Page images
PDF
EPUB

At rubicunda Ceres medio succiditur aestu;
Et medio tostas aestu terit area fruges.
Nudus ara, sere nudus: hiems ignava colono.

297 succinditur Goth. sec. 298 costas alios habere Reiskius notabat forte pro coctas. 299 ara et sere Leid. pr. colono est Rottend. alter et Medic. Pierii; in aliis colonis. Notus est iocus aqwdías: habebis frigora, febrim Donati Vita V. s. 61.

an

297. Messem ait esse secandam et terendam medio aestu. Ceres rubicunda, quae alias flava, quia rubent, flavescunt, aristae. Columella II, 21, 2 aequaliter flaventibus iam satis, antequam ex toto grana indurescant, cum rubicundum colorem traxerunt, messis facienda est. At de medio aestu dubitari potest sitne media aestate, medio die aestivo. Utrumque recte ac vere diceretur. Prius, medio aestu, aestate, dictum, ut Ecl. X, 65, frigoribus mediis, cum sqq. convenit, Nudus ara, sere nudus, cum mature, aere adhuc tepente, arationem et sationem faciendam esse ait. Et de messe mature facienda monent alii quoque: vid. Colum. 1. 1. Omnino hoc idem praecipit Hesiod. 571 sqq., ubi tantum abest, ut de opere per medium diem urgendo agat, ut etiam mane surgendum et metendum esse moneat. Et Theocr. X, 48-51 simili modo praecipit, medio autem die quiescendum esse dicit, ἄρχεσθαι δ ̓ ἀμῶντας ἐγειρομένω κορυδαλλῶ, καὶ λήγειν εὕδοντος, ἐλινῦσαι δὲ (κατὰ) To xavua. Spectat quoque huc, quod colligendae sunt fruges sub diluculum; conf. Geopon. II, 25. Posterius si praeferas, medio die, respiciet antecedentia 289. 290. Inf. IV, 401 Ipsa ego te,

medios cum sol accenderit aestus, Cum sitiunt herbae etc. ut medio aestu sit, medio die, interdiu; sic inf. III, 154 mediis fervoribus: ut opposita sint 287,8. gelida nocte, cum die novo, et nunc diei calor s. aestus. et III, 331 aestibus at mediis umbrosam exquirere vallem. Enimvero sic repugnant sibi vs. 389, ubi nocte stipulas et prata tondenda ait, et nunc medio aestu, meridie, succidendas fruges. Ita occurrendum esset sic, ut stipulas proprie acciperes, et rem a messe diversam innui diceres, ut supr. ad 289 monitum est. (Qui verbis medio aestu simpliciter aestatem significari putant, ii vereor ne Virgilium h. 1. praecepisse aliquid statuant, quod tam planum sit et apertum, ut insaniat, qui alio tempore, quam aestate, metere velit. Itaque hoc praecipi videtur a poeta, ut messio fiat non ipso quidem medio die, ubi quiescebant messores, sed per totum diem reliquum; qui, hibernis noctibus vs. 291. oppositus, verbis medio aestu indicatur. Vr.) 298. Area terit fruges: in qua teruntur. v. sup. ad v. 192.

299. Ex Hesiodo petita esse satis constat, "Egy. 391, 392 γυμνὸν σπείρειν, γυμνὸν δὲ βοωdè Teiv etc. Monet autem, mature, atque adeo auctumno, aratio

Frigoribus parto agricolae plerumque fruuntur, 300
Mutuaque inter se laeti convivia curant.
Invitat genialis hiems, curasque resolvit:
Ceu pressae quum iam portum tetigere carinae,
Puppibus et laeti nautae inposuere coronas.

Sed tamen et quernas glandes tum stringere tem

pus,

Et lauri baccas, oleamque, cruentaque myrta;
Tum gruibus pedicas et retia ponere cervis,
Auritosque sequi lepores; tum figere damas,
303. CEU,

305

300 feruntur Medic. a m. pr. 302 curam Schol. Cruqu. Horatii Od. III, 17 et veteres aliquot apud Pierium. curant; curas; non refugit Maro. 303 Heinsius coni. fessae, probante Burmanno: est sane hoc proprium in reditu. At pressae non minus accommodatum: v. Notam. Reiskius aut fessae, aut piceae, aut Thressae coniectabat. (Plerumque interpungitur ab Heynio post particulas comparationi inservientes; quod non ubique recte fieri, intelligitur ex Aen. II, 304.:,,In segetem veluti cum flamma Incidit." VII, 462.: ,, magno veluti cum flamma sonore suggeritur." ibid. 528. IX, 435. XII, 103. 587. 749. cet. Itaque eieci commata, praeter hunc locum, Aen. II, 471. ibique V. L. 626. IV, 402. 441. VI, 707. VII, 699. IX, 59. et saepius. Ex alio genere est Aen. IV, 301. Wr.) 304 Idem versus Aen. IV, 418. (-305. tunc Ald. tert. etiam vs. 307. Wr.) 306 mirtamque oleamque cruenta Goth. sec. al., et ex hoc alii damnas.

nem et sationem esse faciendam, cf. sup. 208 sq. II, 315. 316, cum tepor aeris satis magnus, ut arator veste non egeat. Nudum esse tantum tunica indutum, toga aut paenula reiecta, post Cuperi Obss. I, 7 satis notum. Hiems ignava colono esse dicitur, quae colonum otiosum esse iubet, et ab opere sub dio faciendo avocat. plerumque, maxima hiemis parte, Bion VI, 5 ἢ καὶ χεῖμα δύςεργον etc. 302. genialis hiems; conviviorum hilaritati, risibus iocisque apta, qua genio indulgetur. Grata poetis dictio: ex quo enim semel cum Genio notio hilaritatis, inprimis epularum, coniuncta fuit,

308 dammas Medic. cum

geniale dictum est, quicquid hilare, festivum, gratum, iucundum, corpus animumque recreat. 303. 304. Faustum reditum ad Lares naves declarabant coronata puppi: in qua tutela navis collocata erat. pressae carinae sunt mercibus oneratae, seu onustae naves, vid. Tibull. I, 3, 40. Ovid. Fast. IV, 300.

305. quernas glandes stringere, vid. ad Ecl. X, 20. 306. cruenta myrla, baccae myrti nigrae succo rubicundo: ad vinum condiendum, myrtitem: cuius conficiendi rationem v. ap. Colum. XII, 38. 308. Auritos lepores Afranio debebat Maro. vid. Macrob. Sat. VI, 5, p. 600.

Stuppea torquentem Balearis verbera fundae: Quum nix alta iacet, glaciem quum flumina trudunt.

310

Quid tempestates auctumni et sidera dicam? Atque, ubi iam breviorque dies et mollior aestas, Quae vigilanda viris? vel quum ruit imbriferum ver, 313. VEL,

309 torquentur Toll. edd. Ven. et Mediol. torquere Zulich. a m. sec. torquentes Romanus. Stippea fragm. Moret. Stuppea Rom. Medic. alii scribunt, qua in re parum sibi constant antiqui codices; nam ex more geminatam litteram una scribere debebant antiquiores. (Verum non in omniEus vocabulis regnavit haec consuetudo. Stuppa, stuppeus, ubique Medic. Wr.) Stupea editum erat in Aldd. pr. et sec., in Commel. et al. (Baliaris Medic. a m. pr. Wr.) 310 iecit Romanus, aut verius tegit, ut Burm. notatum vidit. Ita et ea, quae ed. pr. Burm. 311 et frigora unus Moreti et unus Arundel., nec non Goth. sec. in litura; sed vulgatum verum et exquisitum; vid. Not.; et natum forte istud ex Georg. II, 321 Prima vel auctumni sub frigora. 312 dies, iam mollior unus Mead., quod perplacet. (at displicet Iahnio ad Aen. I, 90.; tamen, si ea esset plurium et potiorum librorum lectio, haud cunctanter in textum admittenda esset; vid. quae notavi ad Ecl. IV, 6. Wr.) 313 et cum r. unus Mead. umbriferum alter

Rottend.

figere telo, transfigere. 309. verbera fundae poeta pro funda dixit, e stupa facta, maiore ornatu, quatenus ea verberat, ferit, emisso saxo, quod iacitur circumagendo, torquendo, fundam.

311-315. Tempestates subiungit, quae duabus praecipue anni partibus frequentius ingruere solent, sub auctumni initium (v. 311. 312. 313) inde a medio Augusto, Colum. XI, 2, 57. 58, et sub veris exitum (v. 313. 314. 315) M. Aprili medio. Columella ibid. §. 36 sqq. Quam vero ornate haec dixit, et quam proclivis hinc ad ornatissimam tempestatis aestivae descriptionem via! Sidera auctumni, quia ad siderum ortus et occasus tempestatum tempora atque etiam caussas referebant. cf. v. 335. Atque, quid dicam, quae vigi

landa viris sint, ubi iam br. ; quae curanda et providenda (v. Serv. et Burm.) ab agricolis sub auctumnum: inde a medio Augusto, ut diximus. mollior aestas, leniore calore, cum vehementior aestus iam remisit se. vel quum ruit imbr. ver: M. Aprili, circa Vergiliarum exortum: videndum nunc, imbrium ingruentium vi ne anni spes a procellis profligetur, sementisque facta proluatur. (ruit, ad finem vergit, interpretatur Vossius; Wunderlich.: festinat. Equidem ad imbrium vim referre malim, de quibus ruere proprie dicitur. Wr.) Horrere (vid. ad v. 151) agri aut segeles et sata dicuntur fere, cum aristae iam maturae sunt; h. 1. seges lactescens, in stipula h. culmo viridi; vagina Varr. I, 48, 3. cf. Iliad., 598 sq. vid. Cerda. (inhorrere de re

315

Spicea iam campis quum messis inhorruit, et quum
Frumenta in viridi stipula lactentia turguent?
Saepe ego, quum flavis messorem induceret arvis
Agricola, et fragili iam stringeret hordea culmo,
Omnia ventorum concurrere proelia vidi,

Quae gravidam late segetem ab radicibus imis Sublimem expulsam eruerent; ita turbine nigro 320 318. VIDI: 320. SUBLIME ITA

315 ex viridi Leid. lactantia multi. iacentia Rom. torgent Mentel., omnia prave. 316 duceret Medic., sed in supra scriptum. 318 concurrere omnes Heinsii. consurgere Rom. et unus Mead. quod et ipsum recte dicitur; et variant verba et alibi: vid. h. 1. Burm.; sed legit in nostro concurrere Plinius XVIII, 35, s. 78. 319 a r. Zulich. et Parrhas. vid. v. 20. 320 Sublimem Medic. et Reg. a m. pr. cum Romano, quod utique sollennius; sed et alterum usum habet. vid. Oudendorp. ad Iul. Obsequ. cap. 101, quem Burmannus laudat. (Sublime interpretamenti loco habet Nobbius Syntagm. Locor. Parallel. p. 127. Sublimem, quod recepi, praebet etiam 3. Servius autem Dresd. haec habet: „Sublimem expulsam - sublime portarent erunon per, quod est in ceteris

eruerent: pro

bus usurpatur, quae agitantur. Sic Valer. Fl. III, 348.: inhorruit aether. cf. Aen. III, 195. Wch.) lactentia turguent plenius etiam dictum quam lactent; amant vocem poetae. Ovid. Fast. I, 351 sata teneris lactentia succis; et saepe. Habuit hunc locum ante oculos Gratius Cyneg. 290 Inde ubi pubentes calamos duraverit aestas, Lactentesque urens herbas siccaverit omnem Messibus humorem, culmisque, armarit aristas etc. item Colum. X, 325 sqq.

316. Quid? quod, id quod multo maius est, in ipsa messe procellae aut imbres saepe ingruunt. vid. Plin. XVIII, 35, sect. 78. cf. Colum. II, 21, 2. Similiter de vitibus inf. II, 419 Et iam maturis metuendus Iuppiter uvis. 317. fragili hordea culmo dicit poeta pro hordeis simpliciter, aut certe culmis fragilibus hordei; non de certo hor

dei genere; hos culmos stringunt,
qui falce secant; dum falcem ad-
movent, tangunt scilicet et strin-
gunt. Ita v. c. lib. II, 368 coll.
cum 365 tum stringe comas. So-
lent autem poetae id, quod agi-
tur, a variis actionis momentis
designare. Itaque ea, quam Bur-
mannus et Martinus movent, dif-
ficultas, dum pro ligare dictum
esse putatur, concidit. Vir do-
ctus stringere, pectinibus decer-
pere, interpretabatur: est id in-
ter metendi
Colum. II,
genera ap.
21, 2. 3. De his cf. Varro I, 50.
Dickson T. II, p. 368 stringentem
hordea intelligit eum, qui ap-
prehendit culmum manu,
falce admota resecet. 318. ven-
torum proelia concurrere plenius
quam ventos concurrere; ut acies
ad pugnam faciendam. 319. se-
ges gravida proprie ex agro
gravido. Sed poetae omne id
gravidum dixisse videntur, item
fecundum, quod succo plenum

ut

Ferret hiems culmumque levem stipulasque volantis.

Sic enim

tam segetem." Illustravi hoc, saepe in libris mss. obliteratum, loquendi genus ad Aen. VIII, 559. Haec autem gravidam segetem sublimem expulsam si cui horridiora videbuntur, is, si meminerit, rem horridam et asperam h. 1. describi, artem potius poetae laudabit, quam nitorem desiderabit. Wr.) eruerint Moret. sec. a m. pr. ruerent Reiskius coniiciebat. Miror neminem satis audacem fuisse, ut corrigeret: ut turbine. iungerentur: quae eruerent, ut — ferret hiems. ita, ut. (Nihil necesse. Exspectes ferebat, non ferret; sed ex quae vs. 319. repetendum est ut. Illud enim quae hanc habet vim: tanta quidem, ut. Ita autem h. 1. valet i. q. Gr. elta, tum; quam particulae huius potestatem non debebat Goerenz. ad Cic. Academ. II, 35, 113. in dubium vocare. Ita ferret, i. e. erutumque ferret. Wr.) 321 stipulamque volantem Franc. stipulamque levem culmosque volantes Zulich. (volantes Medic. Wr.) stipulasque sonantes Goth. pr.; ut fragiles calamos silvamque sonantem Georg. I, 76. lucosque sonantes Ecl. X, 58. Enimvero nunc volant, dum ab aura feruntur; non sonant.

ita

ac tumidum esset, ut gravidum uber Georg. III, 317. gravidae fruges II, 143. gravidae messes Ovid. Metam. VIII, 781. conf. de hac voce ad Aen. IV, 229. X, 87. 320. Venti segetem eruunt, et in aerem expellunt, extollunt; hoc, ornatius effert, sublime expulsam eruunt, quia sublimem, in sublime, pro adverbio, sublimiter, ferunt. Reliqua : turbine nigro etc. difficultatem habent ex structura, quam qui animadverterunt, varie tollunt. Martinus comparationem subiici putat, qua tempestatis messem evertentis vis declaretur, cum ea evulsas radicitus spicas cum aristis et radicibus ita sublimes ferat, quemadmodum alias ventus ferre solet leves stipulas; ila, tam facili negotio, hiems, tempestas, ferret culmum etc. Haec tamen comparatio parum ad augendam rei devóτnta facere, immo eam imminuere ac frangere, videtur. Ruaeus ita interpretatur, ut verba sint épiphonematis loco: tam denso nim

bo iactabat procella calamos leves et stipulas volantes. Verum sic ferebat dicendum erat. Catroeus vertit, quasi poeta diceret: aut turbine nigro. Si emendatione res indigeret, proclive esset: ita turbine nigro Versat hiems: quod firmes ex Lucretio, cuius versus ante oculos habuisse noster videtur lib. V, 218 Et tamen interdum magno quaesita labore Aut subili perimunt imbres gelidaeque ruinae, Flabraque ventorum violento turbine versant: seu melius vexant, ut alii legunt. Atque haec erant, quae me olim in h. 1. commentantem ad subtiliorem rationem abducebant. Necdum me iudicii mei poenitet; non enim mihi satis erat, sensum qualemcunque arripere aut inferre, verum ex ipsis verbis grammatica lege et ratione sensum eruere. Qui itaque aliquid dicere vult, quod ad rem spectet, ei est grammatice docendum, quomodo ita fer— ret possit esse dictum pro, quemadmodum hiems fert. Scilicet

« PreviousContinue »