Page images
PDF
EPUB

an Tyriis omnique manu stipata meorum
inferar et quos Sidonia vix urbe revelli
rursus agam pelago et ventis dare vela iubebo?
quin morere, ut merita es, ferroque averte dolorem.
non licuit thalami expertem sine crimine vitam
degere more ferae talis nec tangere curas;
non servata fides cineri promissa Sychaeo.'
tantos illa suo rumpebat pectore questus.

545

547

550

555

560

Aeneas celsa in puppi, iam certus eundi, carpebat somnos rebus iam rite paratis. huic se forma dei voltu redeuntis eodem obtulit in somnis rursusque ita visa monerest, omnia Mercurio similis, vocemque coloremque et crinis flavos et membra decora iuventae: 'nate dea, potes hoc sub casu ducere somnos, nec quae te circum stent deinde pericula cernis, demens, nec zephyros audis spirare secundos? illa dolos dirumque nefas in pectore versat, certa mori, variosque irarum concitat aestus. non fugis hinc praeceps, dum praecipitare potestas? 565 iam mare turbari trabibus saevasque videbis conlucere faces, iam fervere litora flammis, si te his attigerit terris Aurora morantem. heia age, rumpe moras. varium et mutabile semper

femina.' sic fatus nocti se immiscuit atrae.

Tum vero Aeneas subitis exterritus umbris corripit e somno corpus sociosque fatigat: 'praecipites vigilate, viri, et considite transtris; solvite vela citi. deus aethere missus ab alto festinare fugam tortosque incidere funis

570

575

ecce iterum stimulat. sequimur te, sancte deorum,

quisquis es, imperioque iterum paremus ovantes. adsis o placidusque iuves et sidera caelo

580

dextra feras.' dixit vaginaque eripit ensem fulmineum strictoque ferit retinacula ferro. idem omnis simul ardor habet, rapiuntque ruuntque: litora deseruere, latet sub classibus aequor, adnixi torquent spumas et caerula verrunt.

Et iam prima novo spargebat lumine terras Tithoni croceum linquens Aurora cubile. regina e speculis ut primam albescere lucem vidit et aequatis classem procedere velis litoraque et vacuos sensit sine remige portus, terque quaterque manu pectus percussa decorum flaventisque abscissa comas 'pro Iuppiter! ibit hic' ait et nostris inluserit advena regnis? non arma expedient totaque ex urbe sequentur, deripientque rates alii navalibus? ite,

ferte citi flammas, date tela, impellite remos!

585

590

quid loquor, aut ubi sum? quae mentem insania

mutat, 595

600

infelix Dido? nunc te facta impia tangunt? tum decuit, cum sceptra dabas. en dextra fidesque, quem secum patrios aiunt portare penates, quem subiisse umeris confectum aetate parentem! non potui abreptum divellere corpus et undis spargere, non socios, non ipsum absumere ferro Ascanium patriisque epulandum ponere mensis? verum anceps pugnae fuerat fortuna. fuisset: quem metui moritura? faces in castra tulissem implessemque foros flammis natumque patremque 605 cum genere extinxem, memet super ipsa dedissem. Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustras, tuque harum interpres curarum et conscia Iuno, nocturnisque Hecate triviis ululata per urbes, et dirae ultrices et di morientis Elissae,

610

accipite haec meritumque malis advertite numen
et nostras audite preces. si tangere portus
infandum caput ac terris adnare necessest
et sic fata Iovis poscunt, hic terminus haeret:
at bello audacis populi vexatus et armis,
finibus extorris, complexu avolsus Iuli
auxilium imploret videatque indigna suorum
funera; nec, cum se sub leges pacis iniquae
tradiderit, regno aut optata luce fruatur,

615

625

sed cadat ante diem mediaque inhumatus harena. 620 haec precor, hanc vocem extremam cum sanguine fundo. tum vos, o Tyrii, stirpem et genus omne futurum exercete odiis cinerique haec mittite nostro munera: nullus amor populis nec foedera sunto. exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor, qui face Dardanios ferroque sequare colonos, nunc, olim, quocumque dabunt se tempore vires. litora litoribus contraria, fluctibus undas imprecor, arma armis: pugnent ipsique nepotesque.' Haec ait, et partis animum versabat in omnis, 630 invisam quaerens quam primum abrumpere lucem. tum breviter Barcen nutricem adfata Sychaei, (namque suam patria antiqua cinis ater habebat): 'Annam, cara mihi nutrix, huc siste sororem. dic corpus properet fluviali spargere lympha et pecudes secum et monstrata piacula ducat. sic veniat, tuque ipsa pia tege tempora vitta. sacra Iovi Stygio, quae rite incepta paravi, perficerest animus finemque imponere curis Dardaniique rogum capitis permittere flammae.' sic ait. illa gradum studio celebrabat anili. at trepida et coeptis immanibus effera Dido, sanguineam volvens aciem maculisque trementis

635

640

interfusa genas et pallida morte futura,
interiora domus inrumpit limina et altos
conscendit furibunda rogos ensemque recludit
Dardanium, non hos quaesitum munus in usus.
hic, postquam Iliacas vestes notumque cubile
conspexit, paulum lacrimis et mente morata
incubuitque toro dixitque novissima verba:
'dulces exuviae, dum fata deusque sinebant,
accipite hanc animam meque his exsolvite curis.
vixi et quem dederat cursum Fortuna peregi,
et nunc magna mei sub terras ibit imago.
ulta virum poenas inimico a fratre recepi,
urbem praeclaram statui, mea moenia vidi,
felix, heu nimium felix, si litora tantum
numquam Dardaniae tetigissent nostra carinae.'
dixit et os impressa toro 'moriemur inultae,

645

650

656

655

sed moriamur' ait: sic sic iuvat ire sub umbras. 660 hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto Dardanus, et nostrae secum ferat omina mortis.' dixerat, atque illam media inter talia ferro. conlapsam aspiciunt comites ensemque cruore spumantem sparsasque manus. it clamor ad alta 665 atria; concussam bacchatur Fama per urbem. lamentis gemituque et femineo ululatu

tecta fremunt, resonat magnis plangoribus aether, non aliter quam si immissis ruat hostibus omnis Karthago aut antiqua Tyros, flammaeque furentes 670 culmina perque hominum volvantur perque deorum. audiit exanimis trepidoque exterrita cursu, unguibus ora soror foedans et pectora pugnis per medios ruit ac morientem nomine clamat: 'hoc illud, germana, fuit? me fraude petebas? hoc rogus iste mihi, hoc ignes araeque parabant?

675

quid primum deserta querar? comitemne sororem sprevisti moriens? eadem me ad fata vocasses: idem ambas ferro dolor atque eadem hota tulisset. his etiam struxi manibus patriosque vocavi voce deos, sic te ut posita crudelis abessem. extinxti te meque, soror, populumque patresque Sidonios urbemque tuam. date, volnera lymphis abluam et, extremus siquis super halitus errat, ore legam.' sic fata gradus evaserat altos. semianimemque sinu germanam amplexa fovebat cum gemitu atque atros siccabat veste cruores. illa gravis oculos conata attollere rursus deficit; infixum stridit sub pectore volnus. ter sese attollens cubitoque adnixa levavit, ter revoluta torost oculisque errantibus alto quaesivit caelo lucem ingemuitque reperta.

Tum Iuno omnipotens longum miserata dolorem difficilisque obitus Irim demisit Olympo,

680

685

690

700

quae luctantem animam nexosque resolveret artus. 695 nam quia nec fato merita nec morte peribat, sed misera ante diem subitoque accensa furore,. nondum illi flavom Proserpina vertice crinem abstulerat Stygioque caput damnaverat Orco. ergo Iris croceis per caelum roscida pinnis, mille trahens varios adverso sole colores, devolat, et supra caput astitit. hunc ego Diti sacrum iussa fero, teque isto corpore solvo', sic ait et dextra crinem secat: omnis et una dilapsus calor, atque in ventos vita recessit.

705

« PreviousContinue »