Nec tamen interea raucae, tua cura, palumbes, 60 58 rauci apud Pier. nonnulli. 59 Serv. h. 1. laudat: turtur cessabit ab u. 60 in aethera Gud. et duo alii: quartus Moret. pro diversa lect. in aequore, quod ad iustas oppositionis leges accommodatius foret: (at variata oratio suavior. Wr.) itaque placet Burm. et Trillero Obss. Crit. c. 27 et olim Cerdae; malim et ipse, modo non correctorem redoleret. Recepit nunc Wakefield. (Acute vidit lahnius, in aequore ex sq. in litore ortum esse. Sententia, si aequore probas, haec est: ante cervi piscium naturam induent; ubi, quid sibi velit levis, non intelligas. Longe aliud est, quod legitur Aen. V, 819.: ,,(Neptunus) Caeruleo per summa levis volat aequora curru." Atque ut leves cervi parum aptum natantibus epitheton, sic aptissimum volantibus: Aen. V, 838.: „levis aetheriis delapsus Somnus ab astris.“ VI, 16.: „(Daedalus) Insuetum per iter gelidas enavit ad Arctos, Chalcidicaque levis tandem super adstitit arce." Wr.) 61 nudo in littore unus Ven., deberet saltem nuduto. (Hafn. A. ad littora. Wr.) sit ad auras canere, disces ex Q. V. X, 1. Frondatorem perperam Servius avium quoddam genus esse statuit, deceptus ille transitu ad aves per hanc formulam facto nec minus interea. Meliboeus multiplicem amoenitatem istius praedii extollens commemorat primum flumen ac fontem opacis fruticibus vel arboribus obumbratum; tum propinquum salicetum, apum copia frequentatum, vineam, cui rupes imminet, et maiorum arborum silvam, quas amant palumbes et turtures. Nec minus interea, i. e. et simul cum frondatoris in vinea occupati cantu ex alia parte palumbium silvestribus locis nidificantium gemitus audietur. Turtur avis domestica, in villis nutriri solita; cf. Varr. de R. R. III, 8. Colum. VIII, 9. Pallad. I, 25. De palumbibus loquens ita refert Plin. Hist. Nat. X, 35.: ,, Cantus, omnibus i. c. omni columbarum generi - similis atque idem, trino conficitur versu praeterque in clausula gemitu: hieme mutis, a vere vocalibus." Unde intelligitur, falli eos, qui tantum, quum incubent, canere illos referant, perperam allato loco Plin. XVII, 28. Ceterum formula transitioni inserviens Nec minus, et Nec minus interea multum frequentatur Virgilio; cf. Aen. I, 633. II, 482. VI, 211.475. VII, 572. XI, 203. XII, 746. Wr.) 60. Ante leves ergo, quasi dicat: recte utique haec bona mea enumeras, Meliboee, et propterea grato per totam vitam in patronuum meum ero animo; id quod omnino ad pietatem liberti spectabat. Pascentur in aethere cervi, pro volabunt, et maria destituent piscis, h. et pisces in sicco vivent; itaque nudos dixit. (i. e. non amplius undis tectos. Burm. et Sp.) Assumta autem formula ex antiquo sermone. v. Herodot. V, 92, 1. conf. inf. ad Ecl. V, 76. Ante, pererratis amborum finibus, exsul Pars Scythiam et rapidum Cretae veniemus Oaxen, 65 63 Ingeniose tentabat Io. Schrader. Aut Albim Parthis, Παρθὶς pro Παρθική. (sed vid. Not. Wr.) 64 cultus coni. vir doctus apud Burmann. 66 al. Oaxen (quod reduxi; vid. Q. V. III, 1.; male Oaxem Heynius. Wr.), 62. Pererratis amborum finibus, ad ornatum spectat: ita ut alter alterius fines pererraverit, ad alterius sedes pervenerit; h. antea Parthi migrabunt in Germaniam, et Germani sedes Parthorum occupabunt; quod, nisi victis et subactis, Romanis, fieri non poterat. Exsul hic non urgendum; simpl. apud poetas, ut sup. 4 fugiens, qui ad alienas terras proficiscitur. Sic in illo: patriae quis exsul se quoque fugit? (exsul, qui solo patriae mutato vivit; proprie locutus est Virgilius. Wch.) 63. Aut Ararim Parthus bibet. Reprehenduntur haec, et merito, tamquam aliena a pastorum memoria, nomina, nimisque longe petita. Sed recessit Virgilius ab antiqua simplicitate in moribus, quos pastoribus suis tribuit. Porro Germania et Arar sibi respondere debebant; hic vero Galliae fluvius est, qui in Rhodanum se immittit. Defendunt poetam sic, ut dicant, hanc ipsam locorum inscientiam indoctum servulum non male decere. Sane quidem populos Gallos et Germanos vulgari sermone fere confundi, constat. v. Burmann. h. 1., item Ruaeum et Martinum. Et fit hoc eadem fere ratione, ve qua Tigris, qui Parthorum fines facit, Parthorum fluvius appellatur. (Omnia, si quid video, bene se habent; nam, quum haec praecessissent: „pererratis amborum finibus," etiam Galliae flumen recte poterat commemorari. Sententia haec est: Parthi pererratis Germaniae finibus in Galliam nient, Germani pererratis Parthorum finibus ad Tigrim. Hinc etiam patet, quid tribuendum sit Schraderi coniecturae, Albim, ignotum ceteroquin istoc tempore Romanis flumen, pro Arari inferentis. Et si quid est praeterea, quod videatur reprehendi posse, id in Nota ad vs. 67. defensum videbis. Wr.) 65. Ibimus Afros, elisum in; quod in epico carmine melius fieret, Homerico more. alii et pars, pro alii et alii. v. Burm. et alii. Musgrav. ad Eurip. Bacch. 407 et - et esse pro aut - aut contendit: quod sane fit interdum; etsi Aen. VII, 675 Homolen Othrynque nivalem Linquentes huc non referam. At h. 1. est: et pars veniemus ad Oaxem et pars ad Britannos. (De alii pars et-et vide Q. V. XXXIIII, 1. Wr.) 66. rapidum Cretae Et penitus toto divisos orbe Britannos. Oaxin, Eaxem. Oaxes Cretae fl. nemini memoratus, praeter Vibium Sequestrem, forte ex hoc ipso loco; de urbe tamen Cretae, Oaxo, non dubitatur, forte eadem, quae Axus est ap. Herodot. IV, 154. ubi v. Wessel. pag. 348, 53, nunc adde Eckhel Doctr. numor. P. II, p. 305; neque illud ignotum, Cretam Oeaxida dictam esse. v. Apollon. I, 1131, cuius versus ab Varrone Atacino expressos Servius recitat. Mirantur porro sagaciores, cur tam obscuri nominis fluvius h. 1. a pastore nominetur, neque illud satis assequuntur, quomodo post Africam et Scythiam, quum remotissimorum finium terra expectaretur, Cretae mentio facta sit. Oaxim itaque iam veteres modo Mesopotamiae modo Scythiae fluvium haberi maluerunt, nulla tamen nominis commemorata auctoritate. Fuere, qui Araxem reponi mallent; et sane apud Claudian. B. Gild. 31 inter Oaxem et Araxem codices fluctuant. Possit etiam confirmatio huius emendationis e Theocrito peti, ut eum noster ante oculos habuerit. Is enim, Hieronis laudes ultra pontum Scythicum et Babylonem ut extendantur, precatur Idyll. XVI, 99. 100. (Lucan. I, 19.: „Sub inga iam Seres, iam barbarus isset Araxes." Wr.) Eodem itaque modo Virgilius Scythiam et Araxem diversarum Orientis regionum fluvium memorare potuit. Verum, etiamsi hoc liceret, vel sic rapidus cretae iungendum esset, qui rapit terram albam, radendo littus, h. lutulentus: atque hoc durum. Alii Oxum inferunt nunc a poeta sine exemplo Oaxum dictum, qui limum vehit turbidus semper secundum Curt. VII, 10. Excusemus poetam, quem defendere equidem non ausim. Sufficit fluvium huius nominis in insula Creta esse, cuius mentionem hic fieri minus mirabitur, qui, uti Afros, seu Libyas, et Scythas, sic insulas ab Italia remotas Cretam et Britanniam sibi opponi, observet. Probabile mihi fit, Maronem ante oculos habuisse locum ex antiquiore aliquo poeta, quem nimis docte et loco alieno expressit. Notabilia mihi haec et alia in hoc maxime carmine, tum in ceteris habentur Eclogis, quod in iis iuvenile Maronis ingenium, nondum satis maturo iudicio et subtilitate subactum, elu veniemus Oaxem; alii adibimus Cretam. De Oaxi Cretae v. Var. Lect. Totus locus alienus a pastoritii carminis indole; nec modo tragicum quid spirat, (Lyricus dixit ultimos orbis Britannos I, 35, 29) verum adeo ἀπροςδιόνυσον, quomodo enim pastores, agro Mantuano eiecti, armenta sua agentes per Africam et Scythiam errare aut Britanniam et Cretam insulas adire poterant? Expressit tamen locum Nemes. Cyneg. 67.68. (Britannia ante Caesarem ignota; Caes. Bell. Gall. IV, 20. Sueton. Caes. 25. Dio Cass. XXXIX, 50. Strabo IV. p. 304. Plutarch. Caes. 23. ultra terminos orbis habitati fines promota: Vellei. II, 46.: alterum paene imperio nostro ac suo quaerens orbem." Ao.44. post Christ. nat. sub Claudio Aulus Plautius missus in Britanniam; sed aegre persuasit militibus, ut se sequerentur, quippe militaturi sibi videbantur extra orbem. Suet. Claud. 17. Tacit. Agric. 14. Dio Cassius LX, 19.: „ ὡς γὰρ ἔξω τῆς οἰκουμένης στρατεύσοντες ἠγανάκτουν." Sp. Nihil in his tragicum aut lyricum; sed omnia proprie accipienda. Orbem terrarum ambit Oceanus; Britannia autem sita est ultra Oceanum; cfr. quae notavi ad Eleg. ad Mess. vs. 54. pag. 59. Quod autem acriter reprehenditur ab Heynio poeta, qui talia loquentes introduxerit En, umquam patrios longo post tempore finis, cescere videtur; quo ipso apparet, a quibus initiis ille ad summam carminis absoluti laudem progressus sit. (Oaxen pro Oxo dictum accipit Vossius, cretae autem appellative dictum, ut pendeat ex adiect. rapidus, non ex subst. Oaxen. Neque aliter Servius. Nihil hic decernit Claudianus, cui Delrius Araxen reddidit 1. 1. Neque eo, quod Ourion, interposita a, pro Orion invenitur, causam tueri suam debebat Vossius; Ωρίων enim per & scriptum quum admittat illam ἐπένθεσιν τοῦ ᾶ, respuit eandem O in nomine "Όξος. Porro Oaxum Cretae civitatem ab Oaxe conditam esse, referunt Steph. de Urb. et Plisthenes apud Serv. h. 1. Atqui non raro Fluvios inter urbium conditores referri, satis constat, quod non est plane praetereundum. Rapidus autem sollemne est fluviorum epitheton, celeritatem indicans; sed eiusmodi epitheta non facile ad alium sensum detorta videas. Denique docendum erat, rapidus idem significare, quod rapax, et adiunctum sibi habere genitivum. Oaxen flumen esse Cretae, statuit etiam Meursius Creta pag. 92. Atque ut Libyae opponitur Scythia, sic optime, iudice Spohnio, Britannia insula insulae Cretae, septentrionalis meridionali. Vide tamen Q. V. XXXX, 3. Wr.) 67 Britanos e libb. notat Ge. Fabric. 68 En patrios numquam Ven. En nunquam unus Heins. pastores, quae, si eventum spectemus, quomodo fieri potuerint, plane non appareat: eam reprehensionem quo magis in oculos incurrere videtur veram iustamque esse, eo studiosius cavendum, ne forte iniuriam faciamus poetae. Ac licet, de ea re qui memoriae prodiderit, sciam neminem, tamen persuasum habeo, provisum fuisse aliquod perfugium veteribus istorum agrorum possessoribus ab Octaviano, quo aveherentur, Africam scilicet aliasque remotas regiones. Sed maiorem dubitandi materiam fortasse suppeditabit commemoratio Britanniae, quam post Iul. Caesaris tempora neglectam ac relictam fuisse a Romanis, vulgaris videtur esse opinio. At etiam Augusto imperante Romanos aliquam istius insulae tenuisse partem, nisi haec ipsa Virgilii verba probarent, fidem faciunt, quae apud Horat. leguntur, Od. III, 5, 2.: „praesens Divus habebitur Augustus, adiectis Britannis imperio gravi busque Persis." et Od. IV, 14, 47.: „Te - miratur-belluosus qui remotis Obstrepit Oceanus Britannis. " Atque in expeditione adversus Britannos suscepta Messalae opera usum esse Augustum, colligas ex Eleg. in Messalam vs. 54. Cum eo loco si contuleris, quae exstant apud Tib. IV, 1, 147. sqq., facile intelliges, Elegiam istam ante hunc Panegyricum scriptam esse; unde rursus de tempore, quo conditus sit Panegyricus iste, iudicium fieri poterit, coll. disputat. nostra de auctore Elegiae ad M. Val. Corv. Messal. pag. 9. et 11. Wr.) 68. En umquam pro unquamne. inf. Ecl. VIII, 7 En erit umquam Ille dies. Illustrat Heins. ad h. 1. Intpp. Liv. XXIV, 14. XXX, 21. 70. (En umquam : pessime summi viri alii pro an, archaismum statuentes, acсереrunt, alii pro traiecto umquamne. Neque interrogat ubique, uti bene iam docuit Gronov. ad Liv. XXX, 21., neque inest vis in voc. umquam, sed in voc. en. Pauperis et tuguri congestum cespite culmen, 69. TUGURI 69 tugurI v. Pier. (71 Iahnius hic et sq. vs. interrogationis notam sustulit; sed nescio an vim ac vigorem orationi una detraxerit. Wr.) 72 Hadr. Wallius apud Heins. distinguebat: Inpius-miles habebit Barbarus? has segetes? ut et erat in cod. Franc. Est autem aut mirantis, aut irridentis (haec quidem notiora), aut increpantis. Increpantis: Aen. IV, 534.: „En quid ago!" Wie nun, was beginne ich nun! En age! nun auf! Ge. III, 42. Sil. Ital. III, 179. En tandem! Curt. X, 2. et in interrogatione: Varro de R. R. I, 2.: „en, ibi tu quicquam nasci putas?" Wie nun, meinst du etc. Plaut. Menaechm. V, 5, 25.: „Dic mihi, en umquam tibi intestina crepant?" Virg. Ecl. VIII, 7.: „En erit umquam ille dies?" wie? soll ich nie etc. Hinc intelligitur, cur en repetatur et hoc ipso loco et Ecl. VIII. 1.1. Sp. - Adde Aen. VI, 346.:,, En, haec promissa fides est?" et absque interrogatione: VII, 452.: En ego victa situ." Ecl. VI, 69.: en accipe. " Denique ad rem praesentem refertur: Ecl. V, 65.: ,,en quattuor aras, Ecce duas tibi, Daphni" etc. Aen. I, 461.: En Priamus." Ш, 155.: „tua nos en ultro ad limina mittit." Wr.) Vulgo aristas de annis exponi notum est. In hunc sensum iam Claudianus accepisse videtur, qui IV Cons. Honor. 372 decimas emensus aristas dixit. Huc etiam Rhiani, χείματά τε ποιάς τε δύω καὶ εἴκοσι πάσας, advocari possunt, ap. Pausan. et IV, 17 extr. Enimvero mea regna subiiciuntur patriis finibus v. 68, ac tugurio v. 69, et eosdem agros et possessiones miseri Meliboei denotant; haec itaque videns post, posthac (ex v. 68 longo post tempore), h. quando eos aliquando iterum adspicere mihi continget, rarae in illis aristae aliquot oculis occurrent? hi tam culti agri (novalia dixit v. 71 omnino pro agris quibusvis) per novos suos colonos inculti neglectique iacebunt? ut Ge. III, 476 Nunc quoque post tanto videat desertaque regna Pastorum. (Simillima huic structura Ge. II, 259-261.: multo ante - ante; quem locum afferunt Voss. aliique. Wr. pro postea absolute etiam ante accusativ. Aen. II, 216. et alias. Sp.) In sequentibus poeta sui obliviscitur: pastor, cui pecus pascendum erat, de segetibus, de pomorum insitione, de vinea agit. (Sed vide, quae notavi ad vs. 46. Wr.) 71. Inpius, sceleratus, nefarius: utpote in bello civili. Etsi omnino perpetuum epitheton est: impia bella. impius hostis. impius ensis. ut synonyma sint τοῦ saevus, durus, crudelis. Contra pius est mitis, humanitatis sensum habens. 72. Barbarus, Galli, aliique, qui in Et post |