Page images
PDF
EPUB

Qualis apes acstate nova per florea rura

430

Exercet sub sole labor, quum gentis adultos

Educunt fetus, aut quum liquentia mella

Stipant et dulci distendunt nectare cellas,
Aut onera accipiunt venientum, aut agmine facto
Ignayum fucos pecus a praesepibus arcent;
Fervet opus, redolentque thymo fragrantia mella.
"O fortunati, quorum jam moenia surgunt!"
Aeneas ait, et fastigia suspicit urbis.
Infert se septus nebula-mirabile dictu-

Per medios, miscetque viris, neque cernitur ulli.
Lucus in urbe fuit media, laetissimus umbra,
Quo primum, jactati undis et turbine, Poeni
Effodere loco signum, quod regia Juno
Monstrarat, caput acris equi sic nam fore bello
Egregiam et facilem victu per saecula gentem.
Hic templum Junoni ingens Sidonia Dido
Condebat, donis opulentum et numine divae,
Aerea cui gradibus surgebant limina, nexaeque
Aere trabes, foribus cardo stridebat ahenis.
Hoc primum in luco nova res oblata timorem
Leniit, hic primum Aeneas sperare salutem
Ausus, et afflictis melius confidere rebus:

435

440

445

450

455

Namque sub ingenti lustrat dum singula templo,
Reginam opperiens, dum, quae fortuna sit urbi,
Artificumque manus inter se operumque laborem
Miratur, videt Iliacas ex ordine pugnas
Bellaque jam fama totum vulgata per orbem,
Atridas Priamumque et saevum ambobus Achillen.
Constitit et lacrimans Quis jam locus," inquit," Achate,

66

66

Quae regio in terris nostri non plena laboris ?

460

'En Priamus! Sunt hic etiam sua praemia laudi ; "Sunt lacrimae rerum, et mentem mortalia tangunt. "Solve metus feret haec aliquam tibi fama salutem.”

Sic ait, atque animum pictura pascit inani,
Multa gemens, largoque humectat flumine vultum.
Namque videbat, uti bellantes Pergama circum
Haç fugerent Graii, premeret Trojana juventus;
Hac Phryges, instaret curru cristatus Achilles.
Nec procul hinc Rhesi niveis tentoria velis
Agnoscit lacrimans, primo quae prodita somno
Tydides multa vastabat caede cruentus,

465

470

Ardentesque avertit equos in castra, priusquam

Pabula gustassent Trojae Xanthumque bibissent.
Parte alia fugiens amissis Troilus armis,

Infelix puer atque impar congressus Achilli,

475

Fertur equis, curruque haeret resupinus inani,

Lora tenens tamen: huic cervixque comaeque trahuntur Per terram, et versa pulvis inscribitur hasta.

Interea ad templum non aequae Palladis ibant
Crinibus Iliades passis, peplumque ferebant,
Suppliciter tristes et tunsae pectora palmis ;
Diva solo fixos oculos aversa tenebat.
Ter circum Iliacos raptaverat Hectora muros
Exanimumque auro corpus vendebat Achilles
Lilles
Tum vero ingentem gemitum dat pectore abimo,
Ut spolia, ut currus, utque ipsum corpus amici,
Tendentemque manus Priamum conspexit inermes.
Se quoque principibus permixtum agnovit Achivis,
Eoasque acies et nigri Memnonis arma.
Ducit Amazonidum lunatis agmina peltis
Penthesilea furens, mediisque in millibus ardet,
Aurea subnectens exsertae cingula mammae,
Bellatrix, audetque viris concurrere virgo.

Haec dum Dardanio Aeneae miranda videntur,
Dum stupet obtutuque haeret defixus in uno;
Regina ad templum, forma pulcherrima Dido,
Incessit, magna juvenum stipante caterva.

480

485

490

495

Qualis in Eurotae ripis aut per juga Cynthi

Exercet Diana choros, quam mille secutae.

Hinc atque hinc glomerantur Oreades-illa pharetram 500 Fert humero, gradiensque deas supereminet omnes; Latonae tacitum pertentant gaudia pectus-;

Talis erat Dido, talem se laeta ferebat

Per medios, instans operi regnisque futuris.

Tum foribus divae, media testudine templi,
Septa armis, solioque alte subnixa, resedit.
Jura dabat legesque viris, operumque laborem
Partibus aequabat justis aut sorte trahebat :
Quum subito Aeneas concursu accedere
magno
Anthea Sergestumque videt fortemque Cloanthum
Teucrorumque alios, ater quos aequore turbo

505

510

Dispulerat penitusque alias avexerat oras.
Obstupuit simul ipse, simul percussus Achates
Laetitiaque metuque: avidi conjungere dextras
Ardebant; sed res animos incognita turbat.
Dissimulant, et nube cava speculantur amicti,
Quae fortuna viris, classem quo litore linquant,
Quid veniant cuncti : nam lecti navibus ibant,
Orantes veniam, et templum clamore petebant.
Postquam introgressi et coram data copia fandi ;
Maximus Ilioneus placido sic pectore coepit :
“O regina, novam cui condere Jupiter urbem
"Justitiaque dedit gentes frenare superbas,
"Troes te miseri, ventis maria omnia vecti,
"Oramus prohibe infandos a navibus ignes,

66

Parce pio generi et propius res adspice nostras. "Non nos aut ferro Libycos populare Penates "Venimus, aut raptas ad litora vertere praedas: "Non ea vis animo, nec tanta superbia victis. "Est locus, Hesperiam Graii cognomine dicunt, "Terra antiqua, potens armis atque ubere glebae

515

520

525

530

"Oenotri coluere viri; nunc fama, minores "Italiam dixisse ducis de nomine gentem-: "Hic cursus fuit,

"Quum subito assurgens fluctu nimbosus Orion

"In vada caeca tulit, penitusque procacibus Austris 66 Perque undas, superante salo, perque invia saxa Dispulit huc pauci vestris annavimus oris.

66

[ocr errors]

535

[morem

540

545

Quod genus hoc hominum? quaeve hunc tam barbara "Permittit patria? Hospitio prohibemur arenae; "Bella cient, primaque vetant consistere terra! "Si genus humanum et mortalia temnitis arma "At sperate deos memores fandi atque nefandi. "Rex erat Aeneas nobis, quo justior alter, "Nec pietate fuit nec bello major et armis : "Quem si fata virum servant, si vescitur aura “Aetheria neque adhuc crudelibus occubat umbris "Non metus, officio nec te certasse priorem "Poeniteat. Sunt et Siculis regionibus urbes

66

Arvaque, Trojanoque a sanguine clarus Acestes. 66 Quassatam ventis liceat subducere classem, "Et silvis aptare trabes et stringere remos "Si datur Italiam sociis et rege recepto "Tendere, ut Italiam laeti Latiumque petamus; "Sin absumta salus, et te, pater optime Teucrûm, "Pontus habet Libyae, nec spes jam restat Iuli, "At freta Sicaniae saltem sedesque paratas, "Unde huc advecti, regemque petamus Acesten." Talibus Ilioneus; cuncti simul ore fremebant Dardanidae.

550

555

560

Tum breviter Dido, vultum demissa, profatur:

"Solvite corde metum, Teucri, secludite curas.
"Res dura et regni novitas me talia cogunt
"Moliri et late fines custode tueri.

"Quis genus Aeneadum, quis Trojae nesciat urbem 565

Э

"Virtutesque virosque aut tanti incendia belli ?
"Non obtusa adeo gestamus pectora Poeni,
"Nec tam aversus equos Tyria Sol jungit ab urbe.
"Seu vos Hesperiam magnam Saturniaque arva,
"Sive Erycis fines regemque optatis Acesten;
"Auxilio tutos dimittam opibusque juvabo.
"Vultis et his mecum pariter considere regnis :
"Urbem quam statuo, vestra est: subducite naves;
"Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur.
"Atque utinam rex ipse Noto compulsus eodem
"Afforet Aeneas! Equidem per litora certos
"Dimittam et Libyae lustrare extrema jubebo,
"Si quibus ejectus silvis aut urbibus errat.”
His animum arrecti dictis, et fortis Achates
Et pater Aeneas jamdudum erumpere nubem
Ardebant. Prior Aenean compellat Achates:
"Nate dea, quae nunc animo sententia surgit?
"Omnia tuta vides, classem sociosque receptos ;
"Unus abest, medio in fluctu quem vidimus ipsi
"Submersum; dictis respondent cetera matris."
Vix ea fatus erat, quum circumfusa repente
Scindit se nubes et in aethera purgat apertum.
Restitit Aeneas, claraque in luce refulsit,

570

575

580

585

Os humerosque deo similis: namque ipsa decoram

Caesariem nato genetrix lumenque juventae

590

Purpureum et laetos oculis afflarat honores,

Quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo
Argentum Pariusve lapis circumdatur auro.
Tum sic reginam alloquitur, cunctisque repente
Improvisus ait: "Coram, quem quaeritis, adsum,
"Troïus Aeneas, Libycis ereptus ab undis.
"O sola infandos Trojae miserata labores,
"Quae nos, reliquias Danaum, terraeque marisque
"Omnibus exhaustos jam casibus, omnium egenos,

595

« PreviousContinue »