Page images
PDF
EPUB

Saepe etiam inmensum coelo venit agmen aquarum,
Et foedam glomerant tempestatem imbribus atris
Conlectae ex alto nubes; ruit arduus aether,
Et pluvia ingenti sata laeta boumque labores 325
Diluit; inplentur fossae, et cava flumina crescunt
Cum sonitu; fervetque fretis spirantibus aequor.

322 ex caelo Menag. pr. e caelo ed. Ven. ruit agmen Schol. Statii Theb. I, 356; sed vid. Burm. 325 Aen. II, 306 rapidus montano flumine torrens Sternit agros, sternit sata laeta boumque labores. 326 Deluit fragm. Moret. 327 ferventque Goth. pr. fretis spumantibus idem cum altero: hoc etiam Romanus exhibet; et est apertius; sed est minus docta lectio. Etiam Aen. X, 291 Qua vada non spirant, nec fracta remurmu

rat unda.

a poetis, ad variandam orationem, sic, ita, haud aliter, pariter, in fine sententiae subiici solent comparative: „haud aliter hiems, gravis tempestas ea parte anni, qua procellosum tempus esse solet, (auctumno et vere vs. 311 - 315. non quae nostra hiems dicitur) orta ferret, diriperet, stipulas, quam nunc media aestate radicitus aristas fert." In hac demum interpretatione acquiescere licet. (Sed vide, quae scripsi in V. L. Wr.) Convenit, ex parte tamen, non prorsus, Horat. Serm. II, 2, 124 Ac venerata Ceres, ita culmo surgeret alto Explicuit vino contractae seria frontis. ubi Bentl. ita scil. ut iam nunc surgit. Immo vero est petitum a formula precandi, obtestandi: ita ut nunc precatur, votis expetit.

322. Praeiverat locus insignis Homeri II. π, 385 sqq. ἤματ ̓ ὀπωρινῷ, ὅτε λαβρότατον ·χέει ὕδωρ Ζεὺς sq. cum Lucret. VI, 255 sqq. Praeterea persaepe sqq. agmen aquarum de imbre denso ingruente. venit, ruit; venire enim etiam hoc sensu satis grave verbum. Veniunt hostes, bar

bari, qui impetum faciunt etc., ut docuit Burm. h. 1. et ad Phaedr. I, 21. cf. Aen. X, 456. 324. ex alto nubes conlectae Servio sunt a septemtrione: v. sup. v. 240, quod forte nimis doctum. Alii, ut Iulius Sabinus, e mari; quod in mentem venire potest, si Italiam cogites. Simplicissimum est, altum de caelo intelligere; ex aere descendunt contractae nubes; inf. 443 urget ab alto Notus. itaque ruit aether h. nubes collectae. Aen. V, 695 ruit aethere toto turbidus imber aqua. Martial. III, 100, 3 Imbribus immodicis caelum nam forte ruebat. Praeiverat Lucret. VI, 290, 1 Omnis uti videatur in imbrem solvier aether. Alias caelum ruit tonitra; unde Aen. I, 129 caeli ruina omnino de procella. 325. boum labores, ἔργα βοῶν HesiodiἜργ. 46. Homer. 1. c. Iliad. π, 392, et hinc alii. v. Cerda et Fulv. Ursinus. 326. cava flumina, quae in alveis cavatis fluebant; nunc littus exeunt. vid. Burm. ad Lucan. I, 396. 327. freta spirantia sunt aestuantia. Aen. X, 291, ubi vid. Heins. spirant, quae efferve

Ipse Pater media nimborum in nocte corusca
Fulmina molitur dextra: quo maxuma motu
Terra tremit; fugere ferae; et mortalia corda 330
Per gentes humilis stravit pavor: ille flagranti
Aut Atho, aut Rhodopen, aut alta Ceraunia telo
328. PATER, NOCTE,

328 in deest Moret, quart. a m. sec. et in uno Arundel., item in nonnullis Pierii. (vid. Q. V. XIII, 5, c. Wr.) 329 Reiskius distinctionem post dextra sublatam in fine versus ponebat: Fulmina molitur eo motu, quo maxima molitur. 330 fremit Zulich. tremuit Mentel. pr. Alterum Arundel. et Cantabr. sequutus. et post ferae Martinus sustulit; non male factum! (Probum hoc et. Diversa sine copula adiiciuntur, similia cum copula: et ferae et homines istum terrorem expavescunt. Wr.) 331 humiles Moret. sec. fragranti primus. humili - flagrantis Romanus. 332 Athon Medic. Reg. Pierii Rom. et Medic., it. alii, etiam ap. Martin., et uterque Goth. cum edd. Aldd. pr. et sec., Commel., et ex illis aliae. Ita et legebatur in Valer. Flacc. I, 664. Tenet tamen alterum post Servium, Cerdam et alios, Heinsius: Aut Atho, τὸν "Αθω, Caussa iusta est, quam Benedictus iam attulit, quod Athon metro repugnat. (Athon in omnibus libris mss., quotquot inspecti sunt, etiam in Potterii codd. Parisinis et utroque Lips. Pro testimonio esse debet etiam Servii silentium, praesertim quum is Aen. XII, 701. diserte doceat, Athos in brevem exire syllabam, concinente Prisciano VI. sect. 70. Nec Burm. Val. Flacc. I, 664. a librorum lectione, Athon praebentium, discedere ausus est. Quae quum ita sint, Latinos Athos, sive Athus, etiam correpta altera syllaba pronunciasse statuendum et Athon Virgilio relinquendum erit. Wr.)

scunt, ebulliunt. freta autem, ut vada, poetice simpl. aquae,

mare.

328. Interdum etiam fulmina et tonitrua cum ventis pluviisque miscentur. Ita acceptus vix bene locus reprehensus, tamquam alienus a re. corusca dextra. Notum illud Horatii Carm. I, 2, 2 rubente Dextera. Ex antiqua tabula adumbratum esse, in qua fulminis rubor ipsam manum illuminabat, coniectabat Spenc. Polymet. pag. 55; saltem picturae idoneum argumentum illud foret. Manum tamen, quae tenet fulmen, ab eo splendere ac coruscare, facile etiam sine tabula picta assequaris. Habet tamen nec minus rationem suam, si corusca fulmina iungas. 329. moliri fulmen est iacere, vibrare;

nam de omni motu ac conatu aut opere moliri. maxima terra est magna, γαῖα πελώρη. (quo motu, i. e. quibus commota. Similiter, immo insolentius, Nepos Cat. cap. 2.: „multas res novas in edictum addidit, quareluxuria reprimeretur." Wr.) 330. De hiberna procella similia vid. apud Hesiod. "Ἔργ. 511. 512, et 529-533. fugere pro fugiunt; ut saepissime, ex aoristo: nisi velis argutari ex vernaculo sermone. (Sed vid. Q. V. VII, 6. Wr.) 331. humilis pavor poetica venustate; partim quod reddit humiles, partim, quod timere pusillanimi et humilis animi est. stravit, sternit, pavor, animos, καταπλήττει, percellit; unde etiam consternare ductum. 332. Montes fulmine ferit, dicebas;

Deiicit; ingeminant austri et densissimus imber;
Nunc nemora ingenti vento, nunc litora plangunt.
Hoc metuens, coeli menses et sidera serva;
Frigida Saturni sese quo stella receptet;

335

333 densissimus aether ed. Ven. et unus Mead. Eleganti coniectura Reiskius totum locum ita constituebat: ille (v. 331 Iupiter) Deiicit ingeminans; austri et d. imber Nunc n. plangunt. (Sed elegantior librorum lectio. Wr.) Ex Aen. I, 43. 44 facile incidas in disiicit. Idque video factum a Wakef. ad Lucret. V, 404. Quis tamen cogat poetam semper eandem formulam decantare? (Medic. deiecit, sed altera e puncto notata. Wr.) 334 aequora vel littora ms. Köler. plangit Franc. Reg. Menag. Mentel. alt., et sic Rom. et perveteres aliquot ap. Pierium, ut ad imbrem referatur; vid. Heins. ad Ovid. Epist. Didus v. 106. Wakef. mavult subiungere, Iupiter; sic et in ed. Masvic. et al., sed Grammaticos mutasse neutrum significatum minus obvium, docet Burm., itaque plangunt, vulgatum inde ab Aldo, tuetur: quod et in utroque Goth. At clangunt Leid. Menag. alter pro var. lect. et ed. Ven. 1472. plaudunt unus Voss., utrumque male. Satis firmatum est, undarum allisarum esse planctus. Quod superest, caeli laudat Nonius Marcellus in servare. Haec metuens Parrhas. et ed. Mediol. caeli mores substituit Wakef. ad Lucret. I, 297 tanquam ingenii lusu, quia caeli morem meminerat ex I, 51. (at supra vs. 232. mundi astra. Wr.) 336 quo sese ap. Senec. epist. 88 et Goth. pr. (quo se Serv. Dresd. Wr.) qua sese Schol. Statii Theb. I, 305. sese cum stella receptat Schol. Iuvenalis Sat. VI. receptat etiam Moret. pr. et Leid.

at quam sublime: deiicit! Magis etiam exornat haec Silius V, 385-389. flagranti telo, Homeri et Hesiodi, ψολόεντι κεραυνῷ. Alta Ceraunia ἀκροκεραύνια satis noti vel ex Horatii I Carm. 3 Epiri montes, qui in mare procurrunt, ut Athos in mare Aegaeum, Macedoniae mons. 333. Versus ex Theocr. VII, 77 Ἢ "Αθω, ἢ Ῥοδόπαν, Καύκασον ἐσχατόεντα. 334. plangunt h. 1. plangorem edunt, resonant; proprie mare plangit, percutit littus, ut resonet; tum plangunt litora: nunc assumtum alterum quoque, plangunt

nemora.

335. Propter has tempestatum mutationes observanda sunt anni tempora. mox v. 351 prognostica ex atmosphaera. Coeli menses simpl. tempora intelligam, quia astrorum, quae in

335

caelo sunt, motu definiuntur: volebat subiungere solem et lunam: posuit pro iis sidera; caeli sidera erunt adeo de planetis accipienda, ut subiiciat duo alios planetas, Saturnum et Mercurium. Nisi malis adhaerere Servianae interpretationi, ut sidera sint duodecim signa zodiaci, quae totidem fere mensibus sol peragrat; quapropter menses essent adiecti. Esse porro verba depromta e Menandro, notat Nonius Marcellus in voce servare: sed Graeca corrupta sunt: forte usum τοῦ servare pro observare, ex τηρεῖν tantum illustrare voluit. (caeli menses et sidera ex indole poeticae orationis, de qua vid. Q. V. XXXIII, 4., dicuntur signa caelestia menses et tempestatem regentia, coll. vs. 232. i. e. sidera zodiaci; quare nolim in Heynii ac Wunderlichii

Quos ignis coelo Cyllenius erret in orbes.
In primis venerare deos, atque annua magnae

337. COELI

337 signis Parrhas. caelo Medic. cum Iulio Sabino, nec prave, ne caeli menses et ignes caeli sibi occurrant intra tres versus. 1, 6 labentem caelo quae ducitis annum. (caelo recepit Voss.; quod quam facile in caeli mutari potuerit, quivis, vel non admonitus, intelligit. Acute autem Wunderlichius: ,,Causa, cur caelo praeferendum sit, praeter auctoritatem cod. Medic., et haec mihi videtur, quod verba quos in orbes caeli diversos orbes caeli significant, planeta vero cundem cursum, orbem, peragit. Ceterum in orbes errare dicitur Mercurius, quippe qui ex planetis, si Lunam exceperis, minimum orbem, intra spatium dierum 87. et 23. horarum, percurrit; itaque plures orbes peragrat, dum Saturnus maximum orbem intra spatium annorum 29., dierum 166. et horarum 19. peragit. Bene igitur ad omnes planetas notandos Saturnum et Mercurium delegit." Ceterum orbis Medic. Wr.)

sententiam ire, planetas his verbis significari existimantium. Wr.) 336. Observet quoque planetarum cursum: pro omnibus ponit unum et alterum planetam. Saturni stella in quod signum se recipiat, cum quo sidere se coniungat; in Capricorno enim facit gravissimas pluvias, et praecipue in Italia, - ut in Scorpio grandines. Haec Servius, qui plura super hoc receptat nugatur dicam, an observat. (sese receptet, proprie; nam se receptare, recipere dicuntur ii, qui eo, unde aliquando discesserunt, proficiscuntur. Atqui planeta easdem semper in cursu suo stellas ingreditur. Add. Not. ad 249. Cogites velim, Saturni sidus in cursu suo permultas stellas unius signi ingredi, et ex his coniunctionibus omnibus de tempestatibus coniecisse Veteres. Wch.) Saturni motum tardissimum esse, et vix binis annis sexque mensibus unum signum transire satis constat; ut adeo vix intelligas, quem usum observatio tam tardi sideris ad

ad

tempestatum prognostica habere possit. Ita tamen a veteribus iudicatum est, observatione a lunae phasibus ducta, de stellis erraticis, ut pluviarum aliarumque aeris mutationum augurium ex iis caperent. Fuit in his inprimis Saturni transitus: vid. Plin. II, sect. 39, et idem XVIII, 25, sect. 57 Ideo Virgilius errantium quoque siderum rationem ediscendam praecipit, monens observandum frigidae Saturni stellae transitum. Sunt plura eiusmodi e Democrito in Geopon. I, 12. Saturno, extremo orbe se moventi planetae, frigus tribui, memorare nil attinet. vid. Plin. II, 8, sect. 6. 337. Observare monet Mercurii motum: hoc enim est errare ignem Cyllenium (quem hinc mutuatur Claudianus XXII, 440) in orbes coeli, movere se ad certas leges, quibus in caelo cursum per orbitam agit. (vid. V. L. Wr.)

338. Ad procellarum subinde ingruentium clades avertendas religionum quoque auxilium adhibere monet. Ex Hesiod. "Ἔργ.

Sacra refer Cereri laetis operatus in herbis,
Extremae sub casum hiemis, iam vere sereno. 340
Tum pingues agni, et tum mollissima vina;
Tum somni dulces densaeque in montibus umbrae.
341. TUNC

TUNC 342. TUNC

[ocr errors]

339 in arvis multi. (sed plures et potiores herbis. Wr.) Etiam Medic. in orbis et e correctione in arbis. Agnoscunt tamen vulgatam antiqui Commentatores. vid. Heins.; et cum vere ineunte herbae frugum melius memorautur. (Hic quoque cod. Medic., ut saepe, originem deterioris lectionis indicat. Nam quum librarius, aberrantibus ad vs. 337. oculis, inde verba in orbis huc transtulisset, alius a supra scripsit, unde ducta lectio arvis; tertia denique manus in margine veram appinxit lectionem herbis; et litera a, quam altera manus supra o adscripserat, transfossa est, a tertia, nisi fallor. Tibull. II, 5, 95.: Tunc operata Deo pubes discumbit in herba.“ Wr.) 340 sub casum Medic. cum nonnullis; (sic etiam 3. 8.; idem praefixum notae Servianae, etiam in cod. Dresd.; et debetur omissio extremae literae elisioni. Wr.) sub casu alii maiore numero cum Romano. Ita et edd. variant: prius Egnat. Manut. Commelin., hoc Aldd. servant. Extremo sub casu Ven. 341 Ita Mediceum, nisi quod Tum scribitur, et Pierii libros cum aliis expressit Heinsius. Vulgatum erat: Tunc agni pingues, quod multi, ad vitandum scilicet hiatum, habent. Inter eos, qui ordinem: Tunc pingues agni, servant, ut vitent tamen hiatum, habent Arundel. unus, tum sunt; Mead. sunt, tum; ex nostris recentior: tunc et; at alter: Tunc agni p. et tunc; ad tertiam usque vicem cum legi malebat Reiskius. (Mediceus ter exhibet tum, testante etiam Freytagio; Serv. quoque Dresd. et cod. 8. Tum pingues agni; Lips. alt. Cum pingues agni. Tunc debetur librariis, substantivum agni ante adiectivum pingues retrahentibus; tum edendum curavi et hoc et proximo versu; vid. Q. V. XXV, 5, a. terea laederet aures: Tunc agni pingues Tunc somni dulces. Et maximopere vitavit Virgilius similes in versibus sese excipientibus primorum ordinum sonos. Wr.)

465. 466. Agit autem poeta, ut e seqq. manifestum fit, inpr. 345 de Ambarvalibus, vid. Tibull. II, 1, cf. sup. ad Ecl. V, 74. 75. et, si Suovetaurilia eiusdem generis sunt, Catonem de R. R. cap. 141. Sacra refer, repete, et hinc simpliciter fer, celebra. (Sed vid. vs. 249. Not. Wr.) Utroque enim sensu dictum videbis in exemplis ab Heinsio cumulatis ad Ovid. II Fast. 532. Operatus pro operans. (vid. Q. V. XXVIIII, 3. Wr.) Est autem hoc voc. sacrorum. vid. Tibull. ibid. v. 9. 340. Vel hic locus docere potest, quam paVIRGIL. Tом. І.

Prae

rum subtilis interdum sit poetica ratio: Extremae sub casum hiemis putes esse primum veris initium; at subiiciuntur ea, quae adultum satis significant; quamvis non immemor sim, clementioris caeli in nostro poeta rationem esse habendam. Similiter sup. 230 ad medias pruinas; quod sane severe exigi nequit. 341. Hesiod. Ἔργ. 585, ubi de aestatis initio : Τῆμος πιόταταί τ ̓ αἶγες καὶ οἶνος ἄριστος. Vina mollia, scilicet hiemis interiecta mora, asperitate, duritia, carentia, mitia, lenia. Ita et Graecis οἶνος σκληρός et μαλακός.

23

« PreviousContinue »