Page images
PDF
EPUB

Fertur in arva furens cumulo, camposque per omnes
Cum stabulis armenta trahit. Vidi ipse furentem
Caede Neoptolemum geminosque in limine Atridas; 500
Vidi Hecubam centumque nurus, Priamumque per aras
Sanguine foedantem, quos ipse sacraverat, ignes.
Quinquaginta illi thalami, spes tanta nepotum,
Barbarico postes auro spoliisque superbi,
Procubuere; tenent Danai, qua deficit ignis.

505

Forsitan et, Priami fuerint quae fata, requiras.

Urbis uti captae casum convulsaque vidit

Limina tectorum et medium in penetralibus hostem
Arma diu senior desueta trementibus aevo

510

Circumdat nequidquam humeris, et inutile ferrum
Cingitur, ac densos fertur moriturus in hostes.
Aedibus in mediis nudoque sub aetheris axe
Ingens ara fuit, juxtaque veterrima laurus,
Incumbens arae atque umbra complexa Penates:
Hic Hecuba et natae nequidquam altaria circum,
Praecipites atra ceu tempestate columbae,
Condensae et divûm amplexae simulacra sedebant.
Ipsum autem sumtis Priamum juvenalibus armis
Ut vidit/" Quae mens tam dira, miserrime conjux,
Impulit his cingi telis, aut quo ruis ?" inquit.

66

66 Non tali auxilio nec defensoribus istis

515

520

525

"Tempus eget; non, si ipse meus nunc afforet Hector. "Huc tandem concede: haec ara tuebitur omnes, "Aut moriere simul." Sic ore effata, recepit Ad sese et sacra longaevum in sede locavit. Ecce autem elapsus Pyrrhi de caede Polites, Unus natorum Priami, per tela, per hostes Porticibus longis fugit, et vacua atria lustrat Saucius; illum ardens infesto vulnere Pyrrhus Insequitur, jamjamque manu tenet et premit hasta; 530 Ut tandem ante oculos evasit et ora parentum,

Concidit ac multo vitam cum sanguine fudit.

Hic Priamus, quamquam in media jam morte tenetur,
Non tamen abstinuit, nec voci iraeque pepercit;
"At tibi pro scelere," exclamat," pro talibus ausis
Dî, si qua est coelo pietas, quae talia curet,
"Persolvant grates dignas et praemia reddant

66

66

66

Debita, qui nati coram me cernere letum

535

Fecisti et patrios foedasti funere vultus.

"At non ille, satum quo te mentiris, Achilles "Talis in hoste fuit Priamo, sed jura fidemque

540

Supplicis erubuit, corpusque exsangue sepulcro

66

"Reddidit Hectoreum, meque in mea regna remisit.”
Sic fatus senior, telumque imbelle sine ictu
Conjecit, rauco quod protinus aere repulsum
Et summo clipei nequidquam umbone pependit.
Cui Pyrrhus: "Referes ergo haec et nuntius ibis
"Pelidae genitori: illi mea tristia facta

66

Degeneremque Neoptolemum narrare memento.

545

"Nunc morere." Hoc dicens, altaria ad ipsa trementem 550
Traxit et in multo lapsantem sanguine nati,
Implicuitque comam laeva, dextraque coruscum
• Extulit ac lateri capulo tenus abdidit ensem.
Haec finis Priami fatorum; hic exitus illum
Sorte tulit, Trojam incensam et prolapsa videntem
Pergama, tot quondam populis terrisque superbum
Regnatorem Asiae: jacet ingens litore truncus,
Avulsumque humeris caput et sine nomine corpus.

At me tum primum saevus circumstetit horror.
Obstupui: subiit cari genitoris imago,
Ut regem aequaevum crudeli vulnere vidi
Vitam exhalantem; subiit deserta Creusa
Et direpta domus et parvi casus Iuli.

555

560

Respicio et, quae sit me circum copia, lustro.
Deseruere omnes defessi, et corpora saltu

565

Ad terram misere aut ignibus aegra dedere.
[Jamque adeo super unus eram, quum limina Vestae
Servantem et tacitam secreta in sede latentem
Tyndarida adspicio: dant clara incendia lucem
Erranti passimque oculos per cuncta ferenti.
Illa sibi infestos eversa ob Pergama Teucros,
Et poenas Danaûm et deserti conjugis iras
Praemetuens, Trojae et patriae communis Erinys,
Abdiderat sese atque aris invisa sedebat.

Exarsere ignes animo, subit ira cadentem
Ulcisci patriam et sceleratas sumere poenas.

"Scilicet haec Spartam incolumis patriasque Mycenas Adspiciet, partoque ibit regina triumpho,

66

66

"Conjugiumque domumque patres natosque videbit,
Iliadum turba et Phrygiis comitata ministris
"Occiderit ferro Priamus, Troja arserit igni,
"Dardanium toties sudarit sanguine litus?

66

Non ita: namque etsi nullum memorabile nomen
"Feminea in poena est nec habet victoria laudem,
"Exstinxisse nefas tamen et sumsisse merentis
"Laudabor poenas, animumque explesse juvabit
66 Ultricis flammae et cineres satiasse meorum."
Talia jactabam et furiata mente ferebar ;]

Quum mihi se, non ante oculis tam clara, videndam
Obtulit et pura per noctem in luce refulsit
Alma parens, confessa deam, qualisque videri
Coelicolis et quanta solet, dextraque prehensum
Continuit, roseoque haec insuper addidit ore :
"Nate, quis indomitas tantus dolor excitat iras?
Quid furis, aut quonam nostri tibi cura recessit?
"Non prius adspicies, ubi fessum aetate parentem
"Liqueris Anchisen, superet conjuxne Creusa
Ascaniusque puer, quos omnes undique Graiae
"Circum errant acies, et, ni mea cura resistat,

[ocr errors]

66

570

575

580

585

590

595

"Jam flammae tulerint inimicus et hauserit ensis.
"Non tibi Tyndaridis facies invisa Lacaenae
"Culpatusve Paris, divûm inclementia, divûm,
"Has evertit opes sternitque a culmine Trojam.
"Adspice-namque omnem, quae nunc obducta tuenti
Mortals hebetat visus tibi et humida circum

[ocr errors]

66

Caligat, nubem eripiam: tu ne qua parentis "Jussa time, neu praeceptis parere recusa !-, "Hic ubi disjectas moles avulsaque saxis "Saxa vides mixtoque undantem pulvere fumum, "Neptunus muros magnoque emota tridenti "Fundamenta quatit, totamque a sedibus urbem "Eruit; hic Juno Scaeas saevissima portas "Prima tenet, sociumque furens a navibus agmen "Ferro accincta vocat.

"Jam summas arces Tritonia, respice, Pallas

66

Insedit, nimbo effulgens et Gorgone saeva;

“Ipse pater Danais animos viresque secundas

[ocr errors]

66

66

Sufficit, ipse Deos in Dardana suscitat arma.

Eripe, nate, fugam, finemque impone labori.

.

600

605

610

615

Nusquam abero, et tutum patrio te limine sistam.” 620 Dixerat, et spissis noctis se condidit umbris;

Apparent dirae facies inimicaque Trojae

Numina magna deûm.

Tum vero omne mihi visum considere in ignes
Ilium et ex imo verti Neptunia:Troja,

625

Ac veluti summis antiquam in montibus ornum
Quum ferro accisam crebrisque bipennibus instant
Eruere agricolae certatim; illa usque minatur
Et tremefacta comam concusso vertice nutat,
Vulneribus donec paullatim evicta supremum
Congemuit traxitque jugis avulsa ruinam.

630

Descendo, ac ducente deo flammam inter et hostes.
Expedior: dant tela locum, flammaeque recedunt.

Atque ubi jam patriae perventum ad limina sedis
Antiquasque domos genitor, quem tollere in altos
Optabam primum montes primumque petebam,
Abnegat excisa vitam producere Troja

Exsiliumque pati. "Vos o, quibus integer aevi

[ocr errors]

"Sanguis," ait "solidaeque suo stant robore vires, "Vos agitate fugam;

"Me si coelicolae voluissent ducere vitam,

"Has mihi servassent sedes. Satis una superque
"Vidimus excidia et captae superavimus urbi.
"Sic o, sic positum affati discedite corpus.

66

66

[blocks in formation]

Ipse manu mortem inveniam; miserebitur hostis 645
Exuviasque petet. Facilis jactura sepulcri.

"Jam pridem invisus divis et inutilis annos

66

Demoror, ex quo me divûm pater atque hominum rex "Fulminis afflavit ventis et contigit igni."

650

655

Talia perstabat memorans, fixusque manebat;
Nos contra effusi lacrimis conjuxque Creüsa
Ascaniusque omnisque domus, ne vertere secum
Cuncta pater fatoque urgenti incumbere vellet.
Abnegat, inceptoque et sedibus haeret in isdem.
Rursus in arma feror, mortemque miserrimus opto.
Nam quod consilium aut quae jam fortuna dabatur ?
"Mene efferre pedem, genitor, te posse relicto
"Sperasti, tantumque nefas patrio excidit ore?
"Si nihil ex tanta superis placet urbe relinqui,
"Et sedet hoc animo, perituraeque addere Trojae
"Teque tuosque juvat; patet isti janua leto,
"Jamque aderit multo Priami de sanguine Pyrrhus,
"Gnatum ante ora patris, patrem qui obtruncat ad aras.
"Hoc erat, alma parens, quod me per tela, per ignes

66

Eripis ut mediis hostem in penetralibus, utque "Ascanium patremque meum juxtaque Creüsam, "Alterum in alterius mactatos sanguine cernam ?

[blocks in formation]

660

665

« PreviousContinue »