Page images
PDF
EPUB

ipsa enim res, vaticinii indoles et lex, enuntiationis modus per mythica ornamenta, omnem conatum sufflaminant.

Non Oraculum Sibyllae sed Hesiodi quatuor aetates a Marone respici contendebat Fabric. in Bibl. Gr. Tom. I, 31, 19. Fuere tamen huius generis et vatum et poetarum lusus multi alii. In ipso quoque Hesiodo non satis aperta est aetatum ratio, loco forte interpolato. De obscuritate carminis perperam conqueruntur homines docti, quandoquidem hoc ipsum ad vaticinii indolem pertinet, ut per ambages obscurata sit oratio. Tum vero singulos versus ad singulare aliquod istorum temporum factum revocare velle, non minus inane studium est, quam quod interpretes oraculorum sacrorum sequi videas, cum singula phantasmata vatum, tamquam si in annalibus Taciti alicuius versentur, inter ipsas res gestas referunt, et poetica ornamenta ad factorum fidem explorant. Etiam Lowthius Summe Ven. Episc. Londin. Praelect. XXI. erudite de hac Ecloga agit, eamque omnino expediri posse negat, nec multum abest, quin sibi persuadeat, non sine veri dei afflatu eam scriptam esse: contra quam sententiam disputatum est nuper singulari libello a viro docto, Sam. Henley. Si quis tamen animo reputet, aliorum quoque populorum, praeter Iudaeos, vates et vaticinia olim fuisse permagno numero; eorum porro vatum ingenia non minus incaluisse phantasmatibus et visis poeticis, seu poeticum ornatum admittentibus; quotiesque in eodem argumento seu calamitatum praedicendarum seu felicitatis publicae privataeque ostendendae versarentur, necessario in eadem rerum phantasmata eos incidere debuisse: non adeo mirabitur, adumbratas esse in hoc carmine, ut in tot aliis, rerum species ac formas ex aetate aurea iisque similes, quae in Hebraicis vatibus occurrunt; ut illud tain magno illo Sibyllinorum oraculorum numero, quem paullo ante vidimus, multa esse debuisse a Syris et Iudaeis hominibus propagata. Noluere viri docti hanc Eclogam inter Bucolica referri: quae res omnino ex carminis Bucolici notione ac definitione diiudicanda est. Illud notari debet, etsi argumentum ex ipsa vita rustica petitum dici nequeat, ita tamen illud esse tractatum, ut sententiae et imagines rerum sive ab ea vita sive a vita antiquissimorum hominum arcessitae sint. Ceterum et in hoc carmine poetam interpretabimur ad sensum nostrum: ad refellendum quemquam non descendemus. Quoties fide historica certa destituimur, omnisque res ad coniecturam redit, liberum cuique esse debet, pro ingenio suo ariolari, aut, si nolit, omnino non ariolari: in qua quidem secta me esse profiteor. Imitatione magnam partem expressit Calpurnius Ecl. I, 36 sqq.

ceam,

VIRGIL. TOM. I.

9

Sicelides Musae, paullo maiora canamus!
Non omnis arbusta iuvant humilesque myricae ;
Si canimus silvas, silvae sint Consule dignae.

Ultima Cumaei venit iam carminis aetas;
Magnus ab integro saeclorum nascitur ordo.
Iam redit et Virgo, redeunt Saturnia regna;
1. CANAMUS; 6. VIRGO;

- μυ

5

1 Sicilides passim codd. Pier. et Burm. Verum est Zinells, Zixelides ex Σικελοί. 2 humilesque genestae Pierii Medic. myricae, penultima longa, cum Theocrito uvoina. At Homer. Iliad. K, 467 corripit: ρίκης τ ̓ ἐριθηλέας ὄξους. 3 sunt Goth. sec. cum al., et sic Pierius in plerisque esse ait: sententia parum commoda. (Vossius humile et tenue genus bucolici carminis per arbusta et myricas, per silvas autem, altas et proceras, elatum et grandius intelligi vult. Ac propterea sunt recepit pro sint. Non recte; num igitur deinde silvas canit poeta? at hoc necessario exigeret talis professio. Sp. - Per silvas, gregam pascua, nihil aliud significatur, quam per arbusta et tamariscos. Itaque sententia haec est: Non omnium personis dignum hoc carminis genus; itaque si tanto nomine inscribendum est eiusmodi carmen, sit hoc ita comparatum, ita supra vulgarem modum elatum, ut ne dedeceat viri summi, Consulis, dignitatem. fr.) 4 Cymaei plerique ap. Pier. temporis Menag. pr. ium venit Leid. (→ 6. Pro semicolo, quod erat post Virgo, comma posui; nam redit et Virgo, redeunt Saturnia regna idem est, quod et Virgo et Saturnia regna redeunt.

1. (Ecloga haec, ut in Prole gomenis demonstratum, facta est in laudes Pollionis, cuius ope Antonius pacem restituerat orbi, icto cum Octaviano foedere Brundusino, et pueri Asinii Galli, qui mense Septembri ai. 714. aut ineunte Octobri natus erat. Sp.) Sicelides Musae, Pastoritii carminis praesides, Theocriteae, omninoque bucolicae. Zinelov μélos Bion Idyll. VII, 1. Zinekinai Moisat Moschus Idyll. III. Paullo altius se pro bucolico carmine aggredi argumentum bene praefatur, quia Pollioni, viro docto, illud dedicat et inscribit. Idem genus bucolicum porro arbustis, myricis, et silvis exprimit. Myrica virgulti genus in Italiae oris, quod ripas fluminum obsidere solet.

Tamariscum esse docent post Iulium Sabinum viri docti, conf. Martin. Tamaricem Gallicam Linn. Schreber. ad Theocr. I, 13. 3. silvae sint Consule dignae, sit carmen hoc bucolicum satis ex dignitate Pollionis Cos. (Aliter haec cum Vossio interpretatur Doering. 1. 1. sed vide V.L. Wr.)

4. 5. Agitur iam ultima aetas carminis Sibyllini; iterum procedent saecula, quae fuerunt: 6. 7. Adeoque redit nunc saeculum Saturnium, et cum eo hominum genus, quale saeculo illo aureo fuit. Itaque v. 8. 9 subiicitur: puero nato ferream aetatem desinere, auream exoriri. Haec sunt ipsa poetae phantasmata, si nihil aliunde adsciveris. Igitur carmen tum supererat, quod ad Sibyllam Cu

Jam nova progenies coelo demittitur alto.
Tu modo nascenti puero, quo ferrea primum
Desinet, ac toto surget gens aurea mundo,

:

Tenendum enim, repetitum vocabulum vel Verbum interdum vim habere repetendae "copulae: Aen. VII, 327.: Odit et ipse pater Pluton, odere sorores Tartareae monstrum." VIII, 91.:,,Labitur uncta vadis abies: mirantur et undae, Miratur nemus insuetum fulgentia longe Scuta virum." XI, 169. Quin ego non alio digner te funere, Palla, Quam pius Aeneas, et quam magni Phryges, et quam Tyrrhenique duces, Tyrrhenum exercitus omnis. " XII, 548.:,,Totae adeo conversae acies, omnesque Latini, Omnes Dardanidae. " Eodem modo Praepositio_repetitur: Aen. X, 313.: ,,huic gladio perque aerea suta, Per tunicam squalentem auro, latus haurit apertum." Hinc etiam reponendum esset Ge. I, 312.:,,ubi iam breviorque dies, iam mollior aestas," si potiores codices addicerent. Hinc defendi etiam poterit vulgata lectio Ge. III, 480. sq.: Et genus omne neci pecudum dedit, omne ferarum, Corrupitque lacus, infecit pabula tabo;" nempe infecit idem fere, quod corrupit; vid. tamen V. L. ad vs. 481. Ceterum raro in his etiam et geminatur, ut infra vs. 24.:,,Occidet et serpens et fallax herba veneni Occidet." Wr.) 7 dimittitur alii ap. Burm., solita variatione. 9 et Menag. pr. at Goth. sec.

manam vulgo referri solebat, in quo, ubi ultima aetas advenisset, quam de sua aetate interpretatur poeta, meliorum temporum ordo, per άлonατάoταGiv aliquam, denuo procedere nuntiabatur; nam, Cumaeum carmen de Hesiodeo, a Dio eius patre, Cuma oriundo (vid. Opera et Dies v. 636 sq.), secundum Valerium Probum, Grammaticum, intelligere (cum Fabricio Bibl. Graec. I, 30, 14, et Graevio Lectt. Hesiod. c. 5.) non licet. Nihil enim in illo de revolventibus se ac redituris aetatibus melioribus occurrit: nisi obscure elicias ex vs. 175 pa λον· ἢ πρόσθε θανεῖν, ἢ ἔπειτα yevéodai. Quot aetates Sibylla constituerit, ex h. 1. non constat. Etiam in retracto aetatum cursu mox tantum memoratur melior seu aurea aetas, sua exordia, incrementa, et ἀκμὴν habens. Si quem vero illud male habet, quod, cum

Cumanae Sibyllae libri in Capito-
lio servarentur, nihil ex iis a
poeta sciri aut vulgari potuerit:
tenendum est, auctoritate Se-
natus, qua quidem talia agi fas
erat (v. Dio lib. XXXIX, c. 15.),
multa passim ex libris Sibyllinis
vulgata, et praeterea magnum
effatorum Sibyllinorum nume-
rum, undecunque acceptum et
ex cunctis gentibus apportatum,
vulgo inter homines iactatum
fuisse. v. Argumentum.
stituit autem poeta aetatem au-
ream per certos gradus ac pro-
gressus, quos secundum vitae
humanae gradus constituit; per
pueritiam, 18-25 dum aetatis
ferreae mala desitura, aureae
bona reditura sunt; tum per
adolescentiam, qua perfectior
quidem aetas, heroicae tamen
similis, processura sit; 26-36
cum virili autem aetate, tam-
quam tertio gradu ipsum sae-
culum Saturnium esse successu-
rum. Poetica haec esse phan-

Casta, fave, Lucina: tuus iam regnat Apollo.
Teque adeo decus hoc aevi, te Consule, inibit,

10

10 Erat vir doctus, qui accipiebat de Pollione: tuus iam regnat Apollo.

tasmata, nec historici quicquam argumenti, ne vaticinium quidem, subesse, satis apparet, dummodo nihil aliunde intuleris, et, ubi intuleras, ex eo argumenteris ac disputes. (integro. Rara huiusmodi syllabarum in thesi productio, ut Lucret. I, 926.: ,, iuvat integros accedere fontes." Horat. Sat. II, 2, 113.: „Integris opibus". et sacrae Sil. Ital. I, 599. Sp.) 6. Virgo, Aixn, Iustitia, ut Hesiod. "Egy. 256. Nota res vel ex Ovid. Met. I, 149, et Ge. II, 414. Hesiod. "Egy. 200. (De grammatica horum verborum ratione vid. V. L. Wr.) Saturnia regna ut Romanus poeta laudat (vid. Excurs. V ad Aen. VII.), Graeci tamen et auream aetatem ini Koóvov memorant : Hesiod. 1. 1. 109 seq. Attigit noster eandem Georg. I, 125 sq. II, 536 sq. 7. nova progenies, novum hominum genus, nova successio, nascitur, véa niydis ávdowv, h. meliores et iustiores, ut in novo rerum ordine et aurea aetate. aurea.

πων.

Eadem mox vs. 9 gens Hesiod. Op. et D. 109 χρύσεον γένος μερόπων ανθρώNon igitur ad puerum referri hoc potest; qui ab ea discernitur. demitti coelo simpliciter esse nasci, statuas ex v. 8 nascenti puero. etsi notio dɛóvɛv yevvãovaι, divinitus, numine propitio, nasci. surget, procedet, ortum et initium habebit hoc puero nato. (mundo, orbe terrarum, ut Lucan. I, 160. Wch.)

10. tuus iam regnat Apollo. „Ultimum saeculum ostendit, quod Sibylla Solis esse memoravit." Serv. (Apollo antiquis Romanis ignotum numen; deerat teste Arnobio adv. Gent. 1. II. pag. 95. Edit. 1651. in catalogo numinum, quae Numa probavit, Indigitamentis Pompilianis; cfr. Serv. ad Ge. I, 21. Sed permixtum eius et Solis numen a serioribus esse, vulgatum est. Sp.) Scilicet ut Saturni, ut lovis fuit regnum, sic nunc Apollinis. Videtur hoc tenendum esse. Fabricius Bibl. Gr. I, 30, S. 14 multa quidem docte contra disputat, ipse tamen multo molestiorem rationem proponit, ut et omnes ceteri interpretes. Si subsequentibus temporibus scriptum esset carmen, ferrem sane Apollinem pro Caesare dici; namque deus erat Caesarum tutelaris; habitabat Augustus in Palatio ab 718 inde. cf. Dio XLIX, 15. LIII, 16, et Apollinis filius existimatus fuit. v. Sueton. Octav. cap. 94. Occurrit quoque Apollo et Sol in numis. Verum eo tempore, quo haec Ecloga scripta est, honores illi in Caesarem nondum erant cumulati.

11. Instat tempus novi saeculi et ab hoc ipso anno procedit tui consulatus. (De particula adeo vid. Q. V. XXVI, 4. Wr.) decus hoc aevi, praeclara haec aetas. inibit: simplicissima est ratio, ut inibit sit pro, cursum inibit, incipiet; eamque Servius

Pollio, et incipient magni procedere menses; Te duce, si qua manent, sceleris vestigia nostri Inrita perpetua solvent formidine terras.

[blocks in formation]

et vulgo interpretes sequuntur. Inire quidem absolute ita positum non occurrere, bene monet Burmannus; participium tamen nunquam non ita dicitur: ineunte anno, mense; iniens aetas: quidni etiam annus init? et eodem modo dictum ingredi pro incipere, ut Ge. I, 42 ingredere. (Burmannus, ut ita iungamus, auctor est: Apollo, hoc est, Augustus, hunc fere intelligunt interpretes, inibit decus hoc aevi, te, Pollio, Consule. Melius subiectum esset sic ipse puer nascens, qui idem ex nostra ratione Apollo est, qui hanc praeclaram vitam, hoc aevum, inibit. Videri aliis possunt verba v. 12 et magni incipient procedere menses, quae ad novam progeniem spectant, postulare, ut et illa decus hoc aevi inire putetur. Sed praestat vulgatum retinere.) 12. magni menses, illustres, insignes, memorabiles, ut v. 5, utpote saeculi aurei. (Ita explicat etiam Spohnius, eaque explicatio sola convenit praegressis decus hoc aevi. Vossius proprie magnos, i. e. longos, nostris maiores, dictos accipit. Wr.) Nimirum magnus annus est, utique hinc et magni menses. Quis, nisi apud Iulium Sabinum e pleniore Servio legeretur, crederet, iam Asconium Pedianum libro se

14 poenas Ven.

cundo de praetura urbana putare potuisse, Virgilium intellexisse de Iulio et Augusto, qui menses nomina tum de D. Iulio et Augusto Caesare acceperant. (Ridiculum hoc et ipsi historiae repugnans; nam Pollio ab ineunte Octobri per tres menses Consulatum gessit. Sp.)

13. Te duce: auspice, a tuo inde consulatu; expiabitur primo omne scelus, quo contaminatum est hoc hominum genus: scilicet ut sanctior et castior aetas succedere possit. (Sensit Vossius, comparata inter se Octaviani ac Pollionis persona, videri posse Virgilium nimis magnifice de Pollione loqui. Cui rei occurrit ita, ut dicat, illo tempore Romanos minime existimasse, omnia in unius, Octaviani, potestatem cessura esse, sed pristinam sibi libertatem restitutum iri sperasse. Quo accedit, ut tum Consulatus dignitas, sensim evilescens, nondum ita imminuta videretur. Wr.) sceleris vestigia nostri: belli civilis reliquias spectari, manifestum est. Nam perpetuum hoc, ut de bello civili ayos, scelus, praedicetur; notum: Cui dabit partes scelus expiandi. Quo, quo, scelesti, ruitis. Nunc inprimis de illo tempore agitur, cum post Brundusinam pacem Sext. Pompeius adhuc maria Ita

« PreviousContinue »