Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Audierat, Tyrias olim quæ verteret arces;
Hinc populum late regem belloque superbum
Venturum excidio Libya: sic volvere Parcas.
Id metuens, veterisque memor Saturnia belli,
Prima quod ad Trojam" pro' caris gesserat Argis ;-
Nec dum etiam causæ irarum" sævique dolores
Exciderant animo :' manet' alta mente repostum
Judicium Paridis," spretæque injuria formæ,
Et genus invisum," et rapti Ganymedis honores :-
2 His accensa super, jactatos æquore' toto
Troas, reliquias" Danaum' atque immitis Achilli,
Arcebat longe Latio; multosque per annos
Errabant, acti fatis, maria omnia circum.
Tantæ molis erat Romanam condere gentem.
Vix e conspectu Siculæ telluris in altum
Vela dabant læti et spumas salis ære ruebant;
Quum Juno, æternum "servans sub pectore vulnus,
Hæc secum: "Mene incepto desistere victam,
Nec posse Italia Teucrorum avertere regem!
Quippe vetor fatis." Pallasne exurere classem
Argivum, atque ipsos" potuit submergere ponto,
Unius ob noxam et furias Ajacis Oilei?
Ipsa, Jovis rapidum'jaculata e 'nubibus 'ignem,
Disjecitque rates, evertitque æquora ventis :
Illum, exspirantem" transfixo pectore flammas,
Turbine corripuit," scopuloque infixit acuto.
Ast ego, quæ divum incedo regina, Jovisque
Et soror' et conjux, una cum gente tot'annos
Bella gero. Et quisquam numen Junonis adoret
Præterea, aut supplex aris imponat honorem ?"

Talia flammato secum dea corde volutans,
Nimborum in patriam, loca feta furentibus Austris,
Eoliam venit. Hic vasto rex Eolus antro
Luctantes ventos tempestatesque sonoras
Imperio premit, ac vinclis et carcere frenat.
Illi indignantes magno cum murmure montis

20

30

40

50

Circum claustra fremunt: celsa sedet Æolus arce
Sceptra tenens, mollitque animos, et temperat iras.
Ni faciat, maria ac terras cœlumque profundum
Quippe ferant rapidi secum verrantque per auras.
Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris,
Hoc metuens; molemque et montes insuper altos
Imposuit, regemque dedit, qui fœdere certo
Et premere et laxas sciret dare jussus habenas.
Ad quem tum Juno supplex his vocibus usa est:
66 Eole, namque

tibi divum pater atque hominum rex
Et mulcere dedit fluctus et tollere vento,
Gens inimica mihi Tyrrhenum navigat æquor,
Ilium in Italiam portans victosque penates:
Incute vim ventis, submersasque obrue puppes;
Aut age diversos et disjice corpora ponto.
Sunt mihi bis septem præstanti corpore nymphæ ;
Quarum, quæ forma pulcherrima, Deïopeam
Connubio jungam stabili propriamque dicabo,
Omnes ut tecum meritis pro talibus annos
Exigat, et pulchra faciat te prole parentem."

Eolus hæc contra: "Tuus, o regina, quid optes,
Explorare labor; mihi jussa capessere fas est.
Tu mihi, quodcunque hoc regni, tu sceptra Jovemque
Concilias; tu das epulis accumbere divum,
Nimborumque facis tempestatumque potentem."
Hæc ubi dicta, cavum conversa cuspide montem
Impulit in latus; ac venti velut agmine facto,
Qua data porta, ruunt, et terras turbine perflant.
Incubuere mari, totumque a sedibus imis

Una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis
Africus, et vastos volvunt ad litora fluctus:
Insequitur clamorque virum stridorque rudentum.
Eripiunt subito nubes cœlumque diemque
Teucrorum ex oculis; ponto nox incubat atra.
Intonuere poli, et crebris micat ignibus æther;
Præsentemque viris intentant omnia mortem.

60

[ocr errors]

80

90

Extemplo Æneæ solvuntur frigore membra;
Ingemit, et duplices tendens ad sidera palmas,
Talia voce refert: O terque quaterque beati,
Queis ante ora patrum Trojæ sub manibus altis
Contigit oppetere ! o Danaum fortissime gentis
Tydide, mene Iliacis occumbere campis
Non potuisse, tuaque animam hanc effundere dextra!
Sævus ubi acidæ telo jacet Hector, ubi ingens
Sarpedon; ubi tot Simoïs correpta sub undis
Scuta virum galeasque et fortia corpora volvit."
Talia jactanti stridens Aquilone procella
Velum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit.
Franguntur remi; tum prora avertit, et undis
Dat latus; insequitur cumulo præruptus aquæ mons.
Hi summo in fluctu pendent; his unda dehiscens
Terram inter fluctus aperit: furit æstus arenis.
Tres Notus abreptas in saxa latentia torquet:
Saxa vocant Itali, mediis quæ in fluctibus, Aras;
Dorsum immane mari summo. Tres Eurus ab alto
In brevia et syrtes urget, miserabile visu,
Illiditque vadis atque aggere cingit arena.
Unam, quæ Lycios fidumque vehebat Oronten,
Ipsius ante oculos ingens a vertice pontus
In puppim ferit; excutitur pronusque magister
Volvitur in caput: ast illam ter fluctus ibidem
Torquet agens circum, et rapidus vorat æquore vertex.
Apparent rari nantes in gurgite vasto,

Arma virum tabulæque et Troïa gaza per undas.
Jam validam Ilionei navem, jam fortis Achatæ,
Et qua vectus Abas, et qua grandevus Aletes,
Vicit hiems: laxis laterum compagibus omnes
Accipiunt inimicum imbrem, rimisque fatiscunt.
Interea magno misceri murmure pontum,
Emissamque hiemem sensit Neptunus, et imis
Stagna refusa vadis, graviter commotus; et alto
Prospiciens, summa placidum caput extulit unda.

100

110

120

« PreviousContinue »