Page images
PDF
EPUB

Emicat, et mortis fraternae fervidus ira
Effatur: "Non haec dotalis regia Amatae,
"Nec muris cohibet patriis media Ardea Turnum ;
"Castra inimica vides; nulla hinc exire potestas."
Olli subridens sedato pectore Turnus:

"Incipe, si qua animo virtus, et consere dextram :
"Hic etiam inventum Priamo narrabis Achillen."
Dixerat; ille rudem nodis et cortice crudo
Intorquet summis adnixus viribus hastam.
Excepere aurae: vulnus Saturnia Juno
Detorsit veniens portaeque infigitur, hasta.

[ocr errors]

"At non hoc telum, mea quod vi dextera versat,
Effugies: neque enim is teli nec vulneris auctor."
Sic ait, et sublatum alte consurgit in ensem,
Et mediam ferro gemina inter tempora frontem
Dividit impubesque immani vulnere malas.
Fit sonus: ingenti concussa est pondere tellus.
Collapsos artus atque arma cruenta cerebro
Sternit humi moriens, atque illi partibus aequis

740

745

750

Huc caput atque illuc humero ex utroque pependit. 755 Diffugiunt versi trepida formidine Troes:

Et si continuo victorem ea cura subisset,

Rumpere claustra manu sociosque immittere portis,

Ultimus ille dies bello gentique fuisset.

Sed furor ardentem caedisque insana cupido
Egit in adversos.

Principio Phalerim et succiso poplite Gygen
Excipit, hinc raptas fugientibus ingerit hastas
In tergum: Juno vires animumque ministrat.
Addit Halym comitem et confixa Phegea parma,
Ignaros deinde in muris Martemque cientes

760

765

Alcandrumque Haliumque Noëmonaque Prytanimque. Lyncea tendentem contra sociosque vocantem

Vibranti gladio connixus ab aggere dexter

Occupat huic uno dejectum comminus ictu
Cum galea longe jacuit caput. Inde ferarum
Vastatorem Amycum, quo non felicior alter
Unguere tela manu ferrumque armare veneno,
Et Clytium Aeoliden, et amicum Crethea Musis,
Crethea Musarum comitem, cui carmina semper
Et citharae cordi, numerosque intendere nervis;
Semper equos atque arma virum pugnasque canebat.
Tandem ductores audita caede suorum

770

775

Conveniunt Teucri, Mnestheus acerque Serestus,
Palantesque vident socios hostemque receptum.

780

[ocr errors]

785

Et Mnestheus "Quo deinde fugam, quo tenditis?" inquit. "Quos alios muros, quae jam ultra moenia habetis? "Unus homo, et vestris, o cives, undique septus "Aggeribus, tantas strages impune per urbem "Ediderit? juvenum primos tot miserit Orco? 66 Non infelicis patriae veterumque deorum "Et magni Aeneae segnes miseretque pudetque ? ' Talibus accensi firmantur, et agmine denso Consistunt. Turnus paullatim excedere pugna, Et fluvium petere ac partem, quae cingitur unda. Acrius hoc Teucri clamore incumbere magno, Et glomerare manum: ceu saevum turba leonem Quum telis premit infensis, at territus ille, Asper, acerba tuens, retro redit, et neque terga Ira dare aut virtus patitur, nec tendere contra

790

795

Ille quidem, hoc cupiens, potis est per tela virosque.

Haud aliter retro dubius vestigia Turnus

Improperata refert, et mens exaestuat ira.

Quin etiam bis tum medios invaserat hostes,

Bis confusa fuga per muros agmina vertit;

800

Sed manus e castris propere coit omnis in unum ;
Nec contra vires audet Saturnia Juno

Sufficere: aëriam coelo nam Jupiter Irim

Demisit, germanae haud mollia jussa ferentem,
Ni Turnus cedat Teucrorum moenibus altis.
Ergo nec clipeo juvenis subsistere tantum,
Nec dextra valet: injectis sic undique telis
Obruitur. Strepit assiduo cava tempora circum
Tinnitu galea, et saxis solida aera fatiscunt,
Discussaeque jubae capiti, nec sufficit umbo
Ictibus; ingeminant hastis et Troes et ipse
Fulmineus Mnestheus. Tum toto corpore sudor
Liquitur et piceum - nec respirare potestas -
Flumen agit; fessos quatit aeger anhelitus artus.
Tum demum praeceps saltu sese omnibus armis
In fluvium dedit. Ille suo cum gurgite flavo
Accepit venientem ac mollibus extulit undis,
Et laetum sociis abluta caede remisit.

805

810

815

P. VIRGILII MARONIS

AENEIDOS

LIBER DECIMUS.

Panditur interea domus omnipotentis Olympi,
Conciliumque vocat divûm pater atque hominum rex
Sideream in sedem, terras unde arduus omnes
Castraque Dardanidûm adspectat populosque Latinos.
Considunt tectis bipatentibus; incipit ipse:
"Coelicolae magni, quianam sententia vobis
"Versa retro, tantumque animis certatis iniquis?
66 Abnueram bello Italiam concurrere Teucris.

[ocr errors]

"Quae contra vetitum discordia ? quis metus aut hos
Aut hos arma sequi ferrumque lacessere suasit?
"Adveniet justum pugnae, ne arcessite, tempus,

66 Quum fera Carthago Romanis arcibus olim

"Exitium magnum atque Alpes immittet apertas. Tum certare odiis, tum res rapuisse licebit;

66

"Nunc sinite, et placitum laeti componite foedus." Jupiter haec paucis; at non Venus aurea contra Pauca refert :

66

"O pater, o hominum rerumque aeterna potestas,

5

10

15

"Namque aliud quid sit, quod jam implorare queamus ?— "Cernis, ut insultent Rutuli, Turnusque feratur

"Per medios insignis equis tumidusque secundo

20

"Marte ruat? Non clausa tegunt jam moenia Teucros. "Quin intra portas atque ipsis proelia miscent

"Aggeribus murorum, et inundant sanguine fossae.
"Aeneas ignarus abest. Numquamne levari
"Obsidione sines? Muris iterum imminet hostis
"Nascentis Trojae, nec non exercitus alter,
"Atque iterum in Teucros Aetolis surgit ab Arpis
"Tydides. Equidem credo, mea vulnera restant,
"Et tua progenies mortalia demoror arma !
"Si sine pace tua atque invito numine Troes
"Italiam petiere: luant peccata, neque illos
"Juveris auxilio; sin tot responsa secuti

25.

30

"Quae superi manesque dabant: cur nunc tua quisquam

"Vertere jussa potest, aut cur nova condere fata ?

35

"Quid repetam exustas Erycino in litore classes?

"Quid tempestatum regem ventosque furentes
"Aeolia excitos, aut actam nubibus Irim?
"Nunc etiam Manes-haec intentata manebat

66

Sors rerum - movet, et superis immissa repente "Allecto medias Italûm bacchata per urbes. "Nil super imperio moveor: speravimus ista, "Dum fortuna fuit; vincant, quos vincere mavis. "Si nulla est regio, Teucris quam det tua conjux "Dura; per eversae, genitor, fumantia Trojae "Excidia obtestor, liceat dimittere ab armis "Incolumem Ascanium, liceat superesse nepotem. "Aeneas sane ignotis jactetur in undis

40

45

"Et, quamcumque viam dederit fortuna, sequatur;

66

66

Hunc tegere et dirae valeam subducere pugnae.

50

Est Amathus, est celsa mihi Paphus atque Cythera,

"Idaliaeque domus: positis inglorius armis

66

Exigat hic aevum. Magna dicione jubeto

Carthago premat Ausoniam: nihil urbibus inde "Obstabit Tyriis. Quid pestem evadere belli

55

« PreviousContinue »