Page images
PDF
EPUB

ECLOGA III

PALAEMON

ARGUMENTUM

Disceptant hoc carmine alternis versibus duo pastores, Damoetas

mercenarius, Aegonis oves pascens, et Menalcas, puerili aetate (v. 33) constitutus, et puerili petulantia alterum lacessens: cuius carminis, amoebaeum illud dicitur, ea lex est, ut is, qui respondet; iisdem versibus ac numeris aut contrarium aut maius et pulcrius aliquod dicat, aut ulla alia ratione simile quid subiiciat. Neque ex eodem omnia argumento necesse est esse petita, sed a variis ac diversis plane rebus arcessita; cuius quidem rei bene memores esse debemus, ne argutemur in constituendo sententiarum ordine et nexu. Etiam nostro tempore eius generis carmina apud Italos in pretio haberi, et laudari poetas Improvisatori, nota res est. (cf. Spencius, Anglus elegantissimus, Ecl. VII pr.) Occasio huius certaminis parum feliciter a conviciis mutuis et probris, quibus se invicem lacessunt, petitur, in quibus non modo honesti et decori nulla ratio habita, verum ne id quidem, quod poetae nomen et naturam efficit, spectatum est, ut non nisi gratae et iucundae res exhiberentur. Vitae et moribus huius generis hominum convicia ista haud esse insolita, nemo dubitet; verum poeta, si ingenio et carmine recte utitur, nunquam ad sordida et flagitiosa, turpia ac foeda, carmine exprimenda se demittet: multo minus, si carmina virginibus puerisque cantare se meminerit. Nec omnino inventi magna laus esse potest, non modo in summa carminis; est enim petitum argumentum ex Theocrito Idyll. IV et V; verum et in singulis versibus pastorum sibi respondentium: nihil enim in illis est, quod naturali aliquo sententiarum ordine vinctum vim ad animum habeat. Singula disticha sunt singula carmina: scopae solutae. De tempore huius carminis v. Vita Virgil. a. 711. cf. 709. Agitur res inter pascua et greges per agros gramen carpentes. cf. v. 55.

VIRGIL. TOM. I.

MENALCAS. DAMOETAS.

M.

PALAEMON

Dic mihi, Damoeta, cuium pecus? an Meliboei?

D. Non; verum Aegonis: nuper mihi tradidit Aegon.
M. Infelix o semper, oves, pecus! ipse Neaeram
Dum fovet, ac, ne me sibi praeferat illa, veretur,
Hic alienus oves custos bis mulget in hora:
Et sucus pecori, et lac subducitur agnis.

D. Parcius ista viris tamen obiicienda memento.
Novimus, et qui te, transversa tuentibus hircis,

5

firma

1 ain' M. unus Leid. 3 oves iam Ald. sec., Steph. et aliae, vitque Heins. ex Pier. Rom. Oblong. aliisque codd. ovis vulgo, quod secundo casu capiebant; at si est quartus casus, facile admittes. (Ovis omnes codd. Heinsii; neque aliter Servius. Recte; modo accusandi casu dictum accipias. Est hoc appositionis genus satis frequens in Bucolicis et Georgicis; vid. Burm. h. 1.; idem tamen ab epico opere, Aeneide, fere exulat. Vid. Q. V. 5 Hicc' XXXIII, 3, d. Wr.) 4 ille veretur Leid. Servii. Sic et Rom. alienus. Sic Marius Victorin. in Grammat. monet legendum. v. Heins. ad Aen. II, 664. Scilicet ubique ante vocalem ita erit scribendum; enimvero iam ubique conventum est in hoc, ut Hic producta syllaba sit pro hicce. (Hice' exprimendum curavit Brunck. laud. Voss. de A. Gr. II, 29. Est hoc Grammaticorum inventum, merito repudiatum a Santenio ad Terent. Maur. p. 252. sq. Wr.) ovis vett. edd., Marius Plotius et potiores scripti cum edd., sed iam Aldd. oveis; tum mulgit Mentel. 6 sucus ubique antiquiores: recte a sugendo. 7 Parcius: ista, ita distinguunt codd. nonnulli et Servius: atqui sic esse debebat: ista viris te obiicere memineris. 8 hirquis Grammatici et pars codd., sive ut sit pro hircis, diversa scri

1. Ex Theocrit. IV, 1 sq. cuium iam desueta vox erat; sic rure loquuntur, addebat Virgiliomastix, ut Pseudo-Donatus S. 61. memorat. (,,Hic quoque an habet vim addubitandi: doch nicht? quippe respondent ea Theocriteis IV, 1.: tívos ai ẞóss; ñ ja Pilavda;" Beier ad Cic. Off. I, 15, S. 48. Wr.)

4. Dum ipse Aegon Neaerae assidet, hic mercede conductus gregem eius perdit. Fere ut ap. Hoaner. Od. p, 246 ἀλαλήμενος αν "Αστυ κάτ ̓ αὐτὰρ μῆλα κακοὶ φθεί. "Aoτvnáť" govoi vouñes. (6. Et sucus etc.Prosae conveniret Quo sucus etc.Wr.)

7. Parcius ista viris. Convicium convicio opponit Damoetas, et Menalcae infamiam pathicae libidinis exprobrat. Dicit itaque, etiamsi haec iure exprobrari mihi possent, at ista tamen convicia certe non homo mollis, effeminatus et turpis, iis facere debebat, qui sunt puris moribus, h. mihi; ut apud Suet. Vesp. cap. 13 Vespasianus notae impudicitiae homini respondet: Ego ta

men vir sum.

8. Novimus et qui te scil. corruperit. Non me latet, te inter hircis intuentibus (pogreges, tius: oculos ab ista turpitudine

Et

quo

sed faciles Nymphae risere sacello. M. Tum, credo, quum me arbustum videre Miconis 10 Atque mala vitis incidere falce novellas.

D. Aut hic ad veteres fagos quum Daphnidis arcum

RISERE; S.

Q.

12

9. QUO; S. 12. FAGOS, ptura, sive ut sint 220, oculorum anguli. v. Pier. Sed vid. Not. Apud Ovid. Fast. I, 283 Ianus attollens oculos diversa tuentes legitur; verum ibi, quia biceps est. 10 Miconis nunc scripsi e Theocrito hoc ipso loco, quem expressit: Minovos Idyll. V, 112. Vulgo Myconis. (Et sic, Micon, exstat in Serv. Dresd. Ecl. VII, 30. et Amicon in Medic. a m. pr. ibid. — Contra codd. auctoritatem Iahnius tunc scripsit. Posset nunc fides huic correctioni accedere ex Serv. Dresd. Verum tum, subiecta litera c, non raro in tunc mutatum. Vid. omnino Q. V. XXV, 1. et 5, a. et b. sub fin. Wr.) Daphnidos Valer. Prob. in Arte Grammat. agnoscit. (Non est Virgiliana haec genitivi forma. Nam quod Panos Aen. VIII, 344. legitur, hoc minime avertentibus. Wr.), et in ipso sacello Nympharum turpi libidine pollutum esse. hircos s. hirquos multi ex interpolato Servio de angulis oculorum accipiunt, h. oculis prae libidine in angulos reductis. Sed hoc inter argutias interpretum harum Eclogarum referendum; idque manifestum fit, si quis Theocrit. V, 41. 42, unde haec expressa, et Plinii locum (qui in nostro Plinio non occurrit), a Servio laudatum, comparet. sed faciles Nymphae risere n. sacrilegum hoc facinus, cum alii dii severiores id graviter ulturi fuissent. Potest itaque faciles hactenus ad lasciviam Nympharum referri, quae caussa huius facilitatis erat: quae proprie in iniuria ferenda, h. 1. e violata religione, spectatur.

10. 11. Aliud Menalcas Damoetae exprobrat flagitium malitiae in Miconem, corrumpenda eius vinea. Tum, credo, hoc factum, cum Nymphae viderunt me etc. Noto ironiae genere de se praedicat flagitium alterius. Imitatus est hoc, ut solent ho

mines digna indigna imitari, Calpurnius VI, 84 sq. mala falce, obtusa, rubigine exesa, qualis falx ramis et vitibus tanto magis nocet. Ita exponit Burm., docte utique, ut tamen nihil huic loco insit, quod ad istam argutam rationem ferat. Damoetam furtim per malitiam vites incidisse ac corrupisse sufficit. Accipiamus itaque simpl. malam, nocivam, perniciosam. Tibull. III, 5, 20 Et modo nata mala vellere poma manu. arbustum potest esse synonymum vitium, ut Georg. II, 416 Iam vinctae vites, iam falcem arbusta reponunt. Nec tamen necesse; cum vites sint satae inter arbores iisque iunctae. (Arbustum est arboretum, ubi vites in ramis haerent; vites autem novellae sunt recens plantatae, humiles adhuc, quae nondum se ad arbores implicuerunt; ergo vites adultas et novellas laesit. Sp. - Capitale fuisse, arbores alienas incidere, ait Servius; vid. etiam Cuiac. Obs. IX, 12. laud. a Lemar. Wr.)

12. Recriminatur hic, simile

[ocr errors]

Fregisti et calamos: quae tu, perverse Menalca,
Et, quum vidisti puero donata, dolebas;
Et, si non aliqua nocuisses, mortuus esses.

M. Quid domini faciant, audent quum talia fures!
Non ego te vidi Damonis, pessime, caprum
Excipere insidiis, multum latrante Lycisca?

tata.

15

15

probat, etiam Daphnidos hic et similiter alia scribenda esse. Vid. ibi noDe verbis hic ad fagos cf. quae notavi in V. L. ad Ecl. I, 54. Comma post fagos quod antea conspiciebatur, recte sustulit Wunderlichius. Structura verborum haec est: Aut tum, quum viderunt, quum hic ad fagos Daphnidis arcum fregisti: als sie sahen, wie du etc. Sic saepe apud Ciceronem audire, videre, quum. cfr. de Orat. II, 46, sect. 193. Wr.) aliquid Ven. et Parrhas. aliquem Rottend. alter, ex aliqua Voss. ex glossa. 16 faciant Heins. ex optimis codd. etiam Pierianis iterum revocavit; ediderat iam idem Nanger. in Ald. tert. (vid. Not. Wr.) Vulgo facient. facerent unus Moreti. (vid. Not.) Quid facient domini, audent Scalig. et Gifan., evitandi ingrati soni caussa. pr.; idem mox carrecta.

que eius, quo se petitum videbat, malitiae et invidiae flagitium obiicit Menalcae. (De singulis vid. V. L. Wr.) quae donata v. 13, sc. arcum et calamos. Arcus non alienus a pastorum vita ad defendendos greges a feris. (Venandi etiam causa pastores arma gessisse, supra notatum est, Ecl. II, 29. Wr. Et calami de sagittis Hor. Od. I, 15, 17.:,,calami spicula Gnossii." Sp.) Videtur arcum e fago suspensum reperisse Menalcas, cuius potiundi ipse cupidus fuerat, at Daphnis eum puero donaverat. (Perversus de malevolo, iniquo, Brut. in Cic. Ep. Div. XI, 10. Liv. XXI, 33. Sp.)

16. fures, servi, ex oppos. domini et vetere interpretatione Servii; cum nunc ille mercenarius pastor conviciari audeat. Usum vocis in vulgari sermone arguunt Comici, qui fures pro servis improbis, ac de scelesta plebe adhibent. (,,Multi putant furem simpliciter poni pro servo, quod

17 Nonne ego Menag. sec. et Goth.

est falsissimum. Serio numquam sic ponitur, neque umquam sensus potest ad servum deduci, nisi quando iocantur aut illudunt personae comicae; tum fures dicuntur servi parum fidi, aut homines e plebe eiusdem farinae. Sententia horum verborum haec est: Quum hic mercenarius furacissimus talia in me audeat proferre, quid putem dominum sibi licitum putare adversus me, Aegonis in Neaera, quam amamus uterque, aemulum? Ergo faciant legendum, non facient, quod esset: quid exspectandum est? quid ille facturus est? tunc certo facturus aliquid esset Aegon. Contra faciant, quid putem, sumam, eum facere posse, sibi licitum putare." Haec Spohnius, Vossium secutus. Illud quidem recte negatur, servos simpliciter dici fures. Itaque si eam sententiam, quam Vossius et Spohnius, inesse his velis, scribendum erit, ut sibi constet oppositorum ratio: „Quid domini faciant, audent

Et quum clamarem: Quo nunc se proripit ille?
Tityre, coge pecus; tu post carecta latebas.
D. An mihi cantando victus non redderet ille,
Quem mea carminibus meruisset fistula caprum?
Si nescis, meus ille caper fuit; et mihi Damon
Ipse fatebatur; sed reddere posse negabat.

22. FISTULA, C.

19 Et dum multi.

23 quem mihi Rottend. sec.

20

25 haut unquam Goth. pr. pro aut; nonnulli haud apud Burm. et Pierii Mediceus. Cetera similia Ecl. II, 32.

i. e.

cum talia servi;" non fures. Ac ne sic quidem omnia bene se haberent scribendum esset facient; sane enim exspectare deberet Menalcas, Aegonem etiam audaciorem fore servo illo suo. Coniunctivo in tali interrogatione utimur, aut quum significare volumus, nescire nos, quid fieri possit; Ecl. VIII, 26.:,,quid non speremus amantes;" nescio, quid sperare non possimus, s. nihil non sperandum est ;aut quum animi pendemus, neque habemus, quid faciam us. Iam vero quum sibi opponantur domini et fures, non dominus et servus, necesse est, aliam esse horum verborum vim ac sententiam. Quam negligi potuisse a Viris doctissimis, est quod mireris. Hoc igitur dicit Menalcas: Vidi te audacissimum esse furem; quid igitur non timendum domino talis servi? quippe verisimile est, eum, qui vicinorum bona invadat, multo minus temperaturum ab iis, quae in promtu sunt et quasi invitant ad furtum, bonis dominorum: quomodo igitur domini tueri sua poterunt adversus horum rapinas? hoc est illud: Quid domini faciant? Was sollen die Her

ren thun? nihil habent, quod faciant. vid. Q. V. XXXI, 11. -18. Lyciscam Servius vult canem esse ex lupo et cane natum; vid. Plin. H. N. VIII, 40. et Ulit. ad Grat. Cyneg. p. 201. sq. a Lemar. laudd. 19. ille, vid. Q. V. XXI, 1, a. Wr.) 20. Tityre, coge pecus, quod dispersum vago discursu palabatur; tacite vero eo ipso indicabat, furem adesse, qui caprum ex grege dolo interciperet. Tityrum vero Damonis servum intelligere debemus, aut eum certe, qui eius pecus pasceret. Carex apud Catull. cum iunco, apud Colum. cum filice iungitur; Georg. III, 231 acuta appellatur; videtur itaque iunci genus esse commune, Riedgrass. v. Martin. ad Ge. III, 231.

21-24. Non furtum factum, sed debitum a Damone esse exactum profitetur Damoetas. (22. Inter singulas cantilenae partes syringe, vel fistula canebant; et fistula carminibus meruit ita dictum, ut Ecl. VIII, 21.: ,, Incipe Maenalios mecum mea tibia versus." Sp.) 23. Si nescis, h. ut hoc scias, ne hoc ignores. Ovid. Epist. XX, 150 Si nescis, dominum res habet

« PreviousContinue »