Page images
PDF
EPUB

Ceterum Varo inscriptum est carmen: de quo vid. Excurs. ad hanc Ecl. Fabulam de recitata hac Ecloga a Cytheride mima et Ciceronis exultatione vid. in Pseudodonati Vita Virg. s. 41.

Prima Syracosio dignata est ludere versu
Nostra, neque erubuit silvas habitare, Thalia.

1 Syracosio. Ita Romanus Pierii. Evoaxóolov doua. Valgo Syracusio, mendose: quod iam Benedictus monuit. Syracuso Moreti alter, Menag. alter et Parrhas. (Evoaxóoα antiquissimi Graeci scriptores et vinctae et solutae orationis. vid. Boeckh. ad Pind. Ol. VI, 6. Syracosio, quod metrum et usus poetarum requirit, etiam in Servio se invenisse ait Pier. Eadem forma in Palatino visitur. Wr.) 2 neque e scriptis reposuit Heins. pro nec. silvis Rom. Pierii. conf. Heins.

:

1. Syracosio-versu, Theo- libus, quibus interfuerat Varus, criteo. v. Ecl. IV, 1. Prima inPrima in telligunt vulgo e Romanis; e quibus se primum ad tenue hoc carminis genus descendisse significet. Ge. II, 175 tibi res antiquae laudis et artis Ingredior, sanctos ausus recludere fontes, Ascraeumque cano Romana per oppida carmen. Ita accipiebat quoque Popius Pastoral. I. pr. Melius de aetate accipias, quod in adolescentia iis carminibus se dederat, non epicis, vs. 3, a quibus revocabat eum Apollo. (Priorem explicationem probant Voss. et Spohn. Totum carminis exordium si spectas, facile intelliges, scripsisse haec poetam, ut tenuitatem suam— vs. 3-5 Varo excusaret. quare fiat, vix poteris exputare, nisi statues, ad sublimius carminum genus poetam a Varo vocatum esse. Ac videtur Varus, quippe leviore bucolici carminis argumento non satis conveniente tanto ingenio, auctor Virgilio exstitisse, ut epicum carmen tentaret, materiam ipsis bellis civi

Id

suppeditantibus; vs. 6-7. At poeta, epico carmini scribendo imparem se esse ratus, id sibi sectandum existimat, ad quod natura factus sibi videatur; vs. 9.:,,Non iniussa cano." Atque hoc quoque tale esse, cui nomen Vari commode intexi possit; vs. 9. sqq. Ita demum apparet, quorsum spectet illud dignata est vs. 1. et erubuit vs. 2.; nam non satis dignum bucolicum carmen Virgilii ingenio Varus iudicaverat. Iam nemini obscurum esse potest, parum apte voc. prima vs. 1. ad initia bucolicac poesis inter Romanos referri; eamque esse poetae mentem, ut dicat, natura ipsa ducente ad carmen bucolicum se primum applicuisse, et, quum ad epicum transire conatus sit, si modo tum conatus est; nam licuit hoc fingere revocatum esse ab Apolline, et vs. 6. Nunc ego' 66 ad agrestem Musam redisse. Wr.) 2. silvas habitare, habitare, ad genus bucolicum refertur. v. ad Ecl. IV pr. Tha

دو

-

5

Quum canerem reges et proelia, Cynthius aurem
Vellit, et admonuit: Pastorem, Tityre, pinguis
Pascere oportet ovis, deductum dicere carmen.
Nunc ego (namque super tibi erunt, qui dicere laudes,
Vare, tuas cupiant, et tristia condere bella)
Agrestem tenui meditabor arundine Musam.
Non iniussa cano. Si quis tamen haec quoque, si quis
Captus amore leget: te nostrae, Vare, myricae, 10
6. EGO; N. 7. BELLA;

4 admovit Rottend. ex more librar. Pastorum Tityre vitium ed. Rob. Steph. 5 ducere Moret. quart. et Ven. deductum carmen ex h. 1. memorat Quinctil. VIII, 2, 9. 7 Varre Parrhas., hic et in sqq. cupiunt duo Moreti et fragm. Antwerp. 8 Variat versum 2. Ecl. I. 10 legat Menag. sec. et Moret. sec., et Priscian. ap. Heins. utrumque dici solet. vid.

lia omnino pro Musa dicta videri potest; etsi ea proprie hic memorata, quia bucolicum carmen eius fidei ac praesidio creditum habebatur: quod saltem auctoritate Schol. Apollonii Arg. III, 1 traditur: Oάhɛia dè (héyɛται εύρηκέναι) γεωργίαν καὶ τὴν περὶ τὰ φυτὰ πραγματείαν. 3. Voluit igitur Maro adolescens aggredi statim epos: reges et praelia; (quod minus bene de tragoedia interpretatur Heins. ad Ovid. IV ex P. 2, 1.) Oudin. in Misc. Obss. crit. nov. To. IV, p. 308 ad Culicem hoc trahit, Pseudodonato et Servio advocato. Possis ex Servio etiam laudare, quod res Romanas seu regum Albanorum aggressus esse Maro fertur. Sed parum tuta haec, cum aliis ap. Pseudodonat. in Vita s. 28. (Vid. quae diximus ad vs. 1. Wr.) aurem vellit; notus admonendi mos, qui adeo in gemmis expressus. (v. Museum Flor. T. II, t. 22, unde in ed. Lond. Knapt. repetitus.) 5. deductum carmen, ex ipsa sententia apparet esse te

nue, ut pastoritium; oppositum grandiori epico. Ita tamen adiectum expectes: tenui filo, ut ap. Horat. Ep. II, 1, 225 tenui deducta poemala filo. Est enim petitum hoc a lana in filum deducta. Ausus igitur est poeta deductum absolute pro tenui ponere; ex Afranio et Cornificio illustrat usum voc. Macrob. VI, 4, p. 595. 596.

6. qui dicere laudes tuas cupiant, qui carmen epicum condant. Magna vero cum venustate rem ad Vari laudes trahit: ac si hoc epici carminis argumentum constitutum habuisset. Varum autem res bello gessisse necesse est, ut eius bella condi, carmen de iis componi posset. v. Excurs. II.

9. Non iniussa cano, sed ab Apolline iussa; iussis carmina coepta tuis Ecl. VIII, 11; tenui ea quidem carmine; si tamen non infeliciter a me elaborata erunt, ut sint, quibus placeant; haec ipsa quoque laudes tuas ornabunt. 10. myricae nemus pro rure est pastoribus, qui

Te nemus omne canet; nec Phoebo gratior ulla est,
Quam sibi quae Vari praescripsit pagina nomen.
Pergite, Pierides. Chromis et Mnasylos in antro
Silenum pueri somno videre iacentem,
Inflatum hesterno venas, ut semper, Iaccho;
Serta procul, tantum capiti delapsa, iacebant,

16. PROCUL T. DELAPSA IACEBANT;

15

"

si

Burm. (legat praetulerunt Voss. Spohn. et Iahn., nimia, si quid video, modestiam poetae tribuentes; vid. Eleg. ad Messal. p. 59. sq. Ac sperasse Virgilium, inventura esse lectores haec carmina, aperte indicant illa: quis captus amore leget"; retinendum igitur futurum. Wr.) 11 est a Leid. alt. abest. 12 perscripsit multi, male. praescribit Parrhas. Errores in his nominibus v. ap. Burm. Cronus et Cronys Goth. Xoóμis. Μνάσυλος. (-15. venas hesterno Ms. Bosii apud Cort. ad Lucan. I, 395.;

13

quem vide. Wr.) 16 capiti tantum Rottend. Saltem hoc malim a poeta profectum. (Sed vid. Not. Wr.) Quod nunc habemus, procul tantum capiti d., vix habet quomodo satis bene iungas (vid. Not.), aut expedias. Poterat tamen tum facile epitheton substitui et apponi capiti, v. c. madido, tumido, fesso. Potest quoque in capite versus mox excidisse videri Vitea serta procul capiti delapsa, male et importuno loco suppleta. Omnino ieiunus est versus, et multo magis to iacebant post v. 14 videre iacentem. (At vide, ut ex multis pauca afferam, vs. 84. sq. a Voss. laud. et vs. 5. sq. vid. Wunderl. Obs. in Tib. I, 9, 67. 4, 42. et quae notavi ad Ge. II, 125. Wr.) Tacent, qui in aliis diserti sunt. Nec Wakefi quicquam monet aut movet. (Weichert. Epist. crit. p. 39. tantum in tacitum mutari iubet. Wr.)

carmen repetunt. conf. ad v. 2 et Ecl. IV, 2. pagina nunc primum a poeta pro carmine dicta, ut chartae Horatio, hoc tamen Ennii exemplo; pagina hinc in Ciri, Culice, aliis. Vox a pastoris persona aliena adhiberi h. 1. in bucolico carmine potuit, quum e poetae persona haec dicta sint; cf. ad Ecl. III, 85.

13. Chromis et Mnasylus. Faunorum vel Satyrorum nomina esse necesse est. Et ita Servius quoque. Rem poeta hic adornavit in artis quoque antiquae operibus obviam. v. Excurs. II* ad h. l.

16. Serta procul tantum c. Hoc in loco me adhuc haerere fateor, nec, procul tantum quomodo bene iungi possit, video.

Graece dictum Faber accipit; satis longe; nec tamen declarat, quomodo sic dici possit. Comparat cum Graeco allos, ut sit pro sic,. temere, ut casus tulerat, Dan. Heinsius ad Hesiod. "Egy. 344, sed sine auctoritate. tantum delapsa iungunt, et tantummodo exponunt Turnebus et Cerda; ita vero quomodo procul iacent, si tantummodo delapsa sunt nisi contendas tantum nove dictum esse pro modo, ut ad tempus referatur, quod alio exemplo nondum vidi confirmatum. (Praeclare Weichert. Epist. crit. pag. 39.:,,tantum expl. I. H. Vossius p. 297. modo et ita vertit: Ferne lag, nur eben dem Haupt entglitten der Laubkranz. Hic significatus,

Et gravis adtrita pendebat cantharus ansa.
Adgressi, nam saepe senex spe carminis ambo
Luserat, iniiciunt ipsis ex vincula sertis.

17 At gravis Moret. quartus. 18 ambo; ita Pierii et Heins. meliores et plures; alii ambos. v. Heins. 19 ex ipsis Voss. pr. (ipsis ex, ut Ecl. IX, 36.: ,, argutos inter strepere anser olores." Sp.) et vincula Me

nag. sec.

66

Tursellino plane ignotus, rarissimus et a Vossio Valer. Flacc. I, 546. probatus est: addere possum Cicer. Ep. ad Div. VII, 23.:,,Tantum ex Arpinati veneram, cum mihi a te literae redditae sunt. Sed, testor iudicii Tui elegantiam, quid lectoris intererat. scire, utrum tempore longo an brevi ante serta capite deciderint? Nonne hoc friget?" Wr.) Dicas procul relative dici, nec semper remotum ac longinquum significare; definiri quoque ac circumscribi per tò tantum: ut sit, procul, nempe a capile tantum delapsa, prope caput, Exempla usus huius in procul collegit Ouwens Noct. Hag. p. 415. Ita Servius accipiebat Aen. X, 835 Arboris acclinis trunco; procul aerea ramis Dependet galea. Ita serta procul iacebant; cum restrictione tamen, quam vocant, ut essent capiti tantum delapsa. Verum etiam haec ieiuna sunt, et quovis bono poeta indigna; quod sensus quemque suus docebit. Quanto melius de Andromache Iliad. χ, 468 Ηριπε δ ̓ ἐξοπίTñλe d'άлo noαtos xέɛ δέσματα σιγαλόεντα, Αμπυκα etc., et Hymn. in Dionys. 13 τὸν δ ̓ οὐκ ἴσχανε δεσμα, λύγοι δ ̓ ἄπο τηλόσ ̓ ἔπιπτον χειρῶν ἠδὲ ποδῶν. longe lapsum temone quoque dixit no

σω

[ocr errors]

ster Aen. XII, 470, et IX, 771' Cum galea longe iacuit caput; et Catullianum, de pinu: Illa procul radicitus exturbata Prona cadit Epith. 107. Nec minus coacta sunt, si interpungas: Serta procul.

:

Tantum c., aut

si ita iungantur verba: videre iacentem, inflatum. Tantum serta capiti delapsa procul iacebant; ut Ecl. II, 3 Tantum inter densas, umbrosa cacumina, fagos assidue veniebat; ut supprimantur reliqua, scilicet eos illi sóli, neminem comitem, nullum Faunum vel Satyrum, habenti, supervenisse, ut adeo vincire sertis potuerint. Tantum serta a capite pendentia et cantharus cum eo erant. Si ad Graecam rationem refingere velis, aut esset лógówdεv ooov, ut ap. Theocr. I, 45 Tvrdov ♪ ' ὅσσον ἄπωθεν (pro τόσον ἄπωθεν, ὅσον τυτθόν), et 25, 37 ἀπὸ χθονός ὅσσον αείρων ; tantum, quantum a terra, h. paullum; aut tηhe τóoov, tỷλe točov, ut sit deixTixos dictum, cum gestu, ut saepe Homericum totov vel τόσον, v. c. Od. ο, 404.450, h. e. tantillum, non adeo longe, paullulum, Homerico itaque more efferres: κρατὸς ἄπο τόσ σον πολυάνθεμα στέμματ ̓ ἔκειτο. (Nollem hunc versiculum Heynio excidisse. Wr.) Hoc saltem tolerabile; etsi vel sic poeta hic

Addit se sociam timidisque supervenit Aegle;
Aegle, Naiadum pulcerrima; iamque videnti
Sanguineis frontem moris et tempora pingit.
Ille dolum ridens, Quo vincula nectitis? inquit.
Solvite me, pueri; satis est potuisse videri.

[blocks in formation]

20

20 tumidisque Leid. sec. a m. sec. (Comma, quod erat post sociam, omisi; vid. Q. V. XXXIIII, 3. Wr.) tum Moreti unus et ed. Mediol. Est

21 namque aliquot antiqui Pier., et in ed. Ven. 1472. et Goth. sec. 23 Quid ed. Ven., et Pier. in antiqn. aliquot codd. esse memorat; scilicet ex interpretatione.

paullo ieiunior est. Similitudinem habet, nihil tamen interpretationem iuvat, locus Catulli Epith. 66 de Ariadne: Prospi

cit

[ocr errors]

Non flavo retinens subtilem vertice mitram etc. Omnia 'quae toto delapsa e corpore passim Ipsius ante pedes fluctus salis alludebant. Apud Statium Theb. VII, de Baccho turbato v. 149 Non crines, non serta loco; dextramque reliquit Thyrsus, et intactae ceciderunt cornibus uvae. Et Prudent. Psychom. 687 Scissa procul palla, structum et serpente flagellum Multiplici, media camporum in strage iacebant. capiti esse a capite, nemo dubitet, Graece dictum: Silius XVI, 468 veluti delapsa corona Victoris capiti foret. (Nec sententia obscura mihi videtur, nec versus ieiunus. Virgilius fingit, Silenum vel sedentem, vel iacentem bibisse, et inter bibendum obdormivisse. Sic factum, ut nec cantharum e manu ille emiserit, nec serta longe lapsa sint. Procul recte Servius explicat iuxta; verba tantum capiti delapsa, ut epexegesin voc. procul, commatis inclusi. Sic etiam patet,

voc. tantum non esse loco suo movendum; vid. V. L. Wr.) Gravis cantharus, vino plenus, inquit Burmannus; malim omnino vas magnum et capax designari. (de cantharo vid. Voss. et Wagner. ad Val. Flacc. II, 270. Wr.) Nam pendebat sc. semisupinus, tantum non eversus. adtrita, frequenti usu. Variavit rem auctor Epithal. Auspicii in Anthol. Lat. et in Poet. min. Wernsdorf. Tom. IV, p. 481 Ecce pater pando recubans Silenus asello; Cui lacer a summo pendebat cantharus armo.

21. iamque videnti, expergefacto. Caussam pingendi afferunt sive iocum ac petulantiam, sive honorem, quod antiquissimo more, qui deinceps in diis agrestibus perstitisse videtur, deorum simulacra minio pingebantur. Notum, Iovem miniari solitum ap. Plin. XXXV, 45. etsi alia de caussa, ne lignum ab imbribus putresceret. Praeferendum prius. 24. satis est potuisse videri, ut videamini me vincire potuisse. Petitum autem hoc, ut vincire vellent Silenum, quo ad canendum, quod vellent, eum cogerent, ab eo,

« PreviousContinue »