Page images
PDF
EPUB
[graphic][merged small][subsumed]

Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena Carmen, et, egressus silvis, vicina coëgi

Ut quamvis avido parerent arva colono,
Gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis.

P. VIRGILII MARONIS

AENEIDOS

LIBER PRIMUS.

Arma virumque cano, Trojae qui primus ab oris
Italiam fato profugus Lavinaque venit

Litora, multum ille et terris jactatus et alto
Vi superum saevae memorem Junonis ob iram,
Multa quoque et bello passus, dum conderet urbem.
Inferretque deos Latio: genus unde Latinum
Albanique patres atque altae moenia Romae.

Musa, mihi causas memora, quo numine laeso,
Quidve dolens regina deûm tot volvere casus
Insignem pietate virum, tot adire labores
Impulerit. Tantaene animis coelestibus irae ?

Urbs antiqua fuit-Tyrii tenuere coloni-,
Carthago, Italiam contra Tiberinaque longe
Ostia, dives opum studiisque asperrima belli,
Quam Juno fertur terris magis omnibus unam
Posthabita coluisse Samo: hic illius arma,
Hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse,
Si qua fata sinant, jam tum tenditque fovetque.
Progeniem sed enim Trojano a sanguine duci
Audierat, Tyrias olim quae verteret arces;
Hinc populum late regem belloque superbum

[blocks in formation]

Venturum excidio Libyae: sic volvere Parcas.
Id metuens veterisque memor Saturnia belli,
Prima quod ad Trojam pro caris gesserat Argis-
Nec dum etiam causae irarum saevique dolores
Exciderant animo; manet alta mente repostum
Judicium Paridis spretaeque injuria formae,
Et genus invisum, et rapti Ganymedis honores:
His accensa super, jactatos aequore toto
Troas, reliquias Danaum atque immitis Achilli,
Arcebat longe Latio; multosque per annos
Errabant acti fatis maria omnia circum.
Tantae molis erat Romanam condere gentem.

Vix e conspectu Siculae telluris in altum
Vela dabant laeti et spumas salis aere ruebant,
Quum Juno, aeternum servans sub pectore vulnus,
Haec secum: "Mene incepto desistere victam,
"Nec posse Italia Teucrorum avertere regem ?

[ocr errors]

66

Quippe vetor fatis. Pallasne exurere classem Argivûm atque ipsos potuit submergere ponto "Unius ob noxam et furias Ajacis Oilei? "Ipsa, Jovis rapidum jaculata e nubibus ignem,

[ocr errors]

Disjecitque rates evertitque aequora ventis ; "Illum exspirantem transfixo pectore flammas "Turbine corripuit, scopuloque infixit acuto. "Ast ego, quae divûm incedo regina, Jovisque "Et soror et conjux, una cum gente tot annos "Bella gero? Et quisquam numen Junonis adorat "Praeterea, aut supplex aris imponet honorem? Talia flammato secum dea corde volutans

[ocr errors]

Nimborum in patriam, loca feta furentibus Austris,
Aeoliam venit. Hic vasto rex Aeolus antro

25

30

35

40

45

50

Luctantes ventos tempestatesque sonoras

Imperio premit, ac vinclis et carcere frenat.

Illi indignantes, magno cum murmure montis,

55

60

Circum claustra fremunt; celsa sedet Aeolus arce,
Sceptra tenens, mollitque animos et temperat iras :
Ni faciat, maria ac terras coelumque profundum
Quippe ferant rapidi secum verrantque per auras.
Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris,
Hoc metuens, molemque et montes insuper altos
Imposuit, regemque dedit, qui foedere certo
Et premere et laxas sciret dare jussus habenas.
Ad quem tum Juno supplex his vocibus usa est:
"Aeole-namque tibi divûm pater atque hominum rẹx 65
"Et mulcere dedit fluctus et tollere vento-,
"Gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor,

"Ilium in Italiam portans victosque Penates:

66

Incute vim ventis submersasque obrue puppes, "Aut age diversos et disjice corpora ponto.

"Sunt mihi bis septem praestanti corpore Nymphae,

66

"Connubio jungam stabili propriamque dicabo,

70

Quarum, quae forma pulcherrima Deïopea,

"Omnes ut tecum meritis pro talibus annos

"Exigat et pulchra faciat te prole parentem."

75

Aeolus haec contra: "Tuus, o regina, quid optes,

Explorare labor, mihi jussa capessere fas est.

66

"Tu mihi, quodcumque hoc regni, tu sceptra Jovemque "Concilias, tu das epulis accumbere divûm,

"Nimborumque facis tempestatumque potentem."
Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem
Impulit in latus, ac venti, velut agmine facto,
Qua data porta, ruunt et terras turbine perflant.
Incubuere mari, totumque e sedibus imis

80

Una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis
Africus, et vastos volvunt ad litora fluctus.
Insequitur clamorque virûm stridorque rudentum.
Eripiunt subito nubes coelumque diemque
Teucrorum ex oculis ponto nox incubat atra;

85

« PreviousContinue »