Page images
PDF
EPUB

Tempora quæ messor, quæ curvus arator haberet ?
Necdum illis labra admovi, sed condita servo.
DAM. Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit,
Et molli circum est ansas amplexus acantho,
Orpheaque in medio posuit silvasque sequentes ;
Necdum illis labra admovi, sed condita servo.

Si ad vitulam spectas, nihil est, quod pocula laudes.
MEN. Nunquam hodie effugies; veniam, quocumque vocaris.
Audiat hæc tantum, vel qui venit, ecce, Palæmon;
Efficiam, posthac ne quemquam voce lacessas.

50

DAM. Quin age, si quid habes: in me mora non erit ulla, Nec quemquam fugio ; tantum, vicine Palæmon, Sensibus hæc imis, res est non parva, reponas.

PAL. Dicite, quandoquidem in molli consedimus herba; Et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos, Nunc frondent silvæ, nunc formosissimus annus. Incipe, Damota; tu deinde sequere, Menalca. Alternis dicetis, amant alterna Camœnæ.

DAM. Ab Jove principium, Musæ ; Jovis omnia plena ; 60 Ille colit terras, illi mea carmina curæ.

MEN. Et me Phoebus amat; Phobo sua semper apud me Munera sunt, lauri, et suave rubens hyacinthus. DAM. Malo me Galatea petit, lasciva puella,

Et fugit ad salices, et se cupit ante videri.

MEN. At mihi sese offert ultro meus ignis, Amyntas, Notior ut jam sit canibus non Delia nostris.

DAM. Parta meæ Veneri sunt munera; namque notavi Ipse locum, aëriæ quo congessere palumbes.

70

MEN. Quod potui, puero silvestri ex arbore lecta Aurea mala decem misi; cras altera mittam. DAM. O quoties, et quæ nobis Galatea locuta est! Partem aliquam, venti, divum referatis ad aures ! MEN. Quid prodest, quod me ipse animo non spernis, Amynta,

Si, dum tu sectaris apros, ego retia servo ?

DAM. Phyllida mitte mihi, meus est natalis, Iolla:

Quum faciam vitula pro frugibus, ipse venito.

MEN. Phyllida amo ante alias; nam me discedere flevit, Et, "Longum formose vale, vale," inquit, Iolla.

DAM. Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres, 80 Arboribus venti, nobis Amaryllidis iræ.

MEN. Dulce satis humor, depulsis arbutus hædis, Lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas.

DAM. Pollio amat nostram, quamvis est rustica, Musam; Pierides, vitulam lectori pascite vestro.

MEN. Pollio et ipse facit nova carmina: pascite taurum, Jam cornu petat et pedibus qui spargat arenam.

DAM. Qui te, Pollio, amat, veniat, quo te quoque gaudet; Mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum.

MEN. Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Mævi; 90 Atque idem jungat vulpes et mulgeat hircos.

DAM. Qui legitis flores et humi nascentia fraga, Frigidus, o pueri, fugite hinc, latet anguis in herba. MEN. Parcite, oves, nimium procedere; non bene ripa Creditur; ipse aries etiam nunc vellera siccat.

DAM. Tityre, pascentes a flumine reice capellas:
Ipse, ubi tempus erit, omnes in fonte lavabo.
MEN. Cogite oves, pueri; si lac præceperit æstus,
Ut nuper, frustra pressabimus ubera palmis.

DAM. Heu, heu, quam pingui macer est mihi taurus in

ervo !

Idem amor exitium pecori pecorisque magistro.

100

MEN. His certe neque amor causa est ; vix ossibus hærent; Nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos.

DAM. Dic, quibus in terris, et eris mihi magnus Apollo,
Tres pateat coeli spatium non amplius ulnas.
MEN. Dic quibus in terris inscripti nomina regum
Nascantur flores; et Phyllida solus habeto.

PAL. Non nostrum inter vos tantas componere lites;
[Et vitula tu dignus, et hic: et quisquis amores
Aut metuet dulces aut experietur amaros.]
Claudite jam rivos, pueri; sat prata biberunt.

110

ECLOGA IV. POLLIO.

SICELIDES Musæ, paullo majora canamus!
Non omnes arbusta juvant humilesque myricæ ;
Si canimus silvas, silvæ sint consule digna.
Ultima Cumæi venit jam carminis ætas ;
Magnus ab integro sæclorum nascitur ordo.
Jam redit et Virgo, redeunt Saturnia regna;
Jam nova progenies cœlo demittitur alto.
Tu modo nascenti puero quo ferrea primum
Desinet ac toto surget gens aurea mundo,
Casta, fave, Lucina: tuus jam regnat Apollo.
Teque adeo decus hoc ævi, te consule, inibit,
Pollio, et incipient magni procedere menses;
Te duce, si qua manent, sceleris vestigia nostri
Irrita perpetua solvent formidine terras.
Ille deûm vitam accipiet, divisque videbit
Permixtos heroas, et ipse videbitur illis,
Pacatumque reget patriis virtutibus orbem.
At tibi prima, puer, nullo munuscula cultu
Errantes hederas passim cum baccare tellus
Mixtaque ridenti colocasia fundet acantho.
Ipsæ lacte domum referent distenta capella
Libera, nec magnos metuent armenta leones.
Ipsa tibi blandos fundent cunabula flores.
Occidet et serpens, et fallax herba veneni
Occidet; Assyrium vulgo nascetur amomum.
At simul heroum laudes et facta parentis
Jam legere et quæ sit poteris cognoscere virtus:
Molli paulatim flavescet campus arista,
Incultisque rubens pendebit sentibus uva,
Et duræ quercus sudabunt roscida mella.
Pauca tamen suberunt priscæ vestigia fraudis,
Quæ tentare Thetim ratibus, quæ cingere muris
Oppida, quæ jubeant telluri infindere sulcos.
Alter erit tum Tiphys, et altera quæ vehat Argo

[blocks in formation]
« PreviousContinue »