Page images
PDF
EPUB

75

Produxit miseros! en, quis consevimus agros!
Insere nunc, Meliboee, piros, pone ordine vitis.
Ite meae, felix quondam pecus, ite capellae.
Non ego vos posthac, viridi proiectus in antro,
Dumosa pendere procul de rupe videbo;
Carmina nulla canam; non, me pascente, capellae,
Florentem cytisum et salices carpetis amaras.

73 Produxit. Ita ex Heins. et Pierii codd. edidit Heins.; vulgo, Perduxit, quod gravis auctoritas Vatic. et Longob. tuetur; quodque nuncrepetiit Wakef. Voces hae fere permutantur. Sic inf. Ecl. VI, 60 perducant alii producant. Est tamen perduxit id quod proprie hic locum habet; alterum erit pro exquisitiore habendum. (Reliqui in textu produxit, non quod ea sit exquisitior lectio, sed quia verior. Produxit firmatur optimis libris, in quibus Paris. 3., ut plurimum cum praestantissimo Mediceo consentiens; idem tuetur Heinsius, exempla proferens, ut solet, apta inepta. Quo perduxit valet: quem ad finem, quem ad exitum. Inde ea prodiret sententia: quem ad exitum res suas adduxerunt miseri cives! At non de exitio civium nunc agitur, sed horum colonorum. Verum hi non erant civium loco censendi; iidemque, discordiarum causas procul habentes, nihil curabant rem Romanam; cf. insignis locus Ge. II, 495. sqq. Verbum autem producere significat, paulatim rem magis magisque progrediendo adducere aliquo. Epitheton miseri optime convenit, ut Graecum δειλός, iis, qui, expertes consilii, obcaecati furore, omnia perturbant, mala malis cumulant, nocentes innocentes iuxta habent. Incusat igitur cives Meliboeus, quippe eo discordiae ac furoris paulatim progressos, ut iam acerbissima patriae infligant vulnera. Wr.) en quis vel queis consevimus agros; ita optimae edd. et codd. At Rom. cod., quo Pierius usus erat: his nos consueuimus agris, sed expuncto primo u in consueuimus, corrupte et interpolate. Arreptum tamen hoc a nonnullis: v. Burm. en quis consuevimus agris Zulich. en quis consevimus agris Gud. 75 quondam felix alii ap. Heins., et sic vulgo editum, usque ad Pulmann. Meliorem ordinem iam Pierius docuerat e suis. (Felix, ut fortius vocabulum, Vossio iudice, recte priore loco positum. Wr.) 77 Frondosa Mediceus Pierii, et Pompon. Sab. de rupe procul pendere Parrhas. Serv. ad Ecl. IX, 50, et edd. ante Pierium. Quod nunc editur, est quoque apud Arusianum Messium. 78 nec me ms. Lengnich.. pastore unus Mentel. pro var. l. 79 amatas coni. Ulit. ad Gratii Cyneg

390.

legionibus Romanorum tum erant. 73. En quis c., quibus, in quorum utilitatem agros coluimus. 74. Ironice dictum accipies. Quid iuvat nunc insevisse! Sive ut inserere sit pro plantare, quod fit pluribus modis: quod contendit Martyn. ad Ecl. IX, 50 Insere, Daphni, piros: sive ut sit de insitione proprie dicta accipiendum. (Sic

cum Vossio statuendum videtur; et piros, eodem auctore, speciem pro universo genere arborum frugiferarum nominat. Pone ordine vites, i. e. in quincuncem, ut adnotat Vossius, coll. Ge. II, 277. 75. Ite - ite, cf. notata ad Eleg. ad Messal. pag. 13. extr. Wr.) 76. E Theocrit. I, 116.117. 79. De cytiso v. ad Ecl. II, 64.

т. Hic tamen hanc mecum poteras requiescere no

ctem

Fronde super viridi; sunt nobis mitia poma,
Castaneae molles, et pressi copia lactis;
Et iam summa procul villarum culmina fumant,
Maioresque cadunt altis de montibus umbrae.

83. FUMANT;

80

80 hanc noctem. Sic iam inde ab Aldo editum. Occurrit tamen in scriptis et edd. hac - nocte; sed illud tuentur Heins. Burm. Martin. (hanc noctem etiam Paris. 3., unde probabile est, eandem fuisse Medicei lectionem; atque hoc sententiae convenientius. Wr.) poteras editum iam a Nauger. in Ald. tert. firmavit e Rom. et Medic. Pierius, et ex optimis Heins. Alii poteris, ut fere codd. in his temporibus variant. Illud prius elegantius. conf. Ovid. Met. I, 679. (Videt protinus pergere Meliboeum Tityrus; cf. vs. 75. Hinc dicendum erat poteras. Sp.)

80. Ex Theocriti XI, 44 sqq. 82. Castaneae molles varie explicantur, ut sint maturae, vel recentes (Sed eae non magis tenerae, quam multo post. Sp.), vel tostae; vel de genere quodam, quod echinum seu corticem minus durum habet, conf. Cerda. (Sed quid hoc ad palatum et ad gustum Meliboei? Sp.) Fit id in primis, si amygdalis inseruntur. Laudant ex Palladio lib. XIV, 155 Castaneamque trucem depulsis cogit echinis Mirari fructus laevia poma sui. Potuit tamen improprie pro maturis molles appellare. (Molles ad saporem referri debet; sic mollissima vina Ge. I, 341. mollia fraga Ovid. Met. XIII, 816. molle me

rum Horat. I, 7, 19. Molles igitur h. 1. sunt suaves, dulces. Sp. - cfr. etiam Iahn. ad h. 1. Wr. Maturae autem castaneae mensibus Octobri et Novembri. Calpurn. Ecl. II, 82.: ,, Castaneasque nuces dabimus- cum sole Novembri Maturis nucibus virides rumpentur echini." Hinc definiendum tempus, quo factum sit hoc carmen. Sp.) Pressi copia lactis, h. casei, quia serum e coagulo, sive concreta lactis parte exprimitur, et adiectis etiam pro soliditate acquirenda ponderibus, ut Palladius loquitur, eliquatur. 83. Et iam-nox ingruit. conf. Ecl. II, 67. (Fumant villae, in quibus coena paratur. Voss et Sp.)

ECLOGA II

ALEXIS*)

ARGUMENTUM

Corydon pastor, Alexidis pueri, qui a communi utriusque domino

amabatur**), insano amore quum fureret, miserum sui animi affectum hoc carmine exponit. In votis habet, ut ille ruri secum habitet. Enumerat copias suas et opes rusticas v. 20, suam oris speciem 25, suam artem canendi 31, sua munera puero parata, fistulam 36, et duo capreolos 40, tum corollas variorum florum 45, mox tamen damnat ipse amorem suum 58. Dominus per Iolae nomen declaratus esse videtur v. 57. Idem Corydon amaverat Amaryllidem, asperam puellam, et Menalcam puerum v. 14 sq. 52. Etiam in huius Eclogae allegoria retexenda misere se torquent interpretes, quum a Servio et aliis traditum accepissent, Alexin sive Asinii Pollionis sive Maecenatis puerum fuisse, a Virgilio amatum; quanquam eius rei non satis constans fama fuit; cf. Heinsius, Martinus ad v. 1 et Catroeus. Quae ita secusne sese habeant, scire utique nihil refert; neque de castis Virgilii moribus disputare h. 1. attinet; etsi ille in dilectu talis argumenti morum suorum castitatem parum nobis approbavit. In interpretatione tamen satis est aut tenere, aut statuere, Virgilium ingenii caussa, forte ut Theocritum imitatione exprimeret, haec scripsisse, et exprimi hac Ecloga egregio cum artificio aestum et furias amoris, quo pastor, verna Iolae, nomine Corydon, in Alexin misere exarserat, qui domini amasius erat. Locus autem, in quo ille dolorem animi carmine mitigat, convenientissime describitur v. 3-5; amant amantes solitudinem silvarum. Siculos in hac Ecloga pastores inducere videtur poeta, v. 21 Mille meae Siculis errant in montibus agnae. Quo ipso argutiae allegoriae concidunt; quae plane corruunt, si expressa pleraque ex Theocrito cogites, inprimis ex Idyll. XI. XXIII et III, quae tamen, si cum his compares, multo dulciora esse, vix inficiari pos

*) Alexis, alii, etiam Mediceus, Poeta, Corydon ex antiqua narratione apud Serv.; Gud. addit de amore pueri. Leid. Carmen vel micticon; Poeta, Corydon, Ecloga secunda. Voss. Coinon vel Miston, forte pro κοινὸν et μισητὸν h. impurum et libidinosum.

**) Si modo recte accipio v. 2. delicias domini, ut idem utrique dominus esset. Verius nunc arbitror: Alexin esse Iolae pusionem alterius pastoris; ipsum autem Corydonem hominem sui iuris, pastorem gregis sui: qui adeo bene iactare poterat opes suas v. 20 sq. Mille meae-.

sis. Transtulit poeta in Corydonem nonnulla, quae melius de Polyphemo dicta erant, ut illud v. 25 nuper me in litore vidi. Inverso modo Polyphemi amores ad Corydonis exemplum expressit Ovid. Met. XIII, 776 sq. 801 sq.

Formosum pastor Corydon ardebat Alexim,
Delicias domini; nec, quid speraret, habebat.
Tantum inter densas, umbrosa cacumina, fagos
1. ALEXIN

1

1 Formonsum Rom., de qua scriptura v. Pier. Corydon, Κορύδων. Male Coridon et Choridon. Alexin: alii Alexim. v. Heins. hic, et quoties eadem varietas redit, v. c. Daphnim et Daphnin. prius Heins. praefert ex observatione usus doctioris. Est tamen Daphnin ad astra feramus. cf. ad 15. 26. 73. (Scripsi Alexim, quod ex Palat. notatur. De hac terminatione vid. quae disputavi Q. V. III, 3. Wr.) W Tum in cod. Rom. Corydon pastor ardebat. Legerat Eclogam Propert. II extr. 73. v. Vitam Virgilii 717. 2 nec quod sp. edidit Brunckius sine libro: ex usu Ciceroniano, quod iam maluerat Nodell. Obss. Crit. p. 39 et Io. Schrader. (Neque poeticum hoc: habeo, quid, ut Heynius, neque ἀρχαϊκῶς dictum, ut Vossius statuit. Habeo quod dicitur de re, quae vere est; habeo quid de re, quae an sit, aut qualis sit, incertum est; quod est dubitantis et rem animo volventis; Germanice hoc exprimas adiecta particula wohl, etwa, vielleicht. Itaque habeo, quod respondeam valet: in promtu mihi est respondere, possum respondere, ich kann antworten, ich habe eine Antwort darauf; habeo, quid respondeam: i. e. non plane deest, quod responderi posse videatur, ich könnte wohl darauf antworten, ich wüsste vielleicht eine Antwort darauf. Habeo, quod sperem, ich habe eine bestimmte Hoffnung; habeo, quid sperem, ich könnte wohl, vielleicht, etwas hoffen; non habebam, quod sperarem, i. e. nulla erat spes, ich hatte keine Hoffnung; non habebam, quid sperarem, i. e. nulla spes videbatur esse; nihil spei apparebat; nulla spes, omnia mihi circumspicienti, offerebatur; ich wusste nicht, was ich etwa hoffen sollte. Firmatur id, quod modo disputavi, ut ipsa ratione, ita satis grandi exemplorum numero, quae petere licet ab Handio ad Stat. Silv. I, 2, 114. Beiero ad Cic. Offic. II, 2, 7. Ramshorn. Gr. Lat. §. 160, 1, Not. 2. Eodem modo inter se differunt mirari quid et mirari quod. Liv. XXXVIII, 10.: „Eo tandem legati Aetoli, mirante consule, quod morarentur, venerunt;" i. e. mirabatur moram, et succensebat; recte, ut ex praegresso tandem intelligitur; nec erat, quod Gronov. quid scribi mallet; hoc enim esset: mirabatur, quae causa moram afferret. vid. Drakenb. ad eum locum. Constat autem, id quod in nostrum locum cadit, quae cum aliqua dubitatione negantur, saepe fortius negari. 3 Spohnius et lahnius hic et infra IX, 9. tollunt commata, sententiam si spectas, recte, si grammaticam rationem, secus; vid. Q. V. XXXIII, 3, d. Wr.)

(1. Ardere, de amore, aut aliquo, quod usitatissimum, Horat. Od. II, 4, 7. III, 9, 5. Sil. Ital. V, 15. ubi vid. Drakenb. aut in aliquo Ovid. Her. IV, 99. Me

tam. VIII, 50. aut aliquem, vel aliquid Hor. Od. IV, 9, 13. Stat. Theb. IV, 337. Gell. N. A. VII, 8. Prop. I, 13, 23. 2. De deliciis et delicatis pueris cfr. Burm.

Adsidue veniebat; ibi haec incondita solus
Montibus et silvis studio iactabat inani:

O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas?
Nil nostri miserere? mori me denique coges.
Nunc etiam pecudes umbras et frigora captant;
Nunc viridis etiam occultant spineta lacertos;
Thestylis et rapido fessis messoribus aestu
Allia serpyllumque herbas contundit olentis:

Sp.

5

10

4 Drakenb. ad Sil. Ital. III, 429 malebat solis Montibus. Sed et solus satis se tuetur. v. Burmann. (Solus firmatur etiam Nemesiani imitatione, Ecl. IV, 41.:,, solus cano.“ Ita flere cum dativo Tibull. III, 6, 40. stud. inani, frustra. Wch.) Pro ibi Goth. sec. ubi; nec male. 5 Idem hemistichium in Ciri 208. (Hoc hemistichium, et alia quaedam in Ciri lecta, Corn. Gallo sublegisse Virgilium statuit I. H. Voss. pag. 55. Sed ego multo graviores habeo causas, cur ista omnia ex Virgilio sumta existimem. Wr.) 7 coges Rom. et Heinsii meliores, et defendunt ex Theocr. ἀπάγξασθαί με ποιήσεις. Sed praesens, quod et ipsum boni codd. Pierii et aliorum agnoscunt, maiorem vim habet. v. Gerda, Burmann. (Coges recte; nam denique h. 1. indicat futurum tempus. Non est h. 1. gradatio: nil curas; nil misereris; mori denique cogis! sed per interrogationem procedit oratio: num curas? num misereris? vae ad mortem me ages! Non quidem nunc cogis, sed, si ita pergis, coges. Sp.) 9 nunc etiam virides Ven. ap. Burm. et Goth.sec. incultant Moret. fragm. lacertas idem fragm. Moret. et codd. plures ap. Burm., it. sec.Goth. 10 rabido emend. Clericus, rustice a Burmanno exagitatus, quanquam et illud bene dicitur et locum habet. (Rabidus numquam de sole et aestu dicitur, nisi quum iunctum fuerit sideribus a feris bestiis, ut Leone, Cane, nomen habentibus. vapido legere malit Odinus in Miscell. Obs. Crit. Nov. T. XII. p. 475. Wr.) 11 Nonnulli Alia; antiquus mos consonas geminas una

ad Suet. Aug. 83. Gronov. ad Stat. Silv. II, 1. V, 5, 66. Plut. Anton. c. 59. Iuven. VI, 47. Domini: non utriusque, Corydonis et Alexis, dominus Iolas, sed solius Alexis; cfr. vs. 19. sqq. Sp.)

4. 5. Vid. Theocr. XI, 17.18. iactabat, ut verba, voces, iacere, et Ecl. V, 62 voces iactare ad sidera. Nunc silvis in montibus conqueritur spretum amorem suum. (cfr. Broukhus. et Wunderl. ad Tibull. III, 6, 40. Sp.)

7. Ex Theocr. III, 9, 8-13. In summo aestivi temporis aestu tua vestigia sequor. Suaviter e vita rustica adumbrata sunt sequentia. ad v. 8 cf. Georg. III, VIRGIL. Tом. І.

327 sqq. 9. Ex Theocr. ductum VII, 22 σαῦρος ἐφ ̓ αἱμασιαῖσι καθεύδει, ubi ὑφ' ex h. 1. commendabat Valck. Diversa tamen αἱμασιά ex caementis a spinetis; assident lacertae maceriis, aut insident : praestat saltem ἐν, quod codd. praebent.

10. rapido aestu, h. vehemente, magno, quia sol rapidus dicitur, ducto vocabulo ab iis, qui rapido cursu h. magno et incitato feruntur, adeoque incalescunt, fervent. Burmannus, qui h. 1. Clericum exagitat, ipse nimis argute exponit, aestum, qui vires messoribus rapit. Alio modo flamma rapit, rapax est. 11. herbas olentis, ornat epitheton

6

« PreviousContinue »