Page images
PDF
EPUB

Postquam nos Amaryllis habet, Galatea reliquit.
Namque, fatebor enim, dum me Galatea tenebat,
Nec spes libertatis erat, nec cura peculi.
Quamvis multa meis exiret victima saeptis,
Pinguis et ingratae premeretur caseus urbi:

33. PECULI

35

31 Galatea, Γαλάτεια. male in multis Galathea. 34 saeptis, Hanc scripturam h. 1. vix duo Reg. et Mentel., in aliis locis antiquiores agnoscunt. Nonnulli (Wakefield. Wr.) distinguunt post pinguis, ut sit viçtima pinguis, ut Ecl. VI, 4. At sic alterum, caseus, subiiceretur sine epitheto: quo extenuatur oratio: poetae itaque prius sine epitheto relinquere solent, alteri epitheton addere. (Colum. VII, 8.: „Is (caseus) si tenui liquore conficitur, quam celerrime vendendus est, dum adhuc viridis succum retinet: si pingui et opimo, longiorem patitur custodiam." Sp. - Copula et autem non ita raro postponitur uni vocabulo a Virgilio; cfr. Ge. I, 304. 402. Aen. I, 35. 333. III, 430. 668. IV, 124. VIII, 517. XI, 367.; duobus XII, 381; sed idonea cum excusatione. Merraret victima Parrhas.

libertas, et multo post mihi data est, postquam, ex quo tempore, a Galatea relictus, in Amaryllidis, conservae (quam v. 3 carmine recolebat, et quae moerore suo ex Tityri absentia amorem suum prodebat vss. 37 sqq.), contubernio sum. Amicane illa proprie dicta, an quae in contubernio esset, Romano sensu, quandoquidem servorum non coniugium erat, sed contubernium, non dicam. longo post tempore, ut v. 68 iterum. Sic tanto post Ge. III, 476. Fatendum tamen, insidere his nescio quid invenusti et incomti: cf. V. L.; (ibi iam omnis scrupulus animo tuo eximetur. Wr.) quamquam et alia nonnulla in hoc primo carmine paullo ieiunius dicta videri possunt. Multo vero magis inficeta haec sunt, si cum aliis per alteram amicam, Mantuam, per alteram, Romam declarari pronunties.

34. Quamvis iuvencus unus

et alter ex meis armentis deductus venderetur in urbe, aut eo deportarentur a me casei. Habuit autem Virgilius in animo Catull. XX, 10-13 (al. CXIV), si quidem Catulli carmen est. Georg. III, 400 Quod surgente die mulsere horisque diurnis, Nocte premunt: quod iam tenebris et sole cadente, Sub lucem exportans calathis, adit oppida pastor. (Fronto: „Victima maior est; ut vitulus; hostia minor; ut agnus." Sp. Leguntur haec apud Front. in Different. Vocabulor. Wr.) 35. ingratae, quod nihil inde argenti referret, v. seq. Burmannus nimis argute exponit: Mantuae iam non gratae, postquaт осcupata a veteranis, novis colonis. Martinus pro infelici accipiebat. (ingratam comica morositate dicit: non tantum dedit, quantum mihi videbatur, quanto opus erat ad ornatum Galateae. Sp. Hanc explicatio

et

Non umquam gravis aere domum mihi dextra redibat. : M. Mirabar, quid maesta deos, Amarylli, vocares; Cui pendere sua patereris in arbore poma. Tityrus hinc aberat. Ipsae te, Tityre, pinus, Ipsi te fontes, ipsa haec arbusta, vocabant. T. Quid facerem? neque servitio me exire licebat, Nec tam praesentis alibi cognoscere divos.

40

37 pro Amarylli al. Galatea, ita malit Cerda; inani allegoriae servandae studio. (Male Galatea; quod vel ex vs. 32. sq. intelligitur. Miratur Meliboeus eam, quae neglexerit opus; id solebat Galatea; in hoc igitur nil mirum; sed mirum in Amaryllide. Sp.) 38 mala Rom. a pr. m. et in alio scriptum poma in rasura. 39 Tityrus hinc aberat ipse Goth. pr., perperam,

nem praefero ei, quam Paldamus ad Propert. p. XLVI. proposuit:,,ingrata urbs, i. e. negligens accepta et mox consumens, et iccirco semper nova poscens." Wr.) Ceterum similia sunt illa Moreti 81 Nonisque diebus Venales olerum fasces portabat in urbem; Inde domum cervice levis, gravis aere, redibat. (cfr. etiam Wunderl. Observ. in Tib. I, 5, 67. Wr.)

37. Nunc in animum revocat moerorem Amaryllidis, cuius caussam ignorabat tunc Meliboeus, nunc facile assequitur. Ceterum desiderium Tityri absentis bene poeta exprimit; quod vero subiicit 39: Ipsaete, T., etsi bucolici carminis nota figura est (sic apud Theocr. IV, 12), ab hoc tamen loco, si recte iudico, aliena est. Quorsum enim nunc hoc, cum de Amaryllidis desiderio agebatur? (H. Vossius statuit, omnia resonasse vocibus desiderio absentiae moerentis Amaryllidis; cui interpretationi favent verba Propertii I, 18, f.: „Sed qualiscunque es, resonent mihi Cynthia silvae, Nec deserta tuo nomine saxa vacent."

Wch. - Nihil erat, quod in his reprehenderet Heynius; neque Vossium et Wunderlichium recte

statuisse de sensu horum verborum puto. Nam ut omnino affectus hominum in Bucolicis ad ipsam naturam, arbores, fontes, transferri solent, ita hoc loco desiderium, quo Amaryllis affecta erat, etiam arbores, fontes, omnisque locus iste sensisse narrantur. Aut quid faciendum erit hisce: Ecl. X, 13. sqq.: ,, Illum (Gallum) etiam lauri, etiam flevere myricae; Pinifer illum etiam sola sub rupe iacentem Maenalus et gelidi fleverunt saxa Lycaei." cf. etiam Mosch. III, 29. sqq. Ceterum de significatione pronom. ipsae vid. Q. V. XVIII, 2, a. Recte autem negat Spohnius, verba haec arbusta de arboreto cum vitibus, quae est Vossii sententia, capienda esse; fruticeta significari, ex vss. 2. 14. sq. apparere. Wr.)

41. Quid facerem? necessario mihi Romam proficiscendum erat, nulla Amaryllidis querelarum ratione habita, cum neque libertatem recuperare alibi, neque tam praesentes h. propitios,

Hic illum vidi iuvenem, Meliboee, quotannis
Bis senos cui nostra dies altaria fumant.

43 quot annis divisim antiquiores. v. Pier.

faventes (v. Cerda) deos, tam praesens eorum beneficium, alibi experiri possem. 43. Hac in urbe herum meum vidi, tam munificum et lenem, ut eum pro deo colere decreverim. Non enim eum diversum facere videtur a iuvene. Dicta haec esse respectu ad Caesarem Octavianum habito, dubitari vix potest. Nectamen sunt nimium urgenda: alioqui dicendum esset, Octavianum possessiones in agro Mantuano habuisse, in quo Tityrus esset. (Herus, Virgilius, Romae tum fuit; Tityrus est senex villicus; Octavianus deus et iuvenis. Tityrus ut servus ab hero, Virgilio, libertatem impetravit, ut villicus ab Octaviano immunitatem et integritatem agrorum, quorum curam herus ei mandaverat. Sic omnes difficultates, quae interpretes vexant, removentur; alioqui, si Tityrus aut ipse Virgilius, aut si idem et herus et deus, haec explicari nequeunt. Sp. — Res ita cogitanda: Virgilium, herum, voluntatem iuvenis, Octaviani, erga se benignam de agro servando tum aperuisse. Wch. - Equidem in his servi herique personas ita iunctas putaverim et mixtas, ut omnis eas accurate inter se discernendi conatus irritus sit et inanis. Certe, quae vs. 47. sq. Meliboeus servo dicit, quis non videt, ad herum esse referenda? Wr.) Ei se menstruis sacris litare velle ait. cf. v. 7. 8. fumant pro fumabunt.

(Falsum hoc; iam enim coереrant fumare. Nam Tityrus mense Iulio aut Sextili ineunte Romam abierat; quod iniecta vs. 39. mitium pomorum commemoratio indicat. Atqui hoc colloquium Octobri exeunte habitum fingitur; vid. not. ad vs. 82. Quod autem deus vocatur Octavianus, ao. 725. demum deus et appellari et coli coeptus est; ac primum quidem ipse Pergami et Nicomediae sibi templa strui permisit. At vero (1) iam ao. 712. Kal. Ian. ἡμίθεος habitus Iulius Caesar et Divus dictus, Octavianus autem se Divi filium appellabat. (2) Romani iam proni ad tales honores Iulio Caesari tribuendos, dum in vivis erat. (3) Octavianus tum potestatem summam habebat eamque graviter exercebat in Italia. Antonius maiore quidem ibi auctoritate et gloria militari florebat; sed ille aberat in Asia; hinc penes Octavianum erat arbitrium rerum gerendarum. Asinius autem iam discesserat e provincia, quae quidem valde favebat Octaviano, ut postea videbimus. Atque (4) omnino veteres sic de potentioribus; ut Graecos mittam, Horat. Serm. II, 6, 52.: „deos quoniam propius contingis; " i. e. Octavianum, Maecenatem, Agrippam etc. Epist. I, 19, 43.: „Iovis auribus ista servas. vid. Arnald. Lect. Gr. p. 177. Iacobs Anthol. Gr. T. VIII. (an XI.? Wr.) p. 191. et infra Ecl. IV. Pollionis puerun

45

Hic mihi responsum primus dedit ille petenti: Pascite, ut ante, boves, pueri; submittite tauros.

45 Hoc reposuit Wakef. et necesse esse ita legi pronuntiat. primum Longob. Pierii.

46 greges Menag.

deorum sobolem dici videbimus.

Colit autem Tityrus Octavianum, ut Larem domesticum; Horat. IV, 5, 34.: ,,et Laribus tuum miscet numen;" hinc ei bis senos dies fumant altaria, non continuos quidem, sed singulis mensibus, Kalendis quidem, aut Nonis, omittit Servius

quas

aut Idibus: Cato de R. R. - a Voss. laud. с. 143, 2.: „Kalendis, Idibus, Nonis, festus dies cum erit, coronam in focum indat; per eosdemque dies Lari familiari pro copia supplicet." Sp.) 45. Hic, cum Romae essem ipsumque herum adiissem, primum tuli responsum illud, h. facultas nobis data est, ut nos pueri, vernae, servi, libere pasceremus et tauros submitteremus. Color similis carminis Agathiae: Analect. Brunck. To. III, p. 46. XXXVII. Responsum non nunc eo sensu, quo oracula hinc iussa dicuntur: nec tam magnifice, quam apud Horat. C. S. 55 Iam Scythae responsa petunt : sed simpl. respondit petenti, annuit. (Quo sensu voc. primus accipiendum videatur, expositum Q. V. ХХVII, 5. Wr.) Submittite tauros. Varie interpretes exponunt. Servius cum aliis: iugo submittere ad arandum: recte, modo iugo, aratro, aut simile quid adiunctum esset; etsi vel sic a pastorum persona alienum foret. Submittere est alere ad gregem supplendum; nam subVIRGIL. TОМ. І.

iunguntur reliquis et aggregantur ii tauri, quibus grex suppletur. Ge. III, 73 quos in spem statues submittere gentis. cf. 159. v. Burm. h. 1. Gesner. in Thes. Submittere enim esse mittere in alterius locum, supplere, dubitandum plane non est. An dictum esse possit pro: tauros admittere, dubitare licet. Femina submittitur, non taurus bovi, ut submittere equas Pallad. Mart. 13, 65 submittendae tauris vaccae, idem Iul. 4, 1; in feturam submitti possunt vaccae ibid. Nemesianus tamen dixit Cyneg. 114: Huic (cani feminae) parilem submitte marem: aliud autem exemplum nondum vidi. Nisi et ibi est submittere ut admittatur. v. Ulit. ad e. 1. Theocritus IX, 3 eadem forma uti videtur: Μόσχως βωσὶν ὑφέντες, ὑπὸ στείραισι δὲ ταύρως; etsi et hic dubia lectio est, cum in aliis ἐπὶ στ. sit; et vix ὑφιέναι eodem versu duplici sensu dixit poeta, ut et sit vitulos uberibus matrum admovere (ut vulgo ea vox adhibetur, v. c. IV, 4 ἀλλ ̓ ὁ γέρων ὑφίησι τὰ μοσχία), et admittere vaccis taurum. Debebat ad e. 1. audiri Reiskius, nimium interdum neglectus. (Res rustica duabus maxime continetur rebus, re pecuaria et agri cultura. Bene igitur haec iuncta, si tauros submittere de aratione explicabitur. Neque hanc alienam a suis pastoribus censuisse Virgilium, quum aliunde patet, tum ex ipsius hu

5

M. Fortunate senex, ergo tua rura manebunt!
Et tibi magna satis; quamvis lapis omnia nudus

48 Ex hoc et v. 52 expressus v. 11 in Epigr. 177 Anthol. lat. I, 1 Haec tibi semper erunt, hic inter flumina nota etc. Totum carmen ex Virgilianis versibus est contextum.

ius Ecl. vs. 71. sq. Tauros autem submittere dictum volo pro domare tauros, sc. ut iugum ferre discant. Cui explicationi favent ea, quae leguntur apud Rutil. Itiner. I, 142.: „Submittant trepidi perfida colla Getae." De supplendo grege si capias, vide, ne dicendum fuerit iuvencos submittere, non tauros; tauri enim iam adulti, non submittendi igitur, sed iam submissi. Vitulos submittere Ge. III, 159. Wr.)

47. Ergo tua rura manebunt tibi, non eripientur, et ea quidem satis magna, ad pascenda armenta. (Verba tua rura manebunt explicanda ex formula in iudiciis sollemni: meum est. Vid. Brisson. de Form. et Soll. P. R. Verbis 1. V. §. 19. Sic infra Ecl. IX, 4.: „Haec mea sunt: veteres migrate coloni!" cf. etiam Ecl. III, 23. Hinc gravius pronunciandum pronomen tua, non verbum manebunt. Wr.) Quae sequuntur, varie interpungi et exponi possunt. Aut ut nova sententia fiat: Quamvis

ob

ducat pascua iunco: Non (tamen) insueta g. (Ita Wakefield. qui comma post iunco posuit. Wr.) aut ut cum antecedenti iungas: et tibi magna satis, quamvis lapis - iunco. Non i., ut sit sensus: manebunt tua pascua, satis tibi magna, quamvis lapis et palus omnia obducat. Iam hoc duplici potest modo dictum esse, aut ut ager

ille Tityri saxosus et palustris sit; aut ut inter aliorum agros saxosos et palustres pascua Tityrus habeat satis bona et tolerabilia. Hoc praeferam, ut neglectum culturae agrorum colonis suis ereptorum ea res arguat. Scilicet haud dubie haec dicta sunt cum respectu fortunae istorum temporum. Prioribus dominis erepti agri a veteranis male culti sentibus horrebant, lacunis et paludibus erant obducti: id quod multo magis ita se habere debuit in agris ad Mincium fl. sitis, cuius et stagnatione et frequenti exundatione paludes facile existere poterant; erant autem Maronis agri a clivo inde collis ad eum fluvium siti, quibus adiacere debuere alii eodem situ eademque conditione: Ecl. IX, 7. VI, 12. Ge. III, 14. 15. II, 198. 199. Aen. X, 205.206. Nunc igitur Meliboeus pergit v. 50 comparare suam calamitatem: cum, inquit, a meis agris discedendum mihi sit: neque ex partu male affectas capellas conveniente pabulo reficere, neque, cum mihi illae, qua sors dabit, agendae sint, satis cavere iis possum, ne in greges contagio, quod v. 51 malum h. noxium dicitur, tactos, aut in infecta saepta incidant. Sic etiam in sqq. istius sortem cum sua comparat. (Virgilianus ager describitur, partim ad radices montium saxosorum et silva tectorum situs, partim

« PreviousContinue »