habita est. v. ad vs. 1. (Rom. superva, de qua scribendi ratione consu

a natura rei ductum, nec definit, bene an male, modo graviter ac valde. Simile edulium esse videtur moreto: quod carmine descriptum habemus. Allia vero serpyllumque memorantur simpliciter, quia talium hominum in illis terris quotidianus cibus erant; nam, quod ideo manducasse aiunt, ut odoris gravitate serpentes et scorpios fugarent (v. Plin. Valer. IV, 37, et Ursin. in Virg. coll. ad h. 1.), id vero, ne subtiliter magis, quam vere dictum sit, vereor. Serpyllum esse nostrum Quendel, Feldkümmel, wilder Thymian, Martinus ad Georg. IV, 30 docet; dubitant alii, an diversum sit.

12. Arbusta resonant cicadis mecum h. me cantante, illis una stridentibus. Nam ita mecum accipere iubet ratio grammatica, quam hic illustrabo. Ge. I, 41 Ignarosque viae mecum miseratus agrestes: mecum, qui eos miseror ipse. Ge. II, 8 musto tinge novo mecum crura, mecum, qui et ipse tingo, calco uvas. Aen. I, 675 Sed magno Aeneae mecum teneatur amore. mecum, simul, ut ego eius amore teneor. Meminisse debebam haec, ad locum Aen. IV, 115 expediendum, ubi Iuno ad Venerem: mecum

erit iste labor: erit tibi labor hic

una mecum; me una tecum allaborante. In aliis locis res est apertior, ut statim inf. vs. 31. Mecum una in silvis imitabere Pana canendo, una mecum, qui ipse imitor. Apud Horat. sic collige mecum. Eodem igitur modo h. 1. arbusta resonant cicadis mecum, me canente; resonant arbusta et cicadis strepentibus et me una canente. (At non est idem: arbusta resonant cicadis, et: arbusta resonant Corydonis cantu.. Adiecta haec sunt temporis accuratius definiendi causa; ac mecum ad tempus spectat: solae enim cicadae tempore meridiano, ab hora quarta, i. e. nostra decima, Ge. III, 327. sq., ceteris animalibus quiescentibus, canunt. Sententia igitur haec est: eo tempore cano, quo cicadis arbusta resonant. Quum autem hoc ipsum resonant arbusta cicadis idem sit, quod cicadae canunt arboribus insidentes, non debet offendere ea structura: mecum resonant arbusta cicadis: sed sola ex his repetenda est canendi notio: mecum canunt cicadae. Ceterum nihil necesse, maritatas arbores, ut statuit Vossius, sub arbustorum nomine intelligi. Wr.) 15. nonne Menalcan? nonne

Quamvis ille niger, quamvis tu candidus esses.
O formose puer, nimium ne crede colori!
Alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur.
Despectus tibi sum, nec, qui sim, quaeris, Alexi;
Quam dives pecoris, nivei quam lactis abundans. 20
Mille meae Siculis errant in montibus agnae.

lendus Pier. ad h. 1. sic in Medic. Ge. I, 158.: spectavis. IV, 299.: vima Aen. I, 260. favor pro fabor. ib. 529.: supervia. ib. 577.: iuvebo. ib. 708. a m. pr.: discumvere. II, 605.: evetat a m. pr. pro hebetat. ib. 785.: supervas. III, 9.: iuvebat. IV, 546.: iuvebo. VII, 605.: Aravisve. cfr. V. L. Ecl. VI, 16. De forma Menalcan vid. Q. V. III, 1. Wr.) 19. nec, qui sim ita meliores ap. Pier. et Heins. conf. ad Ecl. I, 19. (qui sim Paris. 4. 7. 8. Vid. Q. V. ad Ecl. I, 19. laud. Wr.) Vulgg. cum aliis codd. quis sim. Primum mutatum video in Pulmann. et Commelin. Est qui mollius et doctius. vid. Heins. 20 nivei et ad pecoris et ad lactis, nam utrumque recte dicitur, referri potest. Prius Serv. et Mart., posterius Heins., sequuntur. In pecore epitheton maiorem vim quam in lacte niveo habet. Si tamen poeticum morem, de quo monui ad I, 35., si porro aurem consulas, non dubitabis eo modo distinguere, quo nunc fecimus. (Voss. nivei et pecoris iungit. Sane quidem albae oves praestantiores habitae; sed id huc non facit; nam hoc est patissimum: dives pecoris sum. Praestat iungere: pati satius erat Menalcae fastidia? qui eum spernebat; quod v. sq. confirmatur. Erat hic colore fusco ut verna ruri natus. (Nonne fuit satius, Amaryllidem pati iracundam, morosam, superbam? nonne Menalcam nigrum ferre? i. e. hoc solum eius vitium, quod fuscus est; fastidia enim non ad Menalcam pertinent; et e verbo pati similis notio ferendi subauditur. Voss. et Sp.)

17. ne crede, confide formae. Servius e Sallustio laudat: Virtuti satis credebant. 18. cadunt, decidunt neglecta, adeoque iacent. vaccinia nigra esse eundem florem çum hyacinthis ferrugineo colore, satis convenit inter viros doctos. v. h. 1. Cerda. cf. inf. v. 63. X, 39, cll. Theocr. Idyll. Χ, 28 Καὶ τὸ ἴον μέλαν ἐντὶ, nai á yoanτà vázivdos. Ge. IV, 183, ubi Martinus hyacinthum poetarum lilium floribus reflexis, sive Martagon, forte id genus,

caussas

quod Imperial Martagon appel-
lant, Türkisch Bund, esse pu-
tat, et eius effigiem apposuit.
Salmasius ad Solin. pag. 1224
gladiolum, nobis Schwerdlilie,
intelligi contendebat :
breviter recensuit Ruaeus ad Ecl.
III, 62. Add. nunc Schreber. ad
Theocr. X, 28. Sed de ligustris,
Italiae flore, maior dubitatio. v.
Martin. ad h. 1. Vulgo troene,
Rainweide, reddunt; alii con-
volvulum maiorem intelligunt.
Plinius arborem appellat. Grae-
cis Cyprus. cf. Pompon. Sab. Suf-
ficit, hunc florem, licet pul-
crum, negligi, dum hyacinthus,
coloris non aeque grati flos,
ametur.

19. Ex Theocr. III, 7. et reliqua ex XI, 29 sqq. 21. Siculis. Revocatur adeo hoc carmen ad pastores Siculos. v. Argumentum. nec potuit Corydon esse verna Iolae; sed pastor sui iuris. (Mirum sane, quomodo Spohnium,

Lac mihi non aestate novum, non frigore defit.
Canto, quae solitus, si quando armenta vocabat,
Amphion Dircaeus in Actaeo Aracyntho.

nivei lactis; et sollenne est hoc lactis epitheton apud Tibull. Ovid. alios; tum Graecis yάla lɛvzóv, ut Homero, Theocrito. Sp.) 22 Hic mihi Menag. alt. nec frigore alii ap. Burm. defit Goth. pr. Lac mihi non aestate, novum non frigore defit: ita distinguit Burm. Hieme enim lac novum (v. Ecl. V, 67) suppetere, id demum esse gloriosum. Atqui ineunte hieme partum edunt oves. Verum, etiamsi post novum distinguas, 'repetendum utique idem voc. in altero membro de hieme. De colustro vero non accipi potest. v. Martin. Locum ante oculos habuit et expressit Ovid. Met. XIII, 829. (Defieri dicitur, quod cessat, sive sensim incipit deesse, in eo est ut desit; deest, quod iam defieri coeperat ante. Sententia autem lac novum per totum annum habeo; hinc sane post novum interpungendum. Aestate-frigore, ut Soph. Philoct. 17.: Ev wózɛi pèv — ¿v déçu dé. Sp.Langius in Vindiciis Tragoediae Romanae pag. 49., allato hoc ipso loco, docet, oppositorum saepe talem esse vim, ut alterutrum non adsit, nisi ut alteri illustrando inserviat. Wr.) 23 si quanto arm. vocabant. ms. Barth. Burm. coni. vacabant. 24 Scribitur Arachinctus, Arachintus etc.; item Arctheo, lapsu vario. Item Dirceus. At est signalog. Pindar. P. 9, 153 Διρκαίων υδάτων. Totus versus ex Graeco factus est: 'Auqiaov sigκαῖος ἐν ̓Ακταίῳ 'Αρακύνθῳ, ut adeo manifestum sit poetam Graecum esset expressum. (Quod ita manifestum esse, negat Vossius. Wr.)

in Prolegg. hoc carmen in Alexandrum, servum Pollionis, scriptum esse statuentem, et illic, et h. 1. difficultas, quam obiicit Siculorum montium commemoratio, fugere potuerit. At Virgilius non fuit Siculus. Sed habebat Spohnius, quod responsurus fuisset; nam ne pastor quidem fuit Virgilius. Et quum alia finxit in hoc carmine liberius, tum illud minime ita comparatum est, ut Spohnii sententiam evertat. Quid enim Virgilium, ut poetam, impediebat, quominus locum, ubi haec agerentur, Siciliam esse vellet, pastorum carminibus celebratam? Quid, quod ipsa Graeca nomina, Corydon et Alexis, non patiuntur, aliud his rebus esse theatrum, nisi regionem, in qua Graecus sermo regnaret? De his: Mille meae agnae, exposui ad Eleg. ad Messal. pag. 33. Wr.) 22. Suppe

tere sibi per totum annum vaccas ait, quae bonam lactis copiam praebeant, ut quotidie lac recens apponi possit. Theocritus pro lacte caseum posuerat Idyll. XI, 36, etiam hoc ex more harum regionum: vide modo Georg. III, 400.401.

23. Nec imperitum se cantus esse pronuntiat. armenta vocabat, revocabat, compellebat, ut inprimis fit vesperi, ut domum pastor gregem reducat. vid. suavem locum Apollon. I, 575 sq. et Cerd. 24. in Actaeo Aracyntho. Huius nominis nobilis mons est Acarnaniae sive Aetoliae; v. vel Strab. X, pag. 692 A; nam fines harum regionum modo angustius modo latius patuerunt; non longe ab urbe Pleurone. Ad hunc referenda haec esse contendit Palmerius Graec. ant. IV, 10, docetque eum tractum άxtηv dici apud Homerum, quia Ithacae et

[ocr errors]

Nec sum adeo informis: nuper me in litore vidi, 25

25 Non Ven. et Parrhas., et in nonnullis deest in.

Cephalleniae insulis ex adverso situs est in continente. Amphion tamen in Acarnania fuisse nusquam legitur. Occurrit et huic rei ita, ut partim nos non omnia de hac fabula memorata tenere dicat, partim verba haec: In Actaeo Aracyntho, initium carminis noti faciat, ut apud Theocr. Idyll. IV, 31, 32 fieri putat, et ut noster fecit Ecl. V, 86. 87, utque alii faciunt, v. c. Aristoph. Nub. 964. Alia exempla v. ap. Bentl. ad Horat. I Serm. 3, 7. Et forte ad eundem modum trahendi versus Bionis Idyll. III (al. VI.), 7 sq., ut argumenta carminum sint, quae poeta Amorem edocuerit. Verum satis contorta est omnis illa Palmerii ratio, et tota Amphionis, qui lyrae cantu Thebas condidit (Horat. Art. 394), fabula ad Boeotiam pertinet; etiam hic Amphion Dircaeus a fonte Boeotiae. Tum vero nec deficit Aracynthi montis nomen et memoria in Boeotia: nam non modo Steph. Byz. Agάxvvdos, ogos Βοιωτίας, ἀφ οὗ Αθηνα Αρακυνvía, et Vibius Sequester id asserunt, add. Lutat. ad Statii Theb. II, 239, et Sext. adv. Grammat. I, 12, p. 270; verum et illustris est Propertii locus III, 13 (al. 16.), 41 victorque (ultus matris iniuriam) canebat Paeana Amphion rupe, Aracynthe, tua. (ad quem locum miror in Burmanni edit. nihil esse notatum.) Simile quid in Euripidis Antiope lectum fuisse de Amphione, colligebat ex Probo Valckenarius

Diatribe pag. 66. 67. Probi verba sunt: Amphionem et Zethum Euripides, Iovis ex Antiopa Nyclei filia natos, ail cantando poluisse armenta vocare. Si recte haec a Probo scripta sunt, firmatur inde lectio Codicis in Propert. 1. c. Prata cruentantur; Zethus victorque canebat P. ut sit Zethus victorque Amphion docte pro Zethus Amphionque victores. Nam frigent Prata Zethi, durum est Prata cruentantur Zetho; et, quae alii coniectant, Prata cruentantur late, vel quae coniectari possint, v. c. laetus victorque c., lubrica sunt. Quod tandem Aracynthus Actaeus vocatur, puta eo spectare, quod mons ille fuit in finibus Boeotiae et Atticae, unde Actaeus; omnis enim Attica Actaea dicitur, h. e. littoralis, ab acte, quae pro littore dicitur. Sextus 1.1. Αράκυνθος τῆς Ἀττικῆς ἐστιν

oog. Add. Barth. ad Stat. II Theb. 239 Illa (Diana) suas Cyntho comites agat, haec (Pallas) Aracyntho. Copiosi in locis congerendis Cerda et Martinus. (Amphion cum fratre Zetho natus Eleutheris in confiniis Boeotiae et Atticae; expositus a Nycteo avo uterque, et éducatus a pastore ac nomine notatus. cfr. Pausan. I, 38. Apollod. III, 5, 5. Ergo iuventutem Amphionis respiciunt poetae verba et tempus, antequam ad regnum ille pervenit. Sp.)

25. E Theocr. VI, 34 sqq. Verum in eo commode haec de Cyclope dici poterant; non aeque

Quum placidum ventis staret mare; non ego Daphnim Iudice te metuam; si numquam fallit imago.

26. DAPHNIN

27. METUAM, SI N. FALLAT

26 Dum placitum quatuor ap. Burm. Daphnin multi Pieriani et Rufinian. cum pluribus Burm. Si Menalcan scribas, debuit et Daphnin scribi cum Pulmann. Commel. Conf. Heins. ad v. 73. Conficitur res ex V, 52 Daphnin ad astra feramus. Itaque Daphnim expunxi. (Sed eam scripturam restituendam videri, docet Q. V. ÎII, 3. Wr.) Daphni Rufinian. p. 272. quod ornari posset, si tanti esset. 27 fullat meliores Pier. et Heins.; et sic. elegantior sermo ferre putatur pro vulgari usu fallit, quod erat ante Heins. vulgatum. Mentel. pr. et Ven. fallet. (Vossius, Spohn. et Iahn. praetulerunt fallit. Recte; Spohnius haec scribit: ,, Fallat dubitationem exprimeret ab h. 1. alienam. Sententia haec est: Non informis sum; vidi me in litore, et imago non fallit." Diversi modi metuam vicinitas locum dedit, ut saepissime factum videmus, depravationi. Quod clarius etiam ostendit tertia lectio fallet, ab iis introducta, qui metuam futurum esse existimarent. Fallit quidem maiorem habet a codicibus auctoritatem; sed in his plus etiam valere ratio debet, quam codices; vid. Q. V. VI, 4. Wr.)

nunc de pastore, qui melius fonte, rivo, amni, pro speculo utitur. At Servius omnino negat mare unquam esse satis tranquillum, ut imaginem reddat. Videtur is de alto cogitasse; nam ad littus maris facies satis tranquilla et pellucida esse potest: conf. Cerda et Burm. Servio tamen obtemperarunt alii, in his Alb. Gentilis, qui de lacu Mantuano accipere maluit, ut Aen. I, 244 mare de Timavo. (De imagine in tranquilla maris superficie repraesentata vid. Lucian. Dial. Mar. T. I. p. 239. Ed. 1687. ibique interpretes. Wr.) Quum placidum ventis staret mare, h. a ventis, per ventos. v. inf. Ge. IV, 484. cf. Tibull. IV, 1, 126. Explicat Seneca Quaest. nat. V pr. Itaque si legeris: Quum placidum ventis staret mare, scito illud non stare, sed leviter succuti, et dici tranquillum, quia nec huc nec illuc impetum capiat.

[ocr errors]
[ocr errors]

ae

Est hoc philosophi argutantis. Quantopere Tassus, dum eandem rem in Amynta ornare vellet, a rerum natura recesserit, docuere viri docti. (placidum ventis Spohnius explicat: placidum a ventis, coll. Hirt. Bell. Alex. c. 1.: nam incendio fere tuta est Alexandria.“ Verum si cum his contuleris Aen. V, 763.: placidi straverunt quora venti;" probabiliorem esse intelliges Wunderlichii sententiam, ita scribentis:,,Placidum ventis, i. e. ventis sopitis, quum venti quievere. Nam ventis placidis sternere acquora tribuitur, ut Aen. V, 763. Ita apud Soph. Aiac. 674.: davov S ἄημα πνευμάτων ἐκοίμισε στένοντα πόντον. h. e. flatus vehementium ventorum (sc. cessando) gementem pontum sopire solet; ubi vid. interpretes." Itaque ventis placidum mare i. q. ventis placatum, stratum. Wr.)

« PreviousContinue »