Page images
PDF
EPUB

praedita prope nullis. nec bucolicon prolegomena quae secuntur eodem nomine illustria quamvis manifestis inscitiae vere barbarae maculis deturpata nihil habent quod ad Berytii auctoritatem probabiliter possit referri.

Probi ex commentario etiam tunc integro ceterisque ex fontibus, maxime autem ni fallor ex Asconii libro Suetonius de viris illustribus scribens vitam Vergilii concinnavit, quam saeculo quarto medio Aelius Donatus obiter retractatam a se1) commentario suo praeposuit, quo factum est ut bonae frugis plena, quamquam fabellis partim ineptis minime libera, de Vergilio memoria nobis quoque servata sit. quam resectis additamentis quae ex Servii commentario petita sunt et medii aevi ineptiis, quae in noviciis exemplaribus 2) genuino textui aspersa P. Daniel primus inter editores spreverat, ad codicum fidem recensuit Augustus Reifferscheidius in libro quo Suetonii praeter Caesarum libros reliquias collegit p. 54 sqq. postque eum denuo H. Hagen, qui scholiis Bernensibus iterum a se editis praemisit in annalium philologicorum supplementis vol. IV p. 734 sqq., ipso Suetonii libro usus discipulus Donati S. Hieronymus additamentis ad Eusebii chronicon pauca inde excerpta inseruit. Donati autem commentariolum in versus redegit Prisciano antiquior Phocas, grammaticus urbis Romae, qui in fine truncati ad nos pervenerunt: extant in eodem libro Reifferscheidiano p. 68 sqq. (cf. eiusdem quaestt. Suett. p. 403 sq. et quae M. Hauptius in Hermae vol. I p. 41 monuit).

1) Cf. Reifferscheidius quaestt. Suetonn. 401, cui oblocutus Riesius 1. 1. mere repetitum a Donato Suetonii commentarium esse non contendisset, si accuratius verba illius perlustravisset. Ceterum cf. Nettleship ancient lifes of Vergil 1879.

2) in Bernensi codice 527 saeculi XIV-XV et in libris impressis: vide Hagenum 1. 1. p. 680.

Post Donatum Maurus Servius Honoratus quoque, notissimus poetae nostri interpres, vitam eius adumbravit, unde excerpta et per commentarium passim dispersa frustula quaedam extant. nam quae nunc in nonnullis codicibus praemissa scholiis legitur eruditissimo grammatico parum digna videtur1). denique in Bernensibus duobus (172 et 167) libris et in Monacensi et Reginensi exigui, sed tamen non prorsus nullius pretii vita extat, quam post Reifferscheidium (p. 52 sq. in margine) ad Bernensium fidem repetiit Hagenus 1. 1. p 745.

Natus est P Vergilius2) Maro Idibus Octobribus anni 684/70 Cn. Pompeio Magno M. Licinio Crasso

1) Reifferscheidii quidem ementitam esse vitam illam Servii nomen iudicantis argumenta duo in qu. Suett. p. 399 prolata elevavit Hagenus 1. 1. p. 682 adn.: pannum illum Probianae vitae adsutum non ex ipsa Serviana, sed ex Donatiana, quam interpolator falso pro Serviana habuerit, fluxisse; perversam autem de morte Vergilii memoriam deesse in libris Servii Bern. 167 et 363. sed praeter totius commentarioli indolem ac stilum notanda sunt quae in prolegomenis bucolicon p. 3 Th. leguntur et dicit Donatus, quod etiam in poetae memoravimus vita, in scribendis carminibus naturalem ordinem secutum esse Virgilium”, quae in nostra hodie non reperiuntur. plenius enarratam in commentarii Aeneidis prooemio respiciunt paulo supra p. 96 haec: poetae vitam in Aeneide diximus.'

2) Indoctorum hominum magistellorumque ridiculam contumaciam, qui praedilectam a pueris nominis Virgilius formam ab impiis novarumque rerum studiosis eripi sibi lamentantur, argumentis testimoniisque delenire pudet taedetque postquam ante hos quadringentos prope annos Angelus Politianus in miscellaneis verum docuit. quod et titulis tam liberae reipublicae quam priorum post Christum saeculorum omnibus fere et codicum antiquissimorum fide et Graecorum scriptorum qui Ουεργίλιος vel Βεργίλιος scribere solent consuetudine satis superque confirmatur.

consulibus1) in pago non nimis procul a Mantua sito, Andibus). parentibus ortus est modicis patre mercennario3), matre Magia Polla, filia Magii viatoris1),

1) Suetonii de poetis fragm. XXV ex Hieronymi chronico excerptum editionis Reifferscheidianae p. 43. cf. Phlegontis ὀλυμπιονικῶν καὶ χρονικῶν ἀναγραφή apud Photium cod. 97 p. 84 a 18, Probi vita apud Reiff. p. 52, 5 sqq., Donati p. 54, 11, Bernensis. natalicia Phocas v. 21 sq. sic circumscribit: quo tempore Chelas iam mitis Phaeton post Virginis ora recepit.' Idus Octobres inter festos dies poetis consecratos fuisse Heynius adnotavit collatis Martialis XII 67 Ausonii idyll. V 25 Plinii epist. III 7, qui de Silio Italico haec tradidit: multum ubique librorum, multum statuarum, multum imaginum, quas non habebat modo, verum etiam venerabatur, Vergilii ante omnes, cuius natalem religiosius quam suum celebrabat, Neapoli maxime, ubi monimentum eius adire ut templum solebat.' fallitur chronicon Paschale, ubi Ορτηνσίου καὶ Μετέλλου, h. e. anno 685 natus dicitur poeta.

[ocr errors]

2) Milia passuum XXX' quod abesse fertur a Mantua nimium esse monuit Nettleship p. 33. Pagum recte dicunt Hieronymus 1. 1. et Donatus, vicum Probi excerptor: Mantuanus in vita Bernensi appellatur poeta, et celebrat ipse Mantuam patriam ge. III 10 sqq., Tuscam autem Mantuae originem Aeneidis X 200 sqq. memor Phocas v. 5, qui in sapphici carminis v. 22 'vatem Etruscum' appellat. cavillans Venetum' dicit Euangelus apud Macrobium Sat. V 2, ad quem conferri iubent Sidonii ep. ÎX 15, 47 'Venetam lacessat ut favore Mantuam.' Servius quoque in vita fuit civis Mantuanus, quae civitas est Venetiae.' fuit enim ab Addua ad orientem versus Venetia.

3) patre rustico' Probus 1. 1. patre, quem quidam opificem figulum, plures Magi cuiusdam viatoris initio mercennarium, mox ob industriam generum tradiderunt' Donatus. huic genitor figulus, Maro nomine, cultor agelli, Vt referunt alii, tenui mercede locatus; sed plures figulum. quis non miracula rerum Haec stupeat? dives partus de paupere vena Emicuit: figuli soboles nova carmina finxit' Phocas v. 6 sqq., qui acuminis causa lepidiori fabellae plures testes arcessivisse videtur: cf. Reifferscheidii quaestt. Suett. p. 403.

4) matre Magia Polla' Probus. mater Virgilii fertur Maia, (Magia Reifferscheidius) Philargyrius ecl. III 62; item schol. Bern. ad eundem 1., qui Maiam matrem etiam ad ecl. V 22 commemorat. mater Polla fuit Magii non infima proles' Phocas

qui Maroni patri ob industriam et probitatem filiam in matrimonium dederat1). prodigiorum, quibus nascentis poetae flos ac virtus indicata fuisse fertur, ineptias mittimus 2). sed subito partu editus esse traditur in fossa, dum mater cum marito rus propinquum petebat3). tenui primum facultate nutritum1) mox aucta per industriam recula 5) Cremonam pater duodecim annorum puerum anno 696 deduxit, ubi is litterarum elementis instrueretur). fuit Cremona inde ab anno 536/218 colonia Latina, facta deinde lege Iulia a. 664/90 municipium, ut prae aliis puerilia saltem litterarum studia coluisse iure existimetur. sumpta deinde anno 699/55 aetatis suae XV exacto isdem illis iterum con

v. 11. patre Vergilio (figulo Par.), matre Magia fuit' Servius

in vita.

1) Donatus laudatus in adn. 3. p. VII. quem socerum probitas fecit iam clara Maroni' Phocas v. 12.

2) praegnans eo mater somniavit enixam se laureum ramum, quem contactu terrae coaluisse et excrevisse ilico in speciem maturae arboris refertaeque variis pomis et floribus ferunt infantem ut sit editus neque vagisse et adeo miti vultu fuisse, ut haud dubiam spem prosperioris geniturae iam tum daret. accessit aliud praesagium, si quidem virga populea more regionis in puerperiis eodem statim loco depacta ita brevi evaluit tempore, ut multo ante satas populos adaequavisset; quae arbor Vergilii ex eo dicta atque etiam consecrata est summa gravidarum ac fetarum religione et suscipientium ibi et solventium vota' Donatus p. 55. quae versibus exornavit auxitque Phocas 13-38. somnium matris Philargyrius quoque et scholiasta Bernensis ad ecl. III 62 tangunt. ceterum cf. Reifferscheidii quaestt. Suetonn. 404.

9) ac sequenti' (somnium) luce cum marito rus proqinquum petens ex itinere devertit atque in subiecta fossa partu levata esť Donatus 1. 1. (leuata Sang. leuata Pithoeanus. leuiata Bern. Regin.). 4) Probi verba sunt.

5) egregieque substantiae silvis coemendis et apibus curandis auxisse reculam' (patrem tradiderunt). Donatus p. 54, 10.

6) Vergilius Cremonae studiis eruditur (a. 696) Hieronymus Ol. 180, 3. initia aetatis Cremonae egit usque ad virilem togam Donatus p. 55, 13.

sulibus quibus natus erat, die natali suo, quo ipso Lucretius poeta vita decessit, toga virili1) Mediolanum transgressus paulo post anno 701/53 Romam venit3).

Ibi primum rhetoricam exercuit apud Epidium oratorem3), quem praeter alios M. Antonii et Caesaris Octaviani praeceptorem fuisse cum adfirmet Suetonius. de gramm. et rhet. 28 (4), non inprobabile est Octaviano iam tum vel paulo post consuetudine aliqua innotuisse adulescentem. sed ad forensia negotia vel corporis imbecillitate minime natum felicitas', ut ait Seneca), ingenii in oratione soluta reliquit', tardissimum etiam in sermone ac paene indocto similem 5). ergo causam apud iudices unam omnino egit nec amplius quam semel 6).

Quo maiore incensus cupiditate naturae arcana perscrutandi ad philosophiam se applicavit, magistro usus Sirone Epicureo, Ciceronis quoque familiari), cuius disciplina una cum Alpheno Varo imbutus est). extant

1) Donatus p. 55, 14.

2) Vergilius sumpta toga Mediolanum transgreditur et post breve tempus Romam pergit' (a. 701) Hieronymus Ol. 181, 4. Cremona Mediolanum et inde paulo post transiit in urbem' Donatus p. 55, 17, ubi vulgata Neapolim transiit' habet. inde apud Servium in vita legitur diversis in locis operam literis dedit; nam et Cremonae et Mediolani et Neapoli studuit.' Mediolani quam floreant studia narrat Plinius ep. IV 13.

3) ut primum se contulit Romam (romae codd.), studuit apud Epidium oratorem cum Caesare Augusto' vita Bernensis. 'cum iam summis eloquentiae doctoribus vacaret, in belli civilis tempora incidit' Probianae vitae excerptor.

4) Exc. controv. III p. 207 M.

5 C. Melissi apud Donatum p. 58, 5 verba sunt: cf. prolegg. 58. 89.

6) Donati 1. 1. verba.

7) ad fam. VI 11 Acad. II 106 de fin. II 119.

8 tum tibi Sironem Maro contulit ipsa magistrum Roma potens proceresque suos tibi iunxit amicos: Pollio Maecenas Varus

« PreviousContinue »