Page images
PDF
EPUB

cuius ad nos memoria nulla pervenit, quem Gallus latinis versibus reddidit; verisimilius tamen est, fuisse particulam Chiliadis neqi χρησμών a Gallo latine conversam. Inter alia enim oracula etiam Grynei debuit memoratio fieri. Suspicari quoque aliquis possit, Mopsi nomen latere in voce corrupta Μοψοπία, et fuisse Μόψου ἔπη, Μοψοέπειαν. лn, aut Moyoлelav. Inter haec restat difficultas, quod non intelligi potest, quidnam in simili opera Galli ab Hesiodo mutuatum esse potuerit: nam Hesiodea fistula haec canere dicitur. Nimis acutum esset si diceres, aliud Hesiodi opus respici, non loya xai ἡμέρας, forte τὰ ἔπη μαντικὰ, et Μελαμποδίαν olim ei tributam, quam Euphorion aut sequutus erat aut expresserat. Verum simplicius res ita constituitur: Idem Euphorion et 'Holodov et XonGuovs scripserat; prius illud habebat aliquid coniunctum cum vita pastorum et cantibus. Cum Gallus occupatus esset in altero Xonouшv opere, memorari poterat Linus tradere calamos Hesiodi Gallo, quibus uteretur in altero opere eiusdem poetae exprimendo.

Fontaninus 1. c. miro acumine plura Galli carmina ex versibus Virgilianis exsculpsit: ex v. quidem 70 colligere vult, eum latinum fecisse Hesiodum Euphorionis, ex v. 73 eum vertisse latine Chiliadem, tum ex v. 74 scripsisse eum fabulam Scyllae utriusque, quarum alteram superesse in Ciri Virgilio tribui solita contendit, et v. 77 fabulam Terei et Philomelae. Haec tamen ad Sileni carmen spectare, meliore interpretatione facile edoceri poterat vir doctissimus. Cirin Gallo vindicarant et alii, inter quos Gifanius. vid. Prooem. ad Cirin.

Ceterum Euphorionis, ut ceterorum Alexandrinorum poetarum, magna fuit Romae hac aetate existimatio: et inde interpretandos esse censeo cantores Euphorionis ap. Cic. Tusc. III, 19, non tamquam mollis alicuius poetae amatores: quae interpretatio fundamento idoneo caret, cum eius carmina amatoria nulla usquam commemorentur. At obscuritate eum, et quidem ex doctrinae copia, non minus quam Callimachum v Altious et Lycophronem, laborasse, vel ex Cic. de Div. II, 64, et Clem. Strom. V, pag. 676 notum est, etsi ob hanc eandem obscuritatem probaverat se Tiberio Caesari, vid. Suet. cap. 70.

EX CURSUS IV

De Scylla.

Ecl. VI, 74 Scyllam Nisi, quam fama sequuta est, Candida succinctam latrantibus inguina monstris Dulichias vexasse rates, et gurgite in alto Ah! timidos nautas canibus lacerasse marinis. Aen. III, 426 At Scyllam caecis cohibet spelunca latebris, Ora exsertantem et navis in saxa trahentem. Prima hominis facies, et

[ocr errors]

pulcro pectore virgo Pube tenus; postrema immani corpore pistrix, Delphinum caudas utero commissa luporum; et 432 Scyllam et caeruleis canibus resonantia saxa; add. Ciris 58 sqq. 79 sq.

Multum absum ab eo consilio, ut fabulam de Scylla seu potius fabulas recoquere velim; nam magnus earum numerus fuit: vide vel Athen. VII, p. 297. et Cirin 55 sqq. nec omnino de Scyllae forma laboro, verum de eo tantum, qua specie Maro Scyllae speciem apud animum suum finxerit. Videri enim potest a se ipso dissidere, cum altero loco canes marinas, altero lupos marinos cum delphinibus commemoret, qui quomodo ex eius alvo prodierint una omnes, haud facile dictu esse videtur.

Apud Homerum, a quo primum Scyllae speciem declaratam habemus, mythum omnino simpliciorem et rei declarandae magis consentaneum videmus Od. μ, 85–100. Scopulus est, cum antro, cuius fundo illa incubat; πόδες δυώδεκα πάντες ἄωροι (obscuro sensu) ei tribuuntur v. 89, saltem illa pedibus suis insistere nequit; itaque medio tantum corpore ex antro prominet et sex sua capita late exerit, ut piscetur, unde vivat, belluas marinas Δελφινάς τε κύνας τε καὶ εἴποθι μεῖζον ὕλῃσι Κῆτος. Vox porro eius est qualis catuli v. 86 τῆς ἤτοι φωνὴ μὲν, ὅση σκύλακος νεογιλῆς, Γίνεται.

Mutarunt itaque sequiores poetae fabulam, et canum vocem piscationemque delphinorum et canum ad speciem Scyllae exornandam transtulerunt: ademtis capitibus sex. Pro his enim superne species est puellae, quae tamen inferius corpus monstrosum habet. Ovid. Met. XIII, 732 Illa feris atram canibus succingitur alvum Virginis ora gerens. Tibull. III, 4, 89 Scyllave virgineam canibus succincta figuram. Est adeo fabula haec ex eo genere, in quo artificum ingenia pristinam monstri formam in iucundiorem mutarunt.

In his ac similibus nihil est, quod haereas. Verum difficultatem facere potest ea species, qua in extrema corporis parte delphines, lupi et canes, una commissi et coniuncti finguntur. In versu: postrema immani corpore pistrix Delphinum caudas utero commissa luporum ambiguum est, utrum sit: pistrix, quae commissas habet delphinum caudas utero luporum, an luporum caudas delphinum utero. Neutram speciem facile fingat sibi aliquis animo: inprimis si vulgarem Scyllae formam in priscis monumentis reputet, in quibus ea in delphinum caudas desinit, canibus ex utero subtus prodeuntibus. Itaque tertiam aliquam rationem ingressus sum in Notis ad e. l., ut sit: commissa caudas delphinum, habens caudas delphinum commissas, coniunctas, cum utero luporum, luporum uteris s. corporibus, quae inter binas delphinum caudas ex alvo prominent. Recte haec se habent, modo ex pluribus Scyllae formis eam teneas, quae Virgilii animo insederat.

In antiquae scilicet artis operibus non una Scyllae forma oc

currit; modo ea in delphinum binas caudas desinit; nihil amplius; modo intertextae aut intermixtae sunt canum protomae; et haec quidem est sollennis forma, ut in aere maximo Gordiani (Mus. Flor. tab. 73) et Pupieni (Max. mod. Numism. R. Gall. tab. 25) et simili modo Scylla remo sublato ictum intentans in denario Sext. Pompeii, v. c. Thes. Morell. Pompei. t. II, 1. cf. Spanh. de V. et P. N. T. I, p. 262; et adiunctis binis corporibus iuvenum, per canum nexus implicitorum in Pict. Hercul. Tom. III, t. 21. et uno viro in gemma ap. Lippert. I, 1, 127. 128. ap. Tassie pl. XXXI. et ap. Tischbein Homer in Zeichnungen nach Antiken fasc. III. Et cum his, maxime cum Sexti Pompeii nummo, comparare malim poetae versus collato Silio V, 135. Est quoque in numis Contorniatis navis Ulyssis imminente et sociorum unum rapiente Scylla: de quibus v. Eckhel Vol. VIII, p. 285. Est tamen tertia species, qua alvo adiunctae sunt utrinque duae canum protomae in unam delphinis caudam coeuntes. Hanc speciem habet numisma Agrigentinorum a Principe Torremuzza (Opusc. di Autori Siciliani Tom. XIV, tab. VII, IV) editum, et in Siciliae vet. Num. tab. V repetitum, ubi alterum canis alterum hydrae est, et iam ante, parum affabre, adumbratum a Pancratio 1. c. nec multum abludit ara in Winckelm. Mon. ined. no. 37. Plures Scyllae species uno loco expressit Pancrazi Antichità Siciliane p. 4.

A poetis fere canes memorantur, eaeque verae ac terrestres. Dubitari tamen vix potest, eos, qui primi fabulam commenti sunt, cum de monstro marino narrarent, belluas quoque marinas ei adiunxisse. Etiam Homerus 1. 1., ubi Scyllam exertis capitibus praedari ait circa scopulum aquatilia, Δελφινάς τε narrat κύνας τε καὶ εἴποθι μεῖζον ἕλησι Κῆτος. Probabile itaque fit de phoca eum cogitasse: quam vitulum marinum iam veteres appellarunt, qui idem etiamnum modo canis modo lupi marini nomine venit; phocam pusillam Linn. eam haberi audio. Iconem et descriptionem vituli marini videas ap. Rondeletium de Piscibus marinis lib. XVI, c. 6. Maiorem horum amphibiorum olim in mediterraneo mari frequentiam fuisse constat; ad fines Aegypti desertos notas eorum sedes novimus ex Odyss. 8, ubi de Proteo agitur. Narrant nostris quoque temporibus canum marinorum circa promontorium Scyllaeum ingentem conspici copiam; multo magis hoc ita se habuit antiquioribus temporibus, cum et thymnorum piscatio circa Scyllaeum belluarum istarum opera exerceretur *). Duxere quoque viri docti nomen Scyllae ab iisdem; est enim σκύλαξ, σκύλλος, σκύλλα. Interea in artis priscae operibus, non magis quam in poetis, aliae quam verae canes expressae esse videntur, saltem quantum

*) Cf. Strabo lib. I, p. 43 sq. e Polybio: qui tamen canes de alio piscium genere accepit: zovs yalɛcótas,

οὓς καὶ ξιφίας καὶ κύνας λέγεσθαί gao. Etiam Oppian. Halieut. V, 365. 376 canes et phocas distinguit.

ex eorum apographis assequi possum: unum est fragmentum in Marm. Oxon. P. I, CXXXII, in quo os canis propius fit ori bestiae aquatilis. Lucretius V, 890 rabidis canibus succinctas semimarinis Corporibus Scyllas dixit: ibi tamen non canes sed Scyllae sunt semimarinis corporibus: quas pro una Scylla semimarino corpore dixit, respectu caudae. Lusere veteres artifices in forma belluarum e Scylla nascentium (v. c. Pictur. Herculan. Tom. III, pag. 109), modo in caudis, quae in serpentes exeunt in Monumentis Etruscis. Novat quoque in Scyllae forma Schol. Apollonii IV, 825, dum ei canes prodire ait ex lateribus et pectore. In cod. Vatic. Virgilii ad lib. VI Aeneidis in inferis Scylla picta est hippocampo similis. In ipso illo numo Agrigentinorum, quem paullo ante memoravi, alterum caput canis an lupi, alterum hydrae est.

P. VIRGILII MARONIS

GEORGICA

« PreviousContinue »