Page images
PDF
EPUB

Spiritus et, quantum sat erit tua dicere facta:
Non me carminibus vincet nec Thracius Orpheus, 55
Nec Linus; huic mater quamvis, atque huic pater adsit,
Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo.

54. FACTA! 56. ADSIT:

Sed iam Aldd. et ex his ductae longae, quod firmat Heins. post Pier., nam et libri variant. (Nihil dicerem de hac varietate, nisi Spohnium lectioni longe patrocinari viderem. „Longae vitae, inquit, esset: vitae, quae adeo longa est." At non erat dicendum: quae adeo longa est, sed: quae adeo longa sit; sunt enim haec optantis verba; quod si ille attendisset, bene habere vulgatam lectionem intellexisset. Et quis unquam ita dixit: vita longe manet? Certe afferendum erat exemplum, quod positivum huius adverbii temporalem quoque potestatem habere ostenderet; quod vereor ne frustra quaeras. Pars ultima longae vitae poetica quadam usus abundantia dixit pro eo, quod simpliciter dici poterat: longa vita. Simile est illud Ovid. Met. VI, 675.: „Hic dolor ante diem longaeque extrema senectae Tempora Tartareas Pandiona misit ad umbras. " Cfr. Lachmann. ad Prop. pag. 146. Wr.) In multis etiam tum: quod praetulit Wakefield., nec incommode. (At tum non haberet, quo referretur; quando enim? Tam longue i. e. ut, quum ad virilem aetatem perveneris, res a te gestás canere possim. Wr.) 54 sua Heins. unus. fata Rottend. (Male in fine huius versus exclamandi signum ponunt, non satis perspecta eiusmodi structurae ratione. Vs. 55. tanquam apodosis referenda ad vs. 53. sq., quod genus orationis ne a pedestri quidem scribendi genere alienum. Liv. VI, 18.: „Ostendite modo bellum: pacem habebitis. Videant vos paratos ad vim: ius ipsi remittent." Wr.) 55 Thraceus nonnulli. 56 atque deest in uno Rottend. 57 Orphi, Orpheo, Orphea. Calliopia. Sic variant libri edd. et Grammatici. Orphi Rom. et Priscianus agnoscunt: Ὀρφέϊ, Ὀρφεῖ. Et Καλλιόπεια. (Orphi etiam 7. 8. 11. 14. vid. Burm.

[blocks in formation]

mihi sit tantus, quantum eius spiritus sat erit ad facta tua dicenda. (Spohnius haec ita iungi iubet: Spiritus, facta tua dicere; et quantum sat erit esse i. q. iusto modo. Ceterum vid. V. L. vs. 54. Wr.) 55-59. Non me с. Tanta erunt tua facta; tanta erit, tamque magnifica ac divina, materia tuae laudis, ut ingenium meum abea excitatum, inflammatum et diviniore spiritu actum, supra omnes excellere, et ipsos deos canendo vincere possit. adsit, uti invocati dii adsunt, opem ferunt, favent poetis. (huic - huic, vid. Q. V. XX, 9. Wr.)

Pan etiam, Arcadia mecum si iudice certet,
Pan etiam Arcadia dicat se iudice victum.
Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem: 60
Matri longa decem tulerunt fastidia menses.

60. MATREM;

Orpheo 2. 3. Spohnius scribit: „Bene Orphei; modo δισσυλλάβως legatur; cfr. Georg. IV, 545. 553. ut Terêt, Persèi." Wr.) 58 Pun etiam, Arc. firmata ab Heinsio omnium libb. lectio, excepto uno Oblongo Pierii: in quo Pan deus, quod hinc irrepsit in edd. Pulmann., et hinc in alias. Potest quoque interpungi: Pan, etiam Arcadia mecum si iudice certet, Pan etiam A. sii. cantet Aurel. Vict. de Orig. gent. Rom. 5, memoriae vitio. 59 dicet nonnulli ap. Heins. (Hoc recepit Voss. Sed fortius dicat; i. e. non poterit non victum se fateri: er müsse sich fur überwunden erklären. Wr.) 61 tulerunt agnoscunt Grammatici, Probus et Donatus, cum libris, inpr. Rom. et Gud. Male metuentes metro alii: tulerint, tulerant. abstulerint legi, addit Servius.

60-63. Incipe, p. p., risu cognoscere matrem. Desiderii impatientia poeta ἐνθουσιῶν νix moram fert, quod fausti saeculi initia nondum exorsum habere videt, cum pueri natalibus coniuncta. Vulgari ratione esset : nascere puer! nam decimus iam mensis agitur, iustumque adeo matri utero ferenti tempus expletum. Omnia haec ornavit, ut poeta: cum decem menses memorat, fastidia addit, cum temporis huius decursu satis iam magna oneris sui taedia ei sint. Exprimit porro rem a signo valde iucundo, a voluptate et laetitia matris, cum qua recens natum infantem intuetur; ut eo risu se quasi matrem probare videri possit. Vix dici potest, quantum h. 1. trepident interpretes, qui ab antiquissimis inde temporibus (verum tamen Iulius Sabinus vidit) ad risum pueri matri arridentis haec retulerunt. At hoc non admittunt seqq. cui non risere parentes : scilicet poeta volebat: incipe in dias auras VIRGIL. Tом. І.

prodire, et oculos in matrem coniicere, eamque quasi ex hoc, quod tibi ea arridet, agnoscere. Poeticum sensum ad talia afferre necesse est. (Nondum tamen in suam sententiam me Heynius adduxit, et veriorem adhuc puto aliorum Interpretum, ut Servii, explicationem. De matris risu si haec explicas, offendit geminatuan illud Incipe; quod eam habet vim, ut gravius quid exspectetur, quam tenue illud: ipsum risu a matre exceptum iri. Otiosa etiam illa: „Matri longa decem tulerunt fastidia menses." Maxime autem languent ultima: ,, cui non risere parentes" etc. quae, si istam explicationem sequeris, digna habenda erunt putiduli Grammatici sapientia, non divini poetae ingenio. Boni poetae ars maxime spectatur in carmine apte claudendo. Et quum omnia in toto carmine ad puerum istum retulerit Virgilius, extrema pars non debet a summa argumenti aberrare. Atqui si recte Heynius

10

Incipe, parve puer: cui non risere parentes,

62. PUER;

62 qui emendarant viri docti, uti iam Quinctilianus IX, 8 legerat, v. Pier. Cod. Burmann., receptum quoque in Aldd., et in tertia interpunctum: qui non risere: parentes Nec. Sensu aut nullo aut parum commodo: at cui indubitate vera lectio; antiquiores etiam quoi. In Parrhas. cur. Schrader. coni. qui non risere parenti, Nec deus hos m. saltem lenius, quam Withof. cui non ridere parenti est,

horum versuum sententiam declaravit, ad parentes se poeta iam convertisse eosque ad puerum suum risu excipiendum exhortari voluisse putandus est: „Cui non risere parentes, etc. Ergo arrideant tibi!" Nae ita iratae non fuerunt Musae Virgilio, ut talia eum balbutire passae sint! Age, ipse pro se loquatur Virgilius: „Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem: nam Matri longa decem tulerunt fastidia menses. Incipe ergo; nam cui non risere parentes," etc. sive: „Incipe matrem risu agnoscere. Digna est enim, quam risu tuo exhilares, quippe cui decem menses longa tulerint fastidia. Incipe ergo tuo risu parentes ad mutuam arrisionem provocare. Magnum hoc: nam cui non risere parentes " etc. Verum aliud est cognoscere, inquiunt, aliud agnoscere. Quasi in pedestri scriptore versemur, non in poeta! „Incipe risu соgnoscere matrem" brevius, more poetico, dictum; explanatius dices: Incipe risu significare, illam a te cognosci. Hoc autem idem est, quod: incipe risu agnoscere. Ceterum decem menses e vulgari loquendi more, de quo vid. Cerda, tempus significant, quo exacto gravidae pa

Io.

recens natum

rere solent. Nihil ergo hic novum aut reconditum; quod moneo propter Vossium aliosque. Wr.) 62. cui non risere parentes, Nec. Exprimit id, quod iam dicendum erat: risum hunc matris ad puellum natum laetitiam matris arguere, eumque expectandum esse ei puero nato, qui matri gratissimus sit, quippe qui aliquando inter heroes et deos locum sit habiturus: a contrario; quae conversio rationi poeticae valde consentanea est. Quem infantem tali cum risu non excepere ulnis suis parentes, adeoque de nato puero non laetati sunt, est is ingratus et invenustus homo, adeoque ad deorum vitam et consortium admitti non potest, quod puero promiserat vs. 15. Conveniret adeo in eum, quod Pindarus ait Pyth. II, 80 γόνον οὔτ ̓ ἐν ἀνδράσι γεραςφόρον, οὔτ ̓ ἐν θεῶν νόμοις, de Centauro Ixionis f., aut quod apud Homerum est, θεῶν ἀέκητι γενέσθαι τε τραφέμεν τε Odyss. γ, 28. Designari autem recepti inter deos herois vita duabus rebus solet, convictu cum Iove et deae alicuius coniugio. Sic de Hercule Horat. Od. IV, 8, 30 Iovis interest optatis epulis, idemque Heben coniugio accipit.

Nec deus hunc mensa, dea nec dignata cubili est.

63 est abest a nonnullis. cubile est duo, et cubilest in Rom.

cf. Virg. Georg. I, 31. Haec interpretatio uti simplicissima, ita verissima est. Ad Vulcanum hactenus respici potest, quod, cum eius deformiter nati aspectu Iuno parum delectata fuisset, ita ut eum de caelo praeci

pitaret, Hymn. in Apoll. 316 sqq., exclusus ille est (ad tempus certe, nam aliis locis in consilio Iovis nominatur) deorum consessu et convivio, et a dea Minerva spretus, cuius ille coniugium appetierat.

ECLOGAV

DAPHNIS

ARGUMENTUM

Convenerant Mopsus et Menalcas, pastores, ille fistula, hic cantu

excellens, et se ad canendum mutuo invitant 1-19. Postquam sub antrum concesserant, prior Mopsus 20 - 44 Daphnidis mortem luget; inde Menalcas succedens 56 - 80 eiusdem Daphnidis tamquam diis adscripti laudes persequitur. Mutuis hinc sibi muneribus datis discedunt. Etiam in huius Eclogae allegoria exsculpenda molesti fuere interpretes. In Daphnide plerique Iulium Caesarem, eiusque necem et apotheosin (v. Vita Virgilii ad a. 712.), nonnulli, iam ex antiquioribus, Maronis fratrem Flaccum, mox etiam Quinctilium Cremonensem, sive etiam Quinctilium Varum, item Saloninum, Pollionis filium, quaesiverunt; ut Catroei aliorumque somnia taceam. Quod si altiorem, quam verborum ratio fert, sententiam quaerendam putes, ad Caesarem ut putes poetam respexisse, feram equidem; modo non singula allegorice interpretari ausis; quandoquidem illud saltem non incommode fieri potest; quod tamen cogat nos, nihil inest; inferre autem de suo aliquid alieni, quod non in ipso carmine habetur, non est boni interpretis, cui satis esse debet, elicere ea, quae in carmine sunt, non ea, quae sunt extra carmen, inferre. Si carmen animo ab opinione vacuo et intacto legimus, nihil aliud poeta spectasse videri potest, quam ut Theocritei Idyllii I et XIX imitationem institueret, et, ut Ecloga tertia duos pastores a conviciis ad cantum progressos, ita h. 1., idque paullo elegantius, duo alios pastores a mutuis laudibus ad cantus certamen procedentes induceret. Carminis argumentum sunt Daphnidis laudes, nobile haud dubie in vetustis carminibus pastoritiis argumentum, ut ex nonnullis Theocriti, inprimis Idyll I et VII, 73 sqq. locis apparet. Fuit ille in herois loco inter pastores habitus; cantu ille nobilis et a Nympha amatus; hique eius amores fata et mors pastoritiis carminibus celebrata et multis modis variata. vid. de eo Servius ad Ecl. VIII, 68. Diodor. IV, 84, et Aelian. V. H. X, 18, H. An. XI, 13 et ibi Intpp., Schol. Theocr. Id. VIII, f. et primo loco Parthen. c. 29 ex Timaeo. cf. Silius Ital. XIV, 466 sqq. Ovid. Met. IV, 276 - 278, et ibi Intpp., Dorvill. Sicula p. 27 sq. Epigr. in Analectis T. I, p. 15. et T. III, р. 123. III. Noster vero poeta argumentum pastoritium heroico generi propius admovit, idque ita tractavit, ornavit et amplificavit, ut generosum

« PreviousContinue »