Page images
PDF
EPUB

iambi Catulliano stilo digni (catal. V), quibus ut philosophiae portum petens et in 'docta dicta' magni Sironis toto animo conversus valere iubet et rhetorum inanes ampullas et scholasticorum, h. e. grammaticorum nationem pingui madentem' et vero dulces camenas, quas quod rogat ut pudenter et raro' chartas eius revisant, lasciviori potissimum carminum generi, cui solebant elegantiores homines ad Catulli Calvique exemplar indulgere, adulescens illis quidem annis operam dedisse videtur1).

Nec umquam deposuit philosophiae studium, cuius et fructus in carminibus reliquit suavissimos (ecl. VI 31 sqq. ge IV 219 sqq. Aen. I 742 sqq. VI 724 sqq.) et laudes cecinit in ge. II 475 sqq. quid quod absoluta Aeneide reliquam vitam totam ei dedere constituerat), sive meditando et legendo sive quod olim optaverat poemate ad Lucretii exemplum caeli vias. et sidera' universamque rerum naturam explicaturus.

C

Cornelius ardent, Te sibi quisque rapit, per te victurus in aevum’ Phocas v. 63 sqq. vult exequi sectam Epicuream, quam didicerant tam Vergilius quam Varus docente Sirone' Servius ad ecl. VI 13. ex maiore autem parte Sironem id est magistrum suum Epicureum sequitur' idem ad Aen. VI 264. cf. schol. Veron. ad ecl. VI 9 p. 74, 5 K. fuit autem Varus condiscipulus Virgilii, quem fraterno amore dilexit' schol. Bern. ad ecl. VI 11. allegorista imperitus finxit quae ibidem ad v. 13 adnotantur: 'hos' (Chromin et Mnasyllum) pro condiscipulis Virgilii accipere debemus, Varo scilicet et Tucca, qui poetam quasi Silenum petierunt scribere bucolica.' Siron (Ceipwv) nominis formam vindicavit Hauptius Herm. I p. 40 sq. Non Alfenum, sed Quintilium Varum Cremonensem Sironis disciplina una cum Vergilio usum esse sibi persuasit Koerte mus. Rh. XLV 172 sqq.

1) inter quos' (qui versus parum severos fecerunt) vel praecipue numerandus est P. Vergilius, Cornelius Nepos, et prius Accius Enniusque' Plinius epist. V 3, 6.

2) ut reliqua vita tantum philosophiae vacaret' Donatus p. 62, 16 R.

quam ut totam cognosceret medicinae quoque ac maxime mathematicae operam dedit1), ac ne horum quidem studiorum in carminibus indicia desunt2).

Poesin ut puer auspicatus esse fertur scripto in Ballistam, ludi gladiatorii magistrum, disticho

monte sub hoc lapidum tegitur (premitur cod. Salmasii) Ballista sepultus:

nocte die tutum carpe viator iter 3),

ita ne adulescentem quidem neglexisse par est; nam etsi quo magistro poeticae artis tunc usus sit dici nequit1), tamen postquam urbem ingressus est anno 701,

1) Donatus p. 58, 3 R.

2) Mathematicen et astronomiam tangit ecl. III 40 sq. ge. I 32 sqq. 204 sqq. 231 sqq., medicinam in georgicon libro III, maxime v. 478 sqq.

3) poeticam puer adhuc auspicatus in Ballistam (balistam Bern. Sang.) ludi magistrum ob infamiam latrociniorum coopertum lapidibus distichon fecit: monte' e. q. s. Donatus p. 58, 6. primum ab hoc distichon factum est in Ballistam latronem: monte' e. q. s. Servius p. 1. pro litteratore habuit Ballistam Phocas v. 41 sqq.: 'tum Ballista rudem lingua titubante receptum Instituit primum; quem nox armabat in umbris Grassari solitum: crimen doctrina tegebat. Mox patefacta viri pressa est audacia saxis.' e. q. s. lanistam fuisse multo probabilius statuit qui apud Donatum ludi [gladiatorii] magistrum' interpolavit, ut est in Bernensi cod. 527 et in vulgata: cf. Hagen I. 1. p. 680 et Hauptius Herm. I p. 41 sq.

tunc

*) Parthenii grammatici num in Graecis litteris disciplina usus sit non satis constat. quem, postquam anno 681 expugnata bello Mithradatico patria urbe Nicaea Romam captivus deductus sit, anno 690 Neapoli Graeca Maronis studia rexisse Meinekius anal. Alex. 257 parum probabiliter statuit. enim etiam in paterno agro puerulus Maro bulla cinctus lusit. destituta autem omni codicum auctoritate et inepta sunt quae in Macrobii Sat. V 17, 18 olim vulgabantur 'quo grammatico in Graecis Vergilius usus est.' nec Gellius IX 9, 3. XIII 27 quidquam testatur nisi aemulatum esse Vergilium quosdam Parthenii ut Homeri Hesiodi Apollonii Callimachi Theocriti versus. nec quod Moretum Parthenii imitatus esse dicitur in scholio

513

HA VARO COLLEGE LIBRARY

THE LIBRARY OF

GAMA TL BRADFORD VI
MAY 21, 1942

LIPSIAE: TYPIS B. G. TEUBNERI

DE VITA ET SCRIPTIS

P. VERGILI MARONIS

NARRATIO.

De vita et scriptis Vergilii narraturis inprimis auctores nominandi sunt antiquissimi L. Varius (Quintil. X 3,8) et C. Melissus, Maecenatis libertus (Donatus vitae p. 58, 5 R.), et si qui alii 'amici familiaresque' 'de ingenio moribusque' poetae commentati sunt (Gellius XVII 10: vide prolegg. mea critica p. 88 sq.). mox cum obtrectatores, maxime qui 'vitia' eius persecutus est Herennius (Donatus vitae p. 65, 21), calumniis memoriam optimi viri polluissent, Q. Asconius Pedianus extitit, qui quamquam viginti fere post mortem Vergilii annis natus (circa annum 756), tamen testibus usus optimis cum illis, quorum nomina supra memoravimus, tum aliis maioribus natu hominibus, qui vivum etiam poetam novissent sermonibusque qualis fuisset narrare solerent, libro contra obtrectatores Vergilii scripto et mores et artem eius ita defenderet, ut ne temporum quidem, quibus singula poemata elaborata editaque essent, notationes argumentorumque enarrationem neglegeret (vide prolegg. p. 89. 100 sqq.).

Novit autem Vergilium ab Ovidio (ex Ponto IV 16, 11 sq.) modice laudatus poeta epicus et elegiacus Iulius Montanus, cuius de suavissima illius voce dictum quoddam (in Donati vita p. 61, 6 R.) non dubito quin idem Seneca rhetor tradiderit, qui eiusdem Montani de Vergilianis versiculis quibusdam iudicium in contro

a*

versiarum libro VII p. 288 M. commemoravit. tradidisse autem facile potest in deperdito aliquo harum ipsarum controversiarum libro1). praeterea potest Asconius usus esse Cornelii (Galli, ni fallor, familiarissimi Vergilio poetae) vel carmine vel prosa oratione scripto quodam commentario, quo is aenigma ecl. III 106 propositum ipso Marone auctore explicaverit (vide prolegg. p. 97 sq. et H. Hagenum ad scholl. Bern. praefantem p. 712 sq.).

Ex ceteris poetae aequalibus C. Iulius Hyginus, Augusti libertus, qui doctos in Vergilium' (Gellius I 21) vel 'de Vergilio' (idem XVI 6, 14) commentarios conscripsit, numquid de vita quoque exposuerit nescimus, nisi forte illam de Nolae memoria in ge. II 225 oblitterata fabellam ad eius auctoritatem probabiliter rettulerunt homines docti (vide prolegg. 120 sq.).

Interpretum primus quantum scimus (nam de Cornuto et Aspro traditum nihil est) M. Valerius Probus vitam Vergilii quamvis breviter in hypomnematis enarravit, unde ab imperito homine vel potius plures. deinceps per manus neglegentissime excerpta videtur esse quae nunc 'de commentario Valeri Probi sublata' circumfertur misere mutilata illa quidem, uno etiam errore turpissimo inquinata), sed excepto qui extremis adsutus est panno de Servii Mauri' epigrammate (cf. Reifferscheidii quaestt. Suetonn. p. 398) interpolamentis vanisque fabellis libera, quamquam virtutibus propriis

1) Cf. quae de Arellio Fusco Vergilii imitatore narrantur p. 548 sqq. M.

2) Cf. Alexander Riese de commentario Vergiliano qui M. Valerii Probi nomine circumfertur' p. 24 quaeque ipse in Fleckeiseni annalibus philoll. a. 1863 p. 351 sqq. disputavi. Ad minorem suum Valerium Probum omnia reiecit Steupius de Probis grammaticis p. 120; ad Berytium veterem rediit B. Kuebler 'de M. Valerii Probi Berytii commentariis Vergilianis' 1881.

[graphic]
« PreviousContinue »