Page images
PDF
EPUB

"Sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta "Multa manu; nec non aurumque animusque Latino est; "Sunt aliae innuptae Latio et Laurentibus agris,

Nec genus indecores: sine me haec haud mollia fatu 25 "Sublatis aperire dolis, simul hoc animo hauri “Me natam nulli veterum sociare procorum

"Fas erat, idque omnes divique hominesque canebant; "Victus amore tui, cognato sanguine victus, "Conjugis et maestae lacrimis, vincla omnia rupi, "Promissam eripui genero, arma impia sumsi. "Ex illo qui me casus, quae, Turne, sequantur "Bella, vides, quantos primus patiare labores. "Bis magna victi pugna vix urbe tuemur "Spes Italas, recalent nostro Tiberina fluenta

66

[ocr errors]

Sanguine adhuc, campique ingentes ossibus albent. Quo referor toties? quae mentem insania mutat? "Si Turno exstincto socios sum adscire paratus: "Cur non incolumi potius certamina tollo?

66

30

35

Quid consanguinei Rutuli, quid cetera dicet "Italia, ad mortem si te-Fors dicta refutet !"Prodiderim, natam et connubia nostra petentem? "Respice res bello varias; miserere parentis "Longaevi, quem nunc maestum patria Ardea longe "Dividit." Haudquaquam dictis violentia Turni Flectitur, exsuperat magis, aegrescitque medendo. Ut primum fari potuit, sic institit ore:

40

45

[ocr errors]

66

Quam pro me curam geris, hanc precor, optime, pro me

Deponas, letumque sinas pro laude pacisci.

"Et nos tela, pater, ferrumque haud debile dextra

66

Spargimus, et nostro sequitur de vulnere sanguis. "Longe illi dea mater erit, quae nube fugacem "Feminea tegat, et vanis sese occulat umbris.” At regina, nova pugnae conterrita sorte, Flebat et ardentem generum moritura tenebat:

50

55

"Turne, per has ego te lacrimas, per si quis Amatae

[ocr errors]

Tangit honos animum - spes tu nunc una, senectae "Tu requies miserae, decus imperiumque Latini "Te penes, in te omnis domus inclinata recumbit -, "Unum oro: desiste manum committere Teucris. "Qui te cumque manent isto certamine casus,

66 Et me, Turne, manent: simul haec invisa relinquam "Lumina, nec generum Aenean captiva videbo." Accepit vocem lacrimis Lavinia matris

Flagrantes perfusa genas, cui plurimus ignem
Subjecit rubor, et calefacta per ora cucurrit.
Indum sanguineo veluti violaverit ostro
Si quis ebur, aut mixta rubent ubi lilia multa
Alba rosa tales virgo dabat ore colores.
Illum turbat amor, figitque in virgine vultus.

[ocr errors]

Ardet in arma magis, paucisque affatur Amatam :
Ne, quaeso, ne me lacrimis neve omine tanto
"Prosequere in duri certamina Martis euntem,

"O mater: neque enim Turno mora libera mortis.

66

Nuntius haec Idmon Phrygio mea dicta tyranno "Haud placitura refer: Quum primum crastina coelo "Puniceis invecta rotis Aurora rubebit

60

65

70

75

"Non Teucros agat in Rutulos: Teucrûm arma quiescant

"Et Rutuli; nostro dirimamus sanguine bellum.

66

Illo quaeratur conjux Lavinia campo."

80

Haec ubi dicta dedit rapidusque in tecta recessit
Poscit equos, gaudetque tuens ante ora frementes,
Pilumno quos ipsa decus dedit Orithyia:
Qui candore nives anteirent, cursibus auras.
Circumstant properi aurigae, manibusque lacessunt
Pectora plausa cavis, et colla comantia pectunt.
Ipse dehinc auro squalentem alboque orichalco
Circumdat loricam humeris; simul aptat habendo
Ensemque clipeumque et rubrae cornua cristae,

85

66

Ensem, quem Dauno ignipotens deus ipse parenti
Fecerat et Stygia candentem tinxerat unda.
Exin, quae mediis ingenti annixa columnae
Aedibus adstabat, validam vi corripit hastam,
Actoris Aurunci spolium, quassatque trementem,
Vociferans: "Nunc, o numquam frustrata vocatus
"Hasta meos, nunc tempus adest: te maximus Actor,
'Te Turni nunc dextra gerit: da sternere corpus
Loricamque manu valida lacerare revulsam
"Semiviri Phrygis, et foedare in pulvere crines
"Vibratos calido ferro myrrhaque madentes."
His agitur furiis, totoque ardentis ab ore
Scintillae absistunt, oculis micat acribus ignis:
Mugitus veluti quum primum in proelia taurus
Terrificos ciet atque irasci in cornua tentat,
Arboris obnixus trunco, ventosque lacessit
Ictibus, aut sparsa ad pugnam proludit arena.

Nec minus interea maternis saevus in armis

90

95

100

105

Aeneas acuit Martem et se suscitat ira,
Oblato gaudens componi foedere bellum.
Tum socios maestique metum solatur Iuli,
Fata docens, regique jubet responsa Latino
Certa referre viros et pacis dicere leges.

110

Postera vix summos spargebat lumine montes
Orta dies: quum primum alto se gurgite tollunt
Solis equi, lucemque elatis naribus efflant:
Campum ad certamen magnae sub moenibus urbis
Dimensi Rutulique viri Teucrique parabant,
In medioque focos et dîs communibus aras

115

Gramineas, alii fontemque ignemque ferebant,

Velati limo et verbena tempora vincti.

120

Procedit legio Ausonidûm, pilataque plenis

Agmina se fundunt portis. Hinc Troïus omnis
Tyrrhenusque ruit variis exercitus armis,

Haud secus instructi ferro, quam si aspera Martis
Pugna vocet. Nec non mediis in millibus ipsi
Ductores auro volitant ostroque superbi,
Et genus Assaraci Mnestheus, et fortis Asilas,
Et Messapus equûm domitor, Neptunia proles.
Utque dato signo spatia in sua quisque recessit
Defigunt telluri hastas et scuta reclinant.
Tum studio effusae matres et vulgus inermum
Invalidique senes turres et tecta domorum
Obsedere, alii portis sublimibus adstant.

125

130

At Juno e summo, qui nunc Albanus habetur -
Tum neque nomen erat neque honos aut gloria monti-,135
Prospiciens tumulo campum adspectabat et ambas
Laurentum Troumque acies urbemque Latini.
Extemplo Turni sic est affata sororem,

Diva deam, stagnis quae fluminibusque sonoris
Praesidet - hunc illi rex aetheris altus honorem
Jupiter erepta pro virginitate sacravit - :

66 Nympha, decus fluviorum, animo carissima nostro,

[ocr errors]

Scis, ut te cunctis unam, quaecumque Latinae "Magnanimi Jovis ingratum adscendere cubile, "Praetulerim, coelique libens in parte locarim: "Disce tuum, ne me incuses, Juturna, dolorem. "Qua visa est fortuna pati, Parcaeque sinebant "Cedere res Latio, Turnum et tua moenia texi; "Nunc juvenem imparibus video concurrere fatis, "Parcarumque dies et vis inimica propinquat.

140

145

150

"Non pugnam adspicere hanc oculis, non foedera possum ; "Tu, pro germano si quid praesentius audes,

"Perge: decet. Forsan miseros meliora sequentur.” Vix ea, quum lacrimas oculis Juturna profudit,

Terque quaterque manu pectus percussit honestum. 155 "Non lacrimis hoc tempus" ait Saturnia Juno;

66

Accelera, et fratrem, si quis modus, eripe morti,

"Aut tu bella cie, conceptumque excute foedus. "Auctor ego audendi." Sic exhortata reliquit Incertam et tristi turbatam vulnere mentis.

160

Interea reges-ingenti mole Latinus.
Quadrijugo vehitur curru, cui tempora circum
Aurati bis sex radii fulgentia cingunt,
Solis avi specimen; bigis it Turnus in albis,
Bina manu lato crispans hastilia ferro.
Hinc pater Aeneas, Romanae stirpis origo,
Sidereo flagrans clipeo et coelestibus armis,

165

Et juxta Ascanius, magnae spes altera Romae,
Procedunt castris; puraque in veste sacerdos
Setigeri fetum suis intonsamque bidentem
Attulit, admovitque pecus flagrantibus aris.
Illi ad surgentem conversi lumina solem
Dant fruges manibus salsas, et tempora ferro
Summa notant pecudum, paterisque altaria libant
Tum pius Aeneas stricto sic ense precatur :
"Esto nunc Sol testis et haec mihi Terra vocanti,
"Quam propter tantos potui perferre labores,

170

175

"Et Pater omnipotens, et tu Saturnia conjux,

66

Jam melior, jam, diva, precor, tuque inclyte Mavors, "Cuncta tuo qui bella, pater, sub numine torques; 180 "Fontesque Fluviosque voco, quaeque aetheris alti

66 Religio, et quae caeruleo sunt numina ponto:
"Cesserit Ausonio si fors victoria Turno
"Convenit, Evandri victos discedere ad urbem,
"Cedet Iulus agris, nec post arma ulla rebelles
"Aeneadae referent, ferrove haec regna lacessent.
66 Sin nostrum adnuerit nobis Victoria Martem -
"Ut potius reor, et potius di numine firment - ;
"Non ego nec Teucris Italos parere jubebo,
"Nec mihi regna peto; paribus se legibus ambae
"Invictae gentes aeterna in foedera mittant.

185

190

« PreviousContinue »