Caesaris amicus esse. Pro eodem itaque cum L. Varo Epicureo habuerunt eum viri docti, in his Masson. Vit. Horat. p. 222. Eidem adeo et haec Ecloga VI inscripta videri potest: si verum est, quod Servii ad v. 31, Phocae in Vita Virg. v. 63, Donati in V. V. s. 79 fide traditur, in v. 31 sqq. Epicureum dogma proponi; si porro Syronis, philosophi Epicurei e Cicerone noti, una cum Varo auditor fuit Virgilius. Sunt tamen haec omnia tam parum firmatae fidei, ut nihil illis equidem confidam. Contra gravem dubitationem movet adversus hanc Massoni opinionem hoc, quod Varus Virgilii nostri bello clarus fuit: nam Ecl. VI, 7 erunt, qui dicere laudes, Vare, tuas cupiant, et tristia condere bella: id quod in Epicureum illum philosophum non cadit. In loco Ecl. IX, 35 vulgo legebatur: Nam neque adhuc Varo videor nec dicere Cinna Digna, sed argutos inter strepere anser olores. Si hoc recte se haberet: recte inferres: Varum aut poetam aut carminum iudicem bonum fuisse; prius illud verius; nam Cinna notus satis poeta fuit, non criticus; ita vero de Varo poeta multo maior dubitatio suborietur. Enimvero multo probabilius fit, Vario legendum et de L. Vario tragico locum accipiendum esse, de quo vid. ad Donat. Vit. Virg. s. 30 et 53. atque secundum haec Vario reposui. Apud Servium ad Ecl. IX, 35 legitur: „Nam Varus victor et dux fuit, cui supra blanditur", unde colligit doctiss. Ruhnken. ad Vellei. p. 364, Varum eum fuisse, non Varium, quem Acron narrat ad Cassium Parmensem occidendum ab Augusto missum. Verum et illud Scholion Acronis et hoc Servii tam contaminatum est Grammaticorum ineptiis, ut vix quicquam inde conficias. In Servianis, quisquis illud apposuit, quod paullo ante adscripsi, indocte expressit Horatianum: Scriberis Vario fortis et hostium victor. Restat pro Varo poeta qui memorari possit locus Ovidii ex Ponto IV, 16, 31 Cum Varus Gracchusque darent fera dicta tyrannis. Duo tragoediarum auctores memorari manifestum est. Gracchum Tragicum illustrat Heins. ad e. 1. Cum Varii Thyestes tam nobile opus fuerit; Vari auteın aliunde nulla prostet memoria; equidean non dubito in Nasone quoque Varium substituere: etsi is paullo maior natu esse debuit Nasone puero. De Sileno a Satyris et Nymphis vincto. Ecl. VI, 13 Chromis et Mnasylos in antro Silenum pueri somno videre iacentem - Adgressi, nam saepe senex spe carminis ambo Luserat, iniiciunt ipsis ex vincula sertis. Addit se sociam, timidisque supervenit Aegle, Aegle Naiadum pulcerrima. Cum motus mentis magnis sensibus contactae et phantasmata animi concitati ab aetatum priscarum hominibus nec discerni satis inter se nec ad caussas suas possent revocari, adeoque nec re nec nomine notari: ad furores illi divinitus mentibus immissos revocati sunt, modo religiosos modo fatidicos; fidem faciebant opinioni calores animorum et furores in orgiis Bacchicis et Phrygiis per choros ad numeros concitatos tympanorum et tibiarum moveri soliti: de quibus ad locum Strabonis lib. X. disputatum est alio loco (Commentat. Societ. Reg. Sc. Gotting. Vol. VIII.). Iam haec eadem translata esse ad vates, et inde ad poetas, ut et ipsi deo incalescere, furere, μαίνεσθαι putarentur, nota res est. Inter deos, qui vatibus et poetis furores iniicerent, Apollo et Musae mox et Nymphae et alii dii habiti sunt, tum et Bacchus, qui et in Apollinis et Musarum consortium eo nomine venit. Non mirum itaque si, cum ille suos comites et θιασώτας, inprimis Bacchas, Maenades inde dictas, furore impleret, Silenum ita ἔνθεον ab eo redditum esse μυθικῶς narrarunt poetae, ut et vaticinaretur, utilia moneret, tandem et vatum more caneret; itaque eo deventum est, ut Sileno tribuerentur carmina, tandem disputationes, de rebus physicis ac divinis: eo modo, qui expositus est a me in argumento huius Eclogae. Cum semel ea, quae de vate vaticinante narrari solebant, transferri coepissent ad poetas: Sileno a Virgilio tribuitur hoc quoque, quod vaticinantium erat proprium, ut non nisi inviti et reluctantes deum reciperent; nam Silenus ad carmina sua recitanda non nisi invitus accedit; itaque vi cogunt eum Satyri, ut alibi videmus Proteum aut Pythiam ad vaticinandum vi admota cogi: qua de re vid. dicta ad vs. 28. Adscripsi haec in breve collecta in eorum gratiam, quibus haec scripta sunt. Poeta hoc ipsum in lepidum mythum mutavit, cum narret Satyros duo, qui dudum carmina flagitaverant a Sileno, vi tandem adigere eum voluisse ut caneret, adiutrice Nympha. Versa tamen res in lusum, cum et corollis senem vincirent, et Nympha procaciter eius frontem rubro pingeret. Inter argumenta operum antiquorum nullum est copiosius et locupletius Bacchicis orgiis et lusibus. Satyri itaque ludentes, Silenus temulentus et Bacchae, h. e. Nymphae cum Baccho bacchantes sunt inter ea, in quibus artifices ingenia exercuerunt vel maxime. Sunt quoque in his quae cum nostro carmine comparari possint. Silenus recubans in pelle substrata, utre vini pleno nixus, altera manu cantharum inversum tenens (qui tamen artifici recentiori vitiatum marmor reficienti deberi videtur) in villa Ludovisia visitur Romae, caelo passim expressus. Est Silenus ad arborem revinctus, Satyro ac Nympha exorantium specie adstantibus, in gemma Lipperti Dactylioth. Mill. I, 1, 183. Sunt alia apud Tassie. Inventum est nuper in finibus Neapolitanis anaglyphum, Silenum in antro sedentem cum Nympha frondem seu surculum ostentante exhibens, Satyris duobus auscultantium similibus; pone antrum Sileni asellus cum duobus Satyris saltantibus. Id anaglyphum e nostro poeta adumbratum esse censuit Xaver. Mattei in diss. 1759 edita. Repetitum anaglyphum parum scite et affabre factum et aere sculptum in edit. Virgilii Ambrogiana. Similis fere argumenti aliud est anaglyphum, quod ad ἀσκωλιασμόν refert Vir doctus in Diss. Acad. Cortonensis To. I. diss. VIII. aliud vero manifeste expressum e Virgilio marmor XVI figuris, inter quas Aegle pingens Sileni faciem, visitur in Villa Pembrok. Wilton. Etsi nondum satis confido antiquitati horum monimentorum; vix enim artifices graeci Virgilium edidi cerunt. EXCURSUS III De C. Cornelio Gallo simulque de Euphorionis Chiliasi. Ecl. VI, 64- -73 Tum canit errantem Permessi ad flumina Gallum etc., et Ecl. X, 2 Pauca meo Gallo, sed quae legat ipsa Lycoris, Carmina sunt dicenda. Est Gallus inter eos homines, qui aliorum potius laude, quam sua virtute, nomen ad posteritatem propagatum habent. Iterum nostra aetate multis de eo egere viri docti per Italiam, dum de eius patria decertarent, aliis eum Foroiuliensem, aliis Foroliviensem fuisse asserentibus. Priores partes tuetur doctiss. Fontanini in Hist. litt. Aquilei. I, 1, quem fere transscripsit Io. Ios. Liruti (in Notizie delle Vite ed opere scritte da' Letterati del Friuli Tom. I pr.). At pro Foroliviensibus, post Peregrinum Maserium, Sigism. Marchesium in Supplem. Hist. Foroliv. lib. I, p. 34, et Ge. Vivianum Marchesium in Vitis illustr. Foroliv. lib. II, cap. 5, p. 227 sqq., denuo pugnavit eruditiss. Morgagnus in Opusc. Miscell. P. III Ep. 1 et 10. Add. Burm. ad Anthol. Lat. To. I, p. 353. Adeo et huius hominis exemplo proposito contemnere aliquis discat nominis famam et immortalitatem: in qua et ipsa casus et fortuna regnat. Contigit tamen inter haec, ut multa, quae ad Galli res spectant, accuratius constituerentur. Contra vero nec minus alia virorum doctorum argutiis fuere impedita et obscurata, etiam in iis, quae ad Virgilium spectant. De amica Lycoride disputatum est in Argum. Ecl. X. Ingenium Galli et facultatem poeticam pauca testantur fragmenta, quae supersunt; adstruunt autem eam veterum praeconia, inque his Virgilii. Verum hic non tam ab Elegorum felicitate eum celebrat, quam ab alterius generis carmine: altero loco VI, 72 Grynei nemoris originem argumentum illius constituisse innuit: nam, cum Gallum summo honore a Musis acceptum narrasset Maro, Linum ait ei fistulam Hesiodi praebuisse, verbis adiectis: His (calamis) tibi Grynei nemoris dicatur origo: Ne quis sit lucus, quo se plus iactet Apollo. Altero loco Ecl. X, 50. 51 Gallus loquitur: Ibo, ait, et Chalcidico quae sunt mihi condita versu Carmina, pastoris Siculi modulabor avena. Gallus adeo versu Chalcidico carmina condiderat. Euphorionis carmina respici, qui Chalcidensis ex Euboea fuit, satis convenit; eiusque necesse est aut transtulisse carmen aliquod in Romanum sermonem Gallum, aut liberiore calamo expressisse. Proclive est ad coniectandum, carmen de Apolline Gryneo eiusque oraculo fuisse illud ipsum carmen. Hactenus consentanea sunt, quae apposui. Similia illis habet Servius ad Eclog. VI, 72 et X, 50. Enimvero viri docti suspicione et opinatione adiecere alia; ex VI, 69. 70, ubi calamos ei dant Musae, quos ante de derant Ascraeo seni: ergo Opus aliquod Euphorionis, quod Hesiodei carminis genere scriptum erat, respici. Iam Euphorion Varroni et Columellae inter scriptores rei rusticae numeratur; ideo carmen illud nomine Hesiodi inscriptum fuisse visum est; et est ap. Suidam inter Euphorionis scripta Ἡσίοδος. Georgica fuisse illud censent. Verum cum argumento hoc parum conveniunt versus subiecti: His tibi Grynei nemoris dicatur origo etc. quid enim in tali carmine convenire potuit cum Georgicis? Videndum itaque est de his paullo diligentius. Euphorion, Chalcide Euboeae, ut dixi, oriundus, Antiochi M. regis Syriae bibliothecae praefectus, magna olim fama floruit. De eo post Meurs. ad Helladium (Opp. To. VI), et Voss. de hist. Gr. I, 17, et de poet. Gr. c. 8 cum Casaub. ad Suet. Tib. 70, et Davis. ad Cic. de N. D. II, 64 egit Toupius in Epist. crit. pag. 161, (Emendat. novae edit. To. II, p. 601) et qui alia, quam in quae is inciderat, attulit, Fontaninus in Hist. litt. Aquilei. p. 29 sqq. Desideratur tamen vel sic iusta de eo commentatio. Laudantur ap. Steph. Byz. et Athen. Euphorionis Χιλιάδες. Est porro de eo Suidae locus in Εὐφορίων, in quo ei tribuuntur opera: Ἡσίοδος, Μοψοπία ἢ ̓́Ατακτα. Mopsopia est idem atque Attica; nam antiquius nomen illud fuit ab Oceanide Mopsopia: καὶ ὁ λόγος τοῦ ποιήματος ἀποτείνεται εἰς τὴν ̓Αττικήν. (Male adiectum in Suida χιλιάδα, iam deletum a Toupio, minus tamen bene mutatum in χιλιάδες.) Respexerat in eo opere eos qui deposito eum fraudaverant, docueratque eos certam poenam daturos esse periurii. Inde deductus fuerat ad colligenda oracula, quae per spatium mille annorum prodita erant, et eventus, quos illa habuerant. Haec saltem inter se quodammodo conveniunt. At Suidas aut male exscripta aut interpolata subiicit: εἶτα συνάγει διὰ χιλίων ἐτῶν χρησμοὺς ἀποτελεσθέντας. de oraculis per mille annorum decursum VIRGIL, TОМ. І. 17 eventu probatis, scilicet suo ut quodque tempore eventum habuerit, ut orsus forte esset librum inde ab Argonauticis. Sequutus in hoc erat Euphorion exempla aliorum, qui χρησμούς collegerant: inter quos Philochorus fuit, Atthidos scriptor, ἐν τοῖς περὶ μαντικῆς Δ ́. ap. Plutarch. de Pyth. Orac. p. 403, E. Sequitur in fine: εἰσὶ δὲ βιβλία ἐ· ἐπιγράφεται δὲ ἡ πέμπτη χιλιὰς περὶ χρησμῶν, ὡς χιλίων ἐτῶν ἀποτελοῦνται. ultima male ab interpolatore accessere. Ceterum haec viri docti ita accipiebant, ut opus illud in quinque Chiliades divisum putarent, quarum quinta περὶ χρησμῶν inscripta esset. At Toupius Χιλιάδας opus statuit diversum fuisse a Mopsopia: quintum librum περὶ χρησμῶν inscriptum fuisse. Si tamen mille hi anni quinto libro nomen χιλιάδος dedere: unde quaeso quatuor ceteri libri hoc idem chiliadum nomen habuere? aut quale earum argumentum fuisse dicemus, quod a millenario numero quicquam traheret? Estne porro sermoni hoc consentaneum, Χι λιάδα appellari librum, in quo oracula exponuntur per mille annos ad eventum perducta? Saltem dicendum erat, chiliadem annorum nomen suppeditasse libro, ut χιλιὰς inscribi posset. Oraculum vero Locrorum, ut per mille annos placarent Minervam Iliensem, alienum est ab h. 1. non enim illud de eventu agit post mille annos. Difficultatem adeo, quae in his erat, non sustulit vir doctus, sed reliquit. Verba Suidae adeo corrupta et male luxata sunt, ut nihil tuto ex iis colligas, nisi forte hoc: si verum est, totum opus nomen Χιλιάδων habuisse, probabile fit, ita inscriptos esse libros quinque, propterea quod mille ἐπῶν erant, h. e. mille versibus singuli constabant. Nihil adeo est, quod impediat, idem opus fuisse Μοψοπίαν et "Ατακτα, et Χιλιάδας appellatum: sed liber quintus περὶ χρησμῶν, de oraculis, agebat. Attamen dubito an recte ponatur, omnes quinque libros Χιλιάδας inscriptos fuisse; apud Stephan. Byz. et Athen. potuit scriptum esse ἐν Χιλιάδι, quo solus liber quintus, idem περὶ χρησμῶν inscriptus, et mille forte versibus constans, designatus fuit. Scripserat Suidas: εἶτα συνάγει διὰ χιλίων ἐπῶν (non ἐτῶν) χρησμοὺς ἀποτελεσθέντας, responsa et eventa. Ita recte subiecit ἐπιγράφεται δὲ ἡ πέμπτη (pro τὸ πέμπτον) χιλιὰς ἢ περὶ Χρησμῶν. Iam quod ad Gallum attinet, ex Ecl. X, 50 Chalcidico quae sunt mihi condita versu, ut diximus, intelligitur, eum Euphorionem Chalcidensem seu latine reddidisse, seu quocunque modo eius carmen saltem imitatione expressisse: prius tamen illud tradunt Grammatici. Quaeritur nunc, quodnam Euphorionis opus hoc fuerit. In vss. his 69 sqq. Ecl. VI Gallus, Musarum iussu, a Lino traditam sibi accipit Hesiodi fistulam, qua Grynei nemoris originem canat. De oraculo hoc Apollinis fabulae potuere esse plures; fuere quoque in iis multa de Mopso et Calchante (cf. Not. ad Ecl. VI, 72), potuit eas persequi Gallus carmine ad Euphorionis exemplum composito: potuit quoque esse Euphorionis liber de illo fano, |