Page images
PDF
EPUB

"Arma, viri, ferte arma: vocat lux ultima victos! "Reddite me Danais! sinite instaurata revisam

675

"Proelia! Numquam omnes hodie moriemur inulti.” 670 Hinc ferro accingor rursus, clipeoque sinistram Insertabam aptans meque extra tecta ferebam ; Ecce autem complexa pedes in limine conjux Haerebat, parvumque patri tendebat Iulum. "Si periturus abis, et nos rape in omnia tecum; "Sin aliquam expertus sumtis spem ponis in armis, "Hanc primum tutare domum. Cui parvus Iulus, "Cui pater et conjux quondam tua dicta relinquor? Talia vociferans gemitu tectum omne replebat, Quum subitum dictuque oritur mirabile monstrum. Namque manus inter maestorumque ora parentum Ecce levis summo de vertice visus Iuli Fundere lumen apex, tactuque innoxia molles Lambere flamma comas et circum tempora pasci. Nos pavidi trepidare metu, crinemque flagrantem Excutere et sanctos restinguere fontibus ignes. At pater Anchises oculos ad sidera laetus Extulit, et coelo palmas cum voce tetendit: "Jupiter omnipotens, precibus si flecteris ullis,

66

680

685

Adspice nos hoc tantum; et, si pietate meremur, 690 "Da deinde auxilium, pater, atque haec omina firma.” Vix ea fatus erat senior, subitoque fragore Intonuit laevum, et de coelo lapsa per umbras Stella facem ducens multa cum luce cucurrit. Illam, summa super labentem culmina tecti, Cernimus Idaea claram se condere silva, Signantemque vias; tum longo limite sulcus Dat lucem, et late circum loca sulfure fumant.

695

Hic vero victus genitor se tollit ad auras,

Affaturque deos et sanctum sidus adorat.

700

"Jam jam nulla mora est: sequor et, qua ducitis, adsum.

“Dî patrii, servate domum, servate nepotem!

"Vestrum hoc augurium, vestroque in numine Troja est. "Cedo equidem nec, nate, tibi comes ire recuso." Dixerat ille, et jam per moenia clarior ignis

Auditur, propiusque aestus incendia volvunt.

66

Ergo age, care pater, cervici imponere nostrae ;

"Ipse subibo humeris, nec me labor iste gravabit :

705

"Quo res cumque cadent, unum et commune periclum, "Una salus ambobus erit. Mihi parvus Iulus "Sit comes, et longe servet vestigia conjux.

710

"Vos, famuli, quae dicam, animis advertite vestris. "Est urbe egressis tumulus templumque vetustum

Religione patrum multos servata per annos

"Desertae Cereris, juxtaque antiqua cupressus

66

715

"Hanc ex diverso sedem veniemus in unam.

"Tu, genitor, cape sacra manu patriosque Penates: "Me bello e tanto digressum et caede recenti

"Attrectare nefas, donec me flumine vivo

66 Abluero."

Veste super fulvique insternor pelle leonis,
Succedoque oneri; dextrae se parvus Iulus

720

Haec fatus, latos humeros subjectaque colla

Implicuit sequiturque patrem non passibus aequis ;
Pone subit conjux. Ferimur per opaca locorum ;
Et me, quem dudum non ulla injecta movebant
Tela neque adverso glomerati ex agmine Graii,
Nunc omnes terrent aurae, sonus excitat omnis
Suspensum et pariter comitique onerique timentem.
Jamque propinquabam portis omnemque videbar
Evasisse viam, subito quum creber ad aures

725

730

Visus adesse pedum sonitus, genitorque per umbram

Prospiciens "Nate," exclamat "fuge, nate; propinquant: "Ardentes clipeos atque aera micantia cerno."

Hic mihi nescio quod trepido male numen amicum 735

Confusam eripuit mentem: namque avia cursu
Dum sequor et nota excedo regione viarum,
Heu, misero conjux fatone erepta Creüsa
Substitit, erravitne via, seu lassa resedit,
Incertum; nec post oculis est reddita nostris ;
Nec prius amissam respexi animumve reflexi,
Quam tumulum antiquae Cereris sedemque sacratam
Venimus hic demum collectis omnibus una

Defuit, et comites natumque virumque fefellit.

740

Quem non incusavi amens hominumque deorumque, 745 Aut quid in eversa vidi crudelius urbe ?

Ascanium Anchisenque patrem Teucrosque Penates
Commendo sociis, et curva valle recondo;

Ipse urbem repeto, et cingor fulgentibus armis :

Stat casus renovare omnes, omnemque reverti
Per Trojam, et rursus caput objectare periclis.
Principio muros obscuraque limina portae,
Qua gressum extuleram, repeto, et vestigia retro
Observata sequor per noctem et lumine lustro :
Horror ubique animos, simul ipsa silentia terrent.
Inde domum, si forte pedem, si forte, tulisset,
Me refero: irruerant Danai et tectum omne tenebant.
Ilicet ignis edax summa ad fastigia vento

750

755

Volvitur; exsuperant flammae, furit aestus ad auras.
Procedo et Priami sedes arcemque reviso:

760

Et jam porticibus vacuis Junonis asylo

Custodes lecti Phoenix et dirus Ulixes

Praedam asservabant: huc undique Troïa gaza
Incensis erepta adytis, mensaeque deorum,

Crateresque auro solidi, captivaque vestis

765

Congeritur; pueri et pavidae longo ordine matres
Stant circum.

Ausus quin etiam voces jactare per umbram,

Implevi clamore vias, maestusque Creüsam

Nequidquam ingeminans iterumque iterumque vocavi. 770
Quaerenti et tectis urbis sine fine furenti,

Infelix simulacrum atque ipsius umbra Creüsae
Visa mihi ante oculos et nota major imago-

Obstupui, steteruntque comae et vox faucibus haesit-,
Tum sic affari et curas his demere dictis :
"Quid tantum insano juvat indulgere dolori,
“O dulcis conjux? non haec sine numine divûm
"Eveniunt ; nec te comitem hinc portare Creüsam
"Fas, aut ille sinit superi regnator Olympi.

775

"Longa tibi exsilia, et vastum maris aequor arandum ; 780 "Et terram Hesperiam venies, ubi Lydius arva "Inter opima virum leni fluit agmine Thybris. "Illic res laetae regnumque et regia conjux "Parta tibi: lacrimas dilectae pelle Creüsae.

"Non ego Myrmidonum sedes Dolopumve superbas 785 "Adspiciam, aut Graiis servitum matribus ibo, "Dardanis et divae Veneris nurus;

"Sed me magna deûm Genetrix his detinet oris.
"Jamque vale, et nati serva communis amorem."
Haec ubi dicta dedit, lacrimantem et multa volentem 790
Dicere deseruit, tenuesque recessit in auras.

Ter conatus ibi collo dare brachia circum,
Ter frustra comprensa manus effugit imago,
Par levibus ventis volucrique simillima somno.
Sic demum socios consumta nocte reviso.

Atque hic ingentem comitum affluxisse novorum
Invenio admirans numerum, matresque virosque,
Collectam exsilio pubem, miserabile vulgus.
Undique convenere animis opibusque parati,
In quascumque velim pelago deducere terras.
Jamque jugis summae surgebat Lucifer Idae
Ducebatque diem; Danaique obsessa tenebant
Limina portarum, nec spes opis ulla dabatur:
Cessi et sublato montes genitore petivi."

3

795

800

P. VIRGILII MARONIS

AENEIDOS

LIBER TERTIUS.

"Postquam res Asiae Priamique evertere gentem
Immeritam visum superis, ceciditque superbum
Ilium et omnis humo fumat Neptunia Troja
Diversa exsilia et desertas quaerere terras
Auguriis agimur divûm, classemque sub ipsa
Antandro et Phrygiae molimur montibus Idae,
Incerti, quo fata ferant, ubi sistere detur,
Contrahimusque viros. Vix prima inceperat aestas,
Et pater Anchises dare fatis vela jubebat
Litora quum patriae lacrimans portusque relinquo
Et campos, ubi Troja fuit. Feror exsul in altum
Cum sociis gnatoque Penatibus et magnis dîs.

Terra procul vastis colitur Mavortia campis-
Thraces arant-, acri quondam regnata Lycurgo,
Hospitium antiquum Trojae, sociique Penates,
Dum fortuna fuit: feror huc, et litore curvo
Moenia prima loco, fatis ingressus iniquis,
Aeneadasque meo nomen de nomine fingo.
Sacra Dionaeae matri divisque ferebam

5

10

15

Auspicibus coeptorum operum, superoque nitentem
Coelicolum regi mactabam in litore taurum.

20

« PreviousContinue »